<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quod quisquis putat non potuisse ab apostolis fieri, <lb/>
            ut cum eis sanctae conuersationis mulieres circumirent, quacumque <lb n="15"/>
            euangelium praedicabant, ut eis de sua substantia <lb/>
            necessaria ministrarent, euangelium audiant et cognoscant, <lb/>
            quemadmodum hoc ipsius domini exemplo faciebant. dominus <lb/>
            enim noster more misericordiae suae infirmioribus conpatiens, <lb/>
            cum ei possent angeli ministrare, et loculos habebat, quo <lb n="20"/>
            mitteretur pecunia, quae conferebatur utique a bonis fidelibus <lb/>
            eorum uictui necessaria: quos loculos Iudae commendauit, ut <lb/>
            etiam fures, si euitare non possemus, tolerare in ecclesia <lb/>
            disceremus. ille enim ea quae mittebantur, sicut de illo <lb/>
            scriptum est, auferebat. et mulieres uoluit ut se ad praeparanda <lb n="25"/>
            et ministranda necessaria sequerentur, ostendens, quid

<note type="footnote"> 24 cf. Ioh. 12, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 sibi quidem <hi rend="italic">N</hi> 3 cOmemorat <hi rend="italic">L</hi> commemorafl <hi rend="italic">M</hi> quidem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            6 circumducendi] circumducendi non mulierem <hi rend="italic">N</hi> fefellit-dicitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 7 greci Dr 8 grece <hi rend="italic">D</hi> 14 non potuisse putat <hi rend="italic">N</hi> 15 circuirent <lb/>
            <hi rend="italic">PVODMNbd</hi> quocumque <hi rend="italic">PVDML\'r</hi> quecumque 01 17 ministrarent <lb/>
            necessaria <hi rend="italic">bd</hi> audiat et cognoscat <hi rend="italic">Bbd</hi> 18 hec <hi rend="italic">LO</hi> iuxta <lb/>
            ipsius <hi rend="italic">M</hi> exemplum <hi rend="italic">M</hi> faciebat <hi rend="italic">B</hi> 20 angeli possent <hi rend="italic">D</hi> quibus <lb/>
            (ibus 8. <hi rend="italic">ras.) L</hi> 21 pecunia mitteretur <hi rend="italic">M</hi> 22 eorum] qui ei <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            euium <hi rend="italic">V</hi> e\'Qs y 7 ad emenda <hi rend="italic">M</hi> necessaria ministrabant <hi rend="italic">D</hi> iuda <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> inde <hi rend="italic">V</hi> 23 uitare <hi rend="italic">PVf</hi> possimus <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="540"/>
            euangelistis et ministris dei tamquam militibus a plebibus <lb/>
            dei tamquam prouincialibus deberetur; ut, si quis eo quod <lb/>
            sibi deberetur, uti nollet, sicut Paulus apostolus noluit, amplius <lb/>
            inpenderet ecclesiae non exigendo stipendium debitum, <lb/>
            sed cotidianum uictum de suis laboribus transigendo. audierat<lb n="5"/>
            enim stabularius, ad quem uulneratus ille perductus est: si <lb/>
            quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi. <lb/>
            amplius ergo erogabat apostolus Paulus, qui suis, ut ipse <lb/>
            testatur, stipendiis militabat. in euangelio enim scriptum est: <lb/>
            deinceps et ipse iter faciebat per ciuitatem et<lb n="10"/>
            castellum praedicans et euangelizans regnum dei <lb/>
            et duodecim cum illo, et mulieres aliquae quae <lb/>
            erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, <lb/>
            Maria quae uocatur Magdalene, de qua <lb/>
            daemonia septem exierant, Iohanna uxor Chuzae<lb n="15"/>
            procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae, <lb/>
            quae ministrabant eis de facultatibus suis. hoc <lb/>
            exemplum domini imitabantur apostoli ad accipiendum debitum <lb/>
            sibi cibum; de quo idem dominus apertissime loquitur. <lb/>
            euntes, inquit, praedicate dicentes, quia adpropinquauit<lb n="20"/>
            regnum caelorum. infirmos curate, mortuos

<note type="footnote"> 6 Luc. 10, 35 8 cf. I Cor. 9, 7-15 et II Cor. 11, 7 10 Lnc. <lb/>
            8, 1-3 20 Matth. 10, 7-10 </note>

<note type="footnote"> 1 militibus <hi rend="italic">om. D</hi> plebibus dei tamquam <hi rend="italic">om. D</hi> 2 a prouincialibus <lb/>
            <hi rend="italic">Af</hi> si-uti <hi rend="italic">om. M</hi> 3 qui nollet <hi rend="italic">M</hi> apostolus Paulus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            noluit] uti noluit <hi rend="italic">VDMf</hi> 5 cottidianum <hi rend="italic">Nf</hi> quotidianum <hi rend="italic">A</hi> transigendo] <lb/>
            inquirendo <hi rend="italic">PVDMf</hi> 7 erogauerip] expenderis <hi rend="italic">PVDMf</hi> in <lb/>
            redeundo] cum uenero <hi rend="italic">PVDMy</hi> 8 erogauerat <hi rend="italic">Å</hi> apostolus 08. <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            Paulus apostolus <hi rend="italic">PV</hi> 10 ciuitates <hi rend="italic">PYDFJAMBlbd</hi> 11 castella <lb/>
            <hi rend="italic">PVDBFaAMfbd</hi> 12 duodecim apostoli <hi rend="italic">Ã</hi> quae <hi rend="italic">om. PVy</hi> 13 a <lb/>
            <hi rend="italic">VFAONB</hi> malignis] inmundis <hi rend="italic">MN</hi> 14 magdalenae 1 de qaa <lb/>
            eiecerat septem <hi rend="italic">daemonia PVDy</hi> 15 <hi rend="italic">daeruonia VIM</hi> septem <hi rend="italic">demonia AN</hi> <lb/>
            et Iohanna <hi rend="italic">ABMbd</hi> cuzae Pf thuze <hi rend="italic">BN</hi> luzae (1 in ras.) <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            16 erodis <hi rend="italic">F</hi> susannae <hi rend="italic">0</hi> multae aliae <hi rend="italic">M</hi> 17 ei* <hi rend="italic">L</hi> ei <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 domini <hi rend="italic">om. PVDMf</hi> ad <hi rend="italic">om. Nl</hi> sibi debitum <hi rend="italic">PVDMTbd</hi> <lb/>
            19 dominus idem <hi rend="italic">M</hi> 20 euntes] cunctis euntes <hi rend="italic">VDM</hi> adpropinquabit <lb/>
            <hi rend="italic">LODFAMN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="541"/>
            suscitate, leprosos mundate, daemonia eicite. gratis <lb/>
            accepistis, gratis date. nolite possidere aurum <lb/>
            neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, <lb/>
            non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta <lb/>
            neque uirgam; dignus enim est operarius <lb n="5"/>
            cibo suo. ecce ubi constituit dominus quod idem <lb/>
            apostolus commemorat. ad hoc enim dixit illa omnia ne portarent, <lb/>
            ut, ubi opus esset, ab eis acciperent quibus adnuntiabant <lb/>
            regnum dei. 
</p></div></div></body></text></TEI>