Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare ? quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te inueniamus! unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti ? sorex etiam prodit, ut ego uigilans prodar. postremo tuus etiam ipse sermo 3 nos om.M 5 esse doctorem om.j.\'Н 6 nimium] minimum V 8 inquam HP leuius te AHMTedd . 9 ista m profluentem aquam AT edd. 10 licentium H et om.A 12 me om.H 14 quem om.Tml 17 societate (e alt. ex i mZ) A 1scoartamur3/ non] num T 19 tuos Arnl ipsa illa T 20 aliquantulum Tml 22 quod om.Aml 24 ordine] ordinare M 25 tenet Pml 27 ex ordine rerum A 2y eu:q;ilamus3/ auertisti T 29 sorix A 30 sermone (corr. m2) P te fortasse id non agente — non enim cuiquam in potestate est, quid ueniat in mentem — sic nescio quo modo circumagitur, ut me ipse doceat, quid tibi debeam respondere. namque oro te, si haec, quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur paulo latius ad hominum famam, nonne ita res magna uidetur, ut de illa consultus aliqui uates magnus aut Chaldeus respondere debuerit, multo antequam euenit ? quodsi respondisset, ita diuinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaereret, cur folium ex arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit. numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando aut a consultore coactus est dicere ? atqui si futurum quendam librum non ignobilem diceret et id necessario euenturum uideret — non enim posset aliter diuinare — profecto quidquid uolutatio foliorum in agro, quidquid uilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. his enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis rebus nec in mentem uenire possent nec ore procedere posterisque mandari. quare iam, rogo, nemo ex me quaerat, cur quidque fiat. satis est nihil fieri, nihil gigni, quod non aliqua causa genuerit ac mouerit.