<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis <lb/>
            corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem <lb/>
            est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet ? nisi forte <lb/>
            aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum<lb n="10"/>
            quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat, <lb/>
            possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam, <lb/>
            quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum <lb/>
            miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis <lb/>
            uanae opinionis audebimus. at enim hoc ipsum est plenius quaestionum,<lb n="15"/>
            quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum <lb/>
            interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia <lb/>
            uersetur et fluctuet. sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret, <lb/>
            ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies <lb/>
            eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et<lb n="20"/>
            compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam <lb/>
            putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem <lb/>
            congruentia simul cerni conlustrarique non possent. nihil enim aliud <lb/>
            minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem <lb/>
            atque conceptum inbecilla mente conplecti et considerare non<lb n="25"/>
            ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, <lb/>
            magnam rebus putant inhaerere foeditatem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>