<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus <lb/>
            magne, inquit, te cuncta ordine administrare ? quam se omnia <lb/>
            tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta<lb n="25"/>
            et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te <lb/>
            inueniamus! unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur, <lb/>
            quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti <lb/>
            tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti ? sorex <lb/>
            etiam prodit, ut ego uigilans prodar. postremo tuus etiam ipse sermo

<note type="footnote">3 nos <hi rend="italic">om.M</hi> 5 esse doctorem <hi rend="italic">om.j.\'Н</hi> 6 nimium] minimum V 8 inquam <lb/>
            <hi rend="italic">HP</hi> leuius te <hi rend="italic">AHMTedd</hi>. 9 ista <hi rend="italic">m</hi> profluentem aquam <hi rend="italic">AT edd. <lb/>
            10 licentium H et om.A 12 me om.H 14 quem om.Tml</hi> 17 societate <lb/>
            (e <hi rend="italic">alt. ex</hi> i <hi rend="italic">mZ) A</hi> 1scoartamur3/ non] num <hi rend="italic">T</hi> 19 tuos <hi rend="italic">Arnl</hi> ipsa <lb/>
            illa <hi rend="italic">T</hi> 20 aliquantulum <hi rend="italic">Tml</hi> 22 quod <hi rend="italic">om.Aml</hi> 24 ordine] ordinare <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 tenet <hi rend="italic">Pml</hi> 27 ex ordine rerum <hi rend="italic">A</hi> 2y <hi rend="italic">eu:q;ilamus3/</hi> auertisti <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            29 sorix <hi rend="italic">A</hi> 30 sermone <hi rend="italic">(corr. m2) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="131"/>
            te fortasse id non agente — non enim cuiquam in potestate est, <lb/>
            quid ueniat in mentem — sic nescio quo modo circumagitur, ut me <lb/>
            ipse doceat, quid tibi debeam respondere. namque oro te, si haec, <lb/>
            quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur <lb/>
            paulo latius ad hominum famam, nonne ita res magna uidetur, ut <lb n="5"/>
            de illa consultus aliqui uates magnus aut Chaldeus respondere <lb/>
            debuerit, multo antequam euenit ? quodsi respondisset, ita diuinus <lb/>
            diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo <lb/>
            quaereret, cur folium ex arbore ceciderit aut utrum mus oberrans <lb/>
            iacenti homini molestus fuerit. numquidnam enim talia futura quisquam <lb n="10"/>
            illorum aut per se dixit aliquando aut a consultore coactus <lb/>
            est dicere ? atqui si futurum quendam librum non ignobilem diceret <lb/>
            et id necessario euenturum uideret — non enim posset aliter diuinare <lb/>
            — profecto quidquid uolutatio foliorum in agro, quidquid uilissima <lb/>
            bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae <lb n="15"/>
            litterae. his enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis <lb/>
            rebus nec in mentem uenire possent nec ore procedere posterisque <lb/>
            mandari. quare iam, rogo, nemo ex me quaerat, cur quidque <lb/>
            fiat. satis est nihil fieri, nihil gigni, quod non aliqua causa genuerit <lb/>
            ac mouerit. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>