Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. hue accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. nec tamen quicquam est. quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia c-urae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam 2 AFRELII AlTiUSTLM EPISCOPI DE ORDINE LIBER PRIMUS IXOIPIT // INUIPIT LIBER I BEATI AUGUSTINI DE ORDINE P INOIPIT LIBER .1. Sri AUGUSTINl DE ORDINE 11 INCIPIT LIBER •I- DE ORDINE RERUM AURELII AUGUSTINI PONTIFIOIS T, om A 4 ordinem-tenere] De ordine r. mi zjnobi M cum seqlli] consequi A cdd., om M 5 coercetur IlPm2 ac regitur hic mundus edd . 8 ualeat U[ ctld. uellet II ud Tml 10 quo P expectent AT optima quaeque (quaeque m2) M quae optima P 11 sopulos Tml 14 clli] cuipiam AT edd . cuilibet JI 15 esse uideatur (se ui m? in ras.) P 16 iis m sunt curae m 18 uoluntati .1 20 quicqllam vx quictjuid Aml qaitlquam Pml cumJ tumJl non potuisse aliquid criminatus est. neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio. Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet ? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis uanae opinionis audebimus. at enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia uersetur et fluctuet. sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret, ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni conlustrarique non possent. nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem atque conceptum inbecilla mente conplecti et considerare non ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam rebus putant inhaerere foeditatem. Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine 1 est] sit A 5 ita] ista T alta Aml inculpando T 7 quicquid A 8 rationis om.AT 9 est] est rationi AT dari T 10 suptilique T demen- sione H 12 posse H 14 ullis om.AT 15 hoc] et hoc Mm2 est om.M 16 dispositae H distinctae HP distincta AT edd . 17 innumerabilium (u ult. ex a) T 19 teselle Aml 22 fatiem T 23 congruentiam P conlustrarique (con in ras. m2) P 25 concentum AmZT edd . contentum Aml 26 quid] quis M 27 putant rebus m feditatem AM T 28 ipsi M incognitus est A recedendi a sensibus et animum in se ipsum colligendi atque in se ipso retinendi. quod hi tantum adsecuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae cotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt aut liberalibus medicant disciplinis. Ita enim sibi animus redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis, intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. multitudinem autem non hominum dico sed omnium, quae sensus attingit. nec mirere, quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura conplecti. ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod xsvvoov geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo cetera pariliter dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire non sinit. Sed et haec, quae dixi, qualia sint et quae causa extet erroris animarum quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi — sic enim mihi notum est ingenium tuum et pulchritudinis omnimodae amator animus sine libidinis inmoderatione atque sordibus, quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis 1 cf. Retract. I 3, 3 12 cf. Oic. Tusc. I 40 2 hii AT assecuntur M assequuntur AT 3 quos Aml aut] ut P 5 animus sibi edd . 7 uideri A 10 mirare Tml quod] quo T 11 am- plecti A 12 amplo—est om.A XEVVQOV scripsi centron codd . centrum edd . 13 geometrae] mathematici AT pares Aml 15 demetiantur HT 16 am- mittuntur T 17 ipso A edd . 18 in immensitate M conuertitur Hm2 in mg. M 19 eam Aml 21 sint (t m2 in ras.) T sunt Aml alt . et omHM extet erroris] exterroris HP exiet erroris Aml exuat errores Am2 22 congruant (gruant m2 in ras.) T congruunt Aml 23 cunc-ta] coniuncta A 25 libidine Pml 26 pernitiosis AT \' 27 praescribis A uoluptatibus inlectus, qua praeuaricatione nihil turpius et periculosius inueniri potest — assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus nullo modo ante idoneus, cui diuina semina committantur. quod totum cuius modi sit et quem flagitet ordinem quidue studiosis et bonis ratio promittat qualemque uitam nos uiuamus, carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare uolueris. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Uerecundi. quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in omnes tum uero in nos beniuolentiam singularem. ibi disserebamus inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor recordationis esset. agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius, frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam; etiam in libris nonnihil habebamus.