<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056.opp-lat1"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Iam, inquit, interroga, oro to, si possim hoc tantum nescio <lb/>
            quid explicare et uerbis et meis. — Hoc ipsum, inquam, mihi<lb n="20"/>
            responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine <lb/>
            influere. nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur <lb/>
            usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. factum est enim <lb/>
            ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent <lb/>
            et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita

<note type="footnote"> 9 Uerg. Aen. X 875 11 cf. Uerg Aen. III 88 sqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 differentia T 2 quo H P 5 quoddam T a]</hi> ac <hi rend="italic">(c s.m\'2) P</hi> qua <lb/>
            nescio <hi rend="italic">M</hi> ostentare se <hi rend="italic">T</hi> ostentare <hi rend="italic">(om</hi>. se) <hi rend="italic">H</hi> (! iniantem <hi rend="italic">Tml</hi> dirrnmpit <hi rend="italic">T <lb/>
            7 habundare T</hi> 9 <hi rend="italic">dous codd. deum (\'ergilii&lt;s</hi> faciatl f. sic altns apollo <lb/>
            <hi rend="italic">incipias ATedd. 10 ille T 11 saedem Pml qui dat] quid ; dMP</hi> 13 et <lb/>
            pecudum <hi rend="italic">(om</hi>. quc) M 14 altus <hi rend="italic">(&gt;\'. alius m2\') A</hi> 16 aapieutes <hi rend="italic">(alt. e m2) A<lb/>
             aggrediamur AHMTedd. cultoris(i ex e m2)A</hi> 17 nestigiis] et uestigiis <lb/>
            <hi rend="italic">AMTedd. uestris HP 19 iam] hic iam Ta tanto P corr. ml</hi> 21) uerbis] <lb/>
            <hi rend="italic">tuis u. Hm2 edd. mihi om.AT 21 tibi] niihL-L l\'!2influero**/&gt;</hi> quod]quod <lb/>
            <hi rend="italic">illa ATedd. 23 in] ad T enim est T</hi> 24 eius 11110 .1/ <hi rend="italic">biberet Tml</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="129"/>
            fieret, quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc, quod ammirati <lb/>
            sumus, eueniret, quo tandem rerum ordine ac non casu potius <lb/>
            factum putabimus? - Quasi uero, inquit ille, aliter, atque ceciderunt, <lb/>
            debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest serenissime intuenti <lb/>
            nihil posse fieri sine causa. quid? iam uis persequar situs <lb n="5"/>
            arborum atque ramorum Ipsumque pondus, quantum natura foliis <lb/>
            imposuit? quid? aeris uel mobilitatem, qua uolitant, uel mollitiam, <lb/>
            qua descendunt, uariosque lapsus pro affectione caeli pro onere pro <lb/>
            figuris suis ceterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis <lb/>
            quid me attinet quaerere? latent ista sensus nostros, penitus latent; <lb n="10"/>
            illud tamen, quod adgressae quaestioni satis est, nescio quo modo <lb/>
            animum non latet, nihil fieri sine causa. potest enim odiosus percontator <lb/>
            pergere quaerere: quae causa erat, ut ibi arbores ponerentur? <lb/>
            respondebo secutos esse homines uber terrae. quid, si fructuosae <lb/>
            arbores non sunt ac temere natae sunt? et hic respondebo nos <lb n="15"/>
            parum uidere; nam temerariam quae illas genuit nequaquam esse <lb/>
            naturam. quid plura? aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil <lb/>
            fieri nisi certo causarum ordine credite. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>