<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Quapropter qui recta facere nolunt, desinant<lb n="25"/>
            saltem docere peruersa. sed alii sunt, quos isto sermone corripimus: <lb/>
            illos autem qui hoc uno uitio capillorum contra

<note type="footnote"> 4 Eph. 4, 21-24 21 cf. I Cor. 15, 54 </note>

<note type="footnote"> 2 apert. sent. audiat <hi rend="italic">N</hi> 3 amonens <hi rend="italic">A</hi> fimonens <hi rend="italic">DMf</hi> 4 cos] noa A <lb/>
            6 deceptiones r <hi rend="italic">7 autem orn. B 8 deum om. M 9 hanc om. M</hi> <lb/>
            inuocationem <hi rend="italic">B1</hi> 11 sexus <hi rend="italic">PDMf1</hi> propter hac <hi rend="italic">D</hi> 13 concapiscentialis] <lb/>
            concupiscentia ui <hi rend="italic">A</hi> 14 deo suo subdita <hi rend="italic">A</hi> 15 quid A <lb/>
            est ergo <hi rend="italic">M</hi> illa enim <hi rend="italic">bd</hi> 19 sed] se <hi rend="italic">B</hi> debere <hi rend="italic">om. D</hi> 21 concupiscentiis <lb/>
            <hi rend="italic">PDMy</hi> 23 obsorbeatur <hi rend="italic">N</hi> absoruatur P 24 uictoria <hi rend="italic">PDJl</hi>. <lb/>
            25 qu*apropter <hi rend="italic">L</hi> facere] discere <hi rend="italic">M</hi> 27 hoc <hi rend="italic">om. PDMr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="595"/>
            praeceptum apostolicum dimissorum offendunt et perturbant <lb/>
            ecclesiam — quia cum alii nolentes de illis mali aliquid sentire <lb/>
            coguntur manifesta uerba apostoli in peruersam detorquere <lb/>
            sententiam, alii sanum intellectum scripturarum defendere <lb/>
            malunt quam quoslibet homines adulare, exsistunt inter fratres <lb n="5"/>
            infirmiores et firmiores amarissimae et periculosissimae contentiones: <lb/>
            quod illi forte si scirent, hoc quoque sine dubitatione <lb/>
            corrigerent, quorum cetera miramur et amamus — illos <lb/>
            ergo non corripimus, sed rogamus et obsecramus per diuinitatem <lb/>
            et humanitatem Christi et per caritatem spiritus sancti, <lb n="10"/>
            ne ultra iam ponant hoc offendiculum infirmis, pro quibus <lb/>
            Christus mortuus est, et dolorem cruciatumque nostri cordis <lb/>
            exaggerent, cum cogitamus quanto procliuius hoc malum ad <lb/>
            decipiendos homines imitari possint mali, cum in eis hoc <lb/>
            uident, quos propter alia tanta bona debitis officiis christianae <lb n="15"/>
            dilectionis honoramus. quodsi post hanc admonitionem uel <lb/>
            potius obsecrationem nostram in eo sibi perseuerandum esse <lb/>
            putauerint, nihil aliud faciemus quam dolemus et gemimus. <lb/>
            hoc nouerint, sufficit: si serui dei sunt, miserentur; si non <lb/>
            miserentur, nolo quicquam grauius dicere. haec itaque omnia, <lb n="20"/>
            in quibus loquacior fortasse fui, quam uellent occupationes <lb/>
            et tuae et meae, si adprobas, fac innotescere fratribus et filiis <lb/>
            nostris, propter quos mihi es hoc onus dignatus inponere; <lb/>
            si autem aliquid retrahendum uel emendandum uidetur, rescriptis <lb/>
            tuae beatitudinis nouerim.

<note type="footnote"> 1 apostoli <hi rend="italic">PDMr</hi> demissorum <hi rend="italic">LB02bd</hi> 2 aliis <hi rend="italic">PDy</hi> alios <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 scripturarum <hi rend="italic">om. A</hi> malunt defendere <hi rend="italic">PDMr</hi> 5 adolare <hi rend="italic">PDy</hi> <lb/>
            adulari <hi rend="italic">M existunt praet. Cy</hi> 6 firmiores] infirmiores Y 7 si forte <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            8 amamus] diligimus <hi rend="italic">PDMr</hi> 9 corrigimus <hi rend="italic">CFAN</hi> sed\' <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 et humanitatem <hi rend="italic">om. 01</hi> sancti <hi rend="italic">om. CLOFABN</hi> sancti spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 11 proponant <hi rend="italic">M</hi> 12 est <hi rend="italic">om</hi>. 7 13 non exagerent <hi rend="italic">B</hi> ex- <lb/>
            <hi rend="italic">aggerant A</hi> 15 officii <hi rend="italic">D</hi> 16 qui si <hi rend="italic">PbIr</hi> hanc <hi rend="italic">om. A</hi> ammonitionem <lb/>
            <hi rend="italic">CDF Ai</hi> 18 doleamus et gemamus <hi rend="italic">PDMr</hi> dolebimus et gememus <lb/>
            <hi rend="italic">Bbd</hi> et gemimus <hi rend="italic">om. A</hi> 19 ęţ sufficit <hi rend="italic">C</hi> 20 quidquam <hi rend="italic">Fbd</hi> <lb/>
            21 fortasse loquacior <hi rend="italic">bd</hi> 22 et <hi rend="italic">pr. om. AM</hi> abprobus <hi rend="italic">L</hi> et fratribus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 23 dignatus hoc onus <hi rend="italic">Mlhf</hi> 24 detrahendum <hi rend="italic">M</hi> uide-</note>

<note type="footnote"> 38* </note> 
<pb n="596"/>


<note type="footnote">atur <hi rend="italic">N</hi> reecribtis <hi rend="italic">C</hi> 25 beatitadima tuae A Ezplicit liber beati <lb/>
            Augustini de opere monachorum. InC eiusdem de fide et operibus <hi rend="italic">fol</hi>. <lb/>
            39b <hi rend="italic">C fol. 63* L lol. 2sb 0</hi> Explicit ad Aurelium de opere roonacborum <lb/>
            <hi rend="italic">fol. lllb P loZ</hi>. 9sb Y Explicit Augustini ad Aurelium de opere monachorum. <lb/>
            InC liber de bono coniugali <hi rend="italic">fol. 18% D</hi> Explicit Augustini de <lb/>
            opere monachorum <hi rend="italic">fol. 69b M</hi> Explicit liber beati Augustini de opere <lb/>
            monachorum <hi rend="italic">fol. 16b B Subscriptio abest a codd. AN</hi> Explicit liber sci <lb/>
            Angustini epi de opere monachorum <hi rend="italic">fol. 30b F; cod. Cassinensis 173 <lb/>
            partes littera P signatas ab Eggerio conlatas proposui; inde corr. <lb/>
            pag. 530</hi>. </note><lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>