<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Ne quis autem arbitretur solis duodecim hoc fuisse <lb n="10"/>
            concessum, uide quid etiam Lucas narret. post haec, inquit, <lb/>
            designauit dominus et alios septuaginta duo et <lb/>
            misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem <lb/>
            et locum quo erat ipse uenturus. et dicebat <lb/>
            illis: messis quidem multa, operarii autem pauci; <lb n="15"/>
            rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios <lb/>
            in messem suam. ite, ecce ego mitto uos sicut <lb/>
            agnos inter lupos. nolite portare sacculum neque <lb/>
            peram neque calciamenta, et neminem per uiam <lb/>
            salutaueritis. in quamcumque domum intraueritis, <lb n="20"/>
            primum dicite: pax huic domui. et si ibi fuerit <lb/>
            filius pacis, requiescet super illum pax uestra; sin <lb/>
            autem, ad uos reuertetur. in eadem autem domo <lb/>
            manete edentes et bibentes quae apud illos sunt; <lb/>
            dignus enim est operarius mercede sua. hic adparet <lb n="25"/>
            non esse illa iussa, sed permissa; ut quisquis uti uellet, eo

<note type="footnote"> 11 Luc. 10, 1-7 </note>

<note type="footnote"> 3 pecunia <hi rend="italic">C</hi> 4 non] neque <hi rend="italic">PVDABMNf</hi> niara <hi rend="italic">B</hi> tonicas <hi rend="italic">LOV</hi> <lb/>
            calceamenta <hi rend="italic">bd</hi> õ est enim <hi rend="italic">AMbd</hi> enim operarius est <hi rend="italic">VD</hi> 8 nt) <lb/>
            et <hi rend="italic">Vy</hi> 10 autem otn. <hi rend="italic">A</hi> arbit..retur <hi rend="italic">C</hi> hoc] apostolis A 11 perroissam <lb/>
            <hi rend="italic">PYDMj</hi> etiam quid <hi rend="italic">FDbd</hi> narrat <hi rend="italic">N</hi> 12 duos (s 8. l.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            duos <hi rend="italic">ABDFLMNOVfbd</hi> 16 ergo) autem <hi rend="italic">PVDMf</hi> ergo <hi rend="italic">(s. l. m. 2) F</hi> <lb/>
            17 suam <hi rend="italic">om. CLOFN</hi> ite] itS f 19 calceamenta <hi rend="italic">PVF LMbd</hi> <lb/>
            salutaueritis in nia <hi rend="italic">PVDMj</hi> 20 quacumque <hi rend="italic">PY</hi> quicunque <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            domo <hi rend="italic">PY</hi> intraueritis domum <hi rend="italic">F</hi> 22 requieecit <hi rend="italic">P</hi> illam <hi rend="italic">AMy</hi> <lb/>
            ai <hi rend="italic">P</hi> 23 autem <hi rend="italic">om. BN</hi> 25 eat enim <hi rend="italic">ADMNVbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="542"/>
            uteretur, quod sibi liceret ex domini constitutione; si quis <lb/>
            autem uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo <lb/>
            iure decederet misericordius et laboriosius conuersatus in euangelio, <lb/>
            in quo et debitam mercedem nollet accipere. alioquin <lb/>
            contra iussum domini fecit apostolus, qui posteaquam ostendit<lb n="5"/>
            sibi licere, statim subiecit: sed t a me n ego non sum usus <lb/>
            hac potestate. 
</p></div></div></body></text></TEI>