Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. hue accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. nec tamen quicquam est. quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia c-urae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam 2 AFRELII AlTiUSTLM EPISCOPI DE ORDINE LIBER PRIMUS IXOIPIT // INUIPIT LIBER I BEATI AUGUSTINI DE ORDINE P INOIPIT LIBER .1. Sri AUGUSTINl DE ORDINE 11 INCIPIT LIBER •I- DE ORDINE RERUM AURELII AUGUSTINI PONTIFIOIS T, om A 4 ordinem-tenere] De ordine r. mi zjnobi M cum seqlli] consequi A cdd., om M 5 coercetur IlPm2 ac regitur hic mundus edd . 8 ualeat U[ ctld. uellet II ud Tml 10 quo P expectent AT optima quaeque (quaeque m2) M quae optima P 11 sopulos Tml 14 clli] cuipiam AT edd . cuilibet JI 15 esse uideatur (se ui m? in ras.) P 16 iis m sunt curae m 18 uoluntati .1 20 quicqllam vx quictjuid Aml qaitlquam Pml cumJ tumJl non potuisse aliquid criminatus est. neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio.