Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem uoces — uix enim possum non esse, qui expugnaui, ne cum Pyramo et Thisbe conloquereris — pergam tamen quaerere abs te. natura ista, quam uis uideri ordinatam, cui bono - ut de ceteris rebus innumerabilibus taceam- istas ipsas arbores, quae fructus non afferunt, procreauit? — At illo cogitante, quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? quanta sunt alia, quae umbra, lignis, quamuis postremo, quae ipsis frondibus seu foliis fiant? — Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. innumerabilia sunt enim, quae proferri 1 ut dicis ill i A admirati JUPwST mirati A 2 potius casu .1 edd . 3 putauimus HP 4 aut] atque JI intuenti] nuenti AmI; in mg. nota mrllti aliter serenissime uentis michi Am2 7 quod Hm2 molliciem AMT 8 discendunt // pro onere] ponere A pro honore // 10 paenitus Pml poenitus A 11 aggressis Tni2 in mg . quaestione Aml 12 sine (si m2) P ociosus Ma percunctator T 13 ut ibi] ubi T 14 sequutos T ubertatem APtn2a 16 temeraria P 19 otiosum HMP percontari reni M 20 non possuin A ne tx me Tml 21 colloqueris T quaere Tml naturam istam T 22 ordinatam H 26 lignisJ quae lignis AHMP)n2 in mg. T edd. quamuis mi.AT edd . 27 fiunt Till] LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. 9 possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet uel inbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendiue non possit. ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat, quod non causa praecesserit. — Post, inquam, ista uidebimus. non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu, qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque uigilantem.