<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Quo me mittis? inquit; an quia te leuius sequor quam <lb/>
            illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum <lb/>
            sit, nisi etiam trahantur? nam quid aliud erit, cum Licentius et<lb n="10"/>
            Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? — Noli <lb/>
            obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. nam et <lb/>
            ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per <lb/>
            quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius <lb/>
            quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc \'quandoque\' 15 <lb n="15"/>
            forsitan longum est. sed tamen alii quoque multum sepositi ab <lb/>
            huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati <lb/>
            quasi uinculis interrogationum coartantur. idem autem aliquid non <lb/>
            est nihil. an non uides — tuo enim simili utar libentius — illa ipsa <lb/>
            folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum<lb n="20"/>
            praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, <lb/>
            si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>