<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Quae cum ita sint, sine me paululum, sancte <lb/>
            frater — dat enim mihi dominus per te magnam fiduciam <lb/>
            — eos ipsos adloqui filios et fratres nostros, quos noui <lb/>
            quanta nobiscum dilectione parturias, donec in eis apostolica <lb/>
            disciplina formetur. o serui dei, milites Christi, itane dissimulatis <lb n="10"/>
            callidissimi hostis insidias, qui bonam famam uestram, <lb/>
            tam bonum Christi odorem, ne dicant animae bonae: post <lb/>
            odorem ungentorum tuorum curremus, et sic laqueos <lb/>
            eius euadant, omni modo cupientes obscurare putoribus suis, <lb/>
            tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque <lb n="15"/>
            dispersit, circumeuntes prouincias, nusquam missos, nusquam <lb/>
            fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. alii membra martyrum, <lb/>
            si tamen martyrum, uenditant; alii fimbrias et phylacteria <lb/>
            sua magnificant; alii parentes uel consanguineos suos <lb/>
            in illa uel in illa regione se audisse uiuere et ad eos pergere <lb n="20"/>
            mentiuntur. et omnes petunt, omnes exigunt aut sumptus <lb/>
            lucrosae egestatis aut simulatae pretium sanctitatis, cum interea <lb/>
            in malis factis suis ubicumque deprehensi fuerint uel quoquo <lb/>
            modo innotuerint, sub generali nomine monachorum uestrum

<note type="footnote"> 9 Gal. 4, 19 12 Cant. 1, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 plarea <hi rend="italic">M illis</hi> sumus <hi rend="italic">PDMj</hi> 2 nostra <hi rend="italic">om. A</hi> 5 implicati <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 te <hi rend="italic">om</hi>. p 9 quanta] quia <hi rend="italic">DM</hi> qua r 13 unguentorom <hi rend="italic">POlFAB<lb/>
             MNfbd</hi> currimus <hi rend="italic">M</hi> 14 cupiens <hi rend="italic">PDF*MNf</hi> cupiente <hi rend="italic">L</hi> pudoribua <lb/>
            p fetoribus <hi rend="italic">PDMf</hi> 15 ypocritas <hi rend="italic">DM-$hipochritas BA</hi> abitu P <lb/>
            16 circueuntes <hi rend="italic">MN</hi> nflqaam fixos y 17 martirum <hi rend="italic">AB</hi> 18 membra <lb/>
            martyrum <hi rend="italic">D</hi> uendicant <hi rend="italic">A</hi> filacteria <hi rend="italic">PCANMa</hi> philacteria <hi rend="italic">LODB</hi> <lb/>
            19 uel] alii <hi rend="italic">D</hi> et <hi rend="italic">A</hi> 20 in <hi rend="italic">alt. om. DAP</hi> se] seu P <hi rend="italic">om. M</hi> 22 ę.egestatis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> aegestatis j inter ea <hi rend="italic">LO</hi> 23 in+***malis factis ubicumque <lb/>
            ... deprehensi fuerint (malis <hi rend="italic">et</hi> fac <hi rend="italic">m. 2 add.) C</hi> ubicumque in factis <lb/>
            suis malis dep. fuerint <hi rend="italic">PBDMf</hi> malis in <hi rend="italic">(om. L)</hi> factis suis ub. dep. f. <lb/>
            <hi rend="italic">LAN</hi> quomodo <hi rend="italic">J\'ZODF\'T1<foreign xml:lang="grc">γβ</foreign>1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="586"/>
            propositum blasphematur, tam bonum, tam sanctum, quod in <lb/>
            Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam <lb/>
            Africam pullulare. nonne ergo inflammamini zelo dei? nonne <lb/>
            calescit cor uestrum intra uos, et in meditatione uestra <lb/>
            exardescit ignis, ut istorum mala opera bonis operibus persequamini,<lb n="5"/>
            ut eis anputetis occasionem turpium nundinarum, <lb/>
            quibus existimatio uestra laeditur et infirmis offendiculum <lb/>
            ponitur? miseremini ergo et conpatimini et ostendite hominibus <lb/>
            non uos in otio facilem uictum, sed per angustam et <lb/>
            artam uitam huius propositi regnum dei quaerere. eadem uobis<lb n="10"/>
            causa est, quae apostolo fuit, ut amputetis occasionem his. <lb/>
            qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur. <lb/>
            in odore uestro bono reficiantur. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Non alligamus onera grauia et uestris umeris <lb/>
            inponimus, quae nos digito adtingere nolumus. quaerite et<lb n="15"/>
            cognoscite labores occupationum nostrarum et in aliquibus <lb/>
            nostrorum etiam corporum infirmitates et ecclesiarum, quibus <lb/>
            seruimus, talem iam consuetudinem, ut nos ad illa opera, ad <lb/>
            quae uos hortamur, uacare non sinant. quamquam enim <lb/>
            dicere possumus: quis militat suis stipendiis umquam? <lb n="20"/>
            quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis <lb/>
            pascit gregem et de lacte gregis non percipit? tamen

<note type="footnote"> 4 cf. Ps. 38, 4 11 cf. II Cor. 11, 12 14 cf. Matth. 23, 4 <lb/>
            20 I Cor. 9, 7-</note>

<note type="footnote"> 2 sic <hi rend="italic">pr, M</hi> 3 affricam <hi rend="italic">DM</hi> pululare f non <hi rend="italic">0</hi> inflammatur <hi rend="italic">3f</hi> <lb/>
            in flamma <hi rend="italic">D</hi> inflamamini <hi rend="italic">N</hi> 4 calescit] tabescit <hi rend="italic">PDMf</hi> concalescit <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. M</hi> imeditatione A 5 eiardescet PCJ pereequimini <hi rend="italic">d;</hi> <lb/>
            6 ampntetis <hi rend="italic">C2</hi> amputatis <hi rend="italic">A</hi> 9 facile <hi rend="italic">COANfa</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. P 10 aridam <lb/>
            P7 uiam <hi rend="italic">LFBDMNbd</hi> prepositi <hi rend="italic">L</hi> eadem] ad eam p <lb/>
            11 et apostolo <hi rend="italic">M</hi> iis <hi rend="italic">Fbd</hi> 12 in illorum <hi rend="italic">Å</hi> pudoribus fi 13 uestro <lb/>
            bono odore <hi rend="italic">PDMj</hi> 14 et <hi rend="italic">Otn. D</hi> humeris <hi rend="italic">PLOF A BDMNibd</hi> <lb/>
            15 inponimus <hi rend="italic">om. PDy</hi> in quae <hi rend="italic">PDJtfy</hi> nos] fi <hi rend="italic">DPMr</hi> attingere <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> Dolumus] non ualemus <hi rend="italic">PDDi;</hi> 16 agnoscite <hi rend="italic">FDbd</hi> occn* <lb/>
            pationum nostrarum labores <hi rend="italic">N</hi> uestrarum <hi rend="italic">L</hi> 17 nostrorum] nrm <hi rend="italic">PDr <lb/>
            om. M</hi> etiam corporum nostrorum <hi rend="italic">N</hi> corporis <hi rend="italic">PDMf</hi> 18 atque <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            19 nos <hi rend="italic">N</hi> uocare <hi rend="italic">D</hi> 20 possemus <hi rend="italic">PDMy</hi> possiinus <hi rend="italic">F2Nbd</hi> 21 plantauit <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> fructibus <hi rend="italic">PDM</hi>. edit <hi rend="italic">ABFbd</hi> 22 gregis] ipsius <hi rend="italic">PM</hi>. eius D </note> <lb/>
             
<pb n="587"/>
            dominum Iesum, in cuius nomine securus haec dico, testem <lb/>
            inuoco super animam meam, quoniam, quantum ad meum <lb/>
            adtinet commodum, multo mallem per singulos dies certis <lb/>
            horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum <lb/>
            est, aliquid manibus operari et ceteras horas habere ad legendum <lb n="5"/>
            et orandum aut aliquid de diuinis litteris agendum <lb/>
            liberas, quam. tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum <lb/>
            pati de negotiis saecularibus uel iudicando dirimendis <lb/>
            uel interueniendo praecidendis: quibus nos molestiis idem adfixit <lb/>
            apostolus non utique suo, sed eius qui per eum loquebatur <lb n="10"/>
            arbitrio, quas tamen ipsum perpessum fuisse non legimus. <lb/>
            aliter enim se habebant apostolatus eius discursus. nec dixit: <lb/>
            saecularia igitur iudicia si habueritis, ad nos deferte <lb/>
            aut nos constituite ad iudicandum, sed eos, qui contemptibiles <lb/>
            sunt in ecclesia, hos, inquit, collocate? ad reuerentiam <lb n="15"/>
            uobis dico. sic non est inter uos quisquam <lb/>
            sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? sed <lb/>
            frater cum fratre iudicatur, et hoc apud infideles? <lb/>
            sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sanctos, <lb/>
            non qui hac atque hac propter euangelium discurrebant, <lb n="20"/>
            talium negotiorum examinatores esse uoluit. unde numquam <lb/>
            de illo scriptum est, quod aliquando talibus uacuit, a quibus

<note type="footnote"> 5 cf. Ben. Regula ed. Woelfflin p. 48, 4 c. 48 13 I Cor. <lb/>
            6, 4-6 </note>

<note type="footnote"> 1 securius y hoc <hi rend="italic">LO</hi> 2 quia <hi rend="italic">PDM</hi> quantum ad meum <lb/>
            (um <hi rend="italic">8. Z. C,</hi> eum <hi rend="italic">A) CA</hi> quantum attinet ad meum <hi rend="italic">bd</hi> 3 commodum <lb/>
            <hi rend="italic">om. ClN</hi> 4 in <hi rend="italic">om</hi>. P 5 habere <hi rend="italic">om</hi>. p ad legendum <lb/>
            habere <hi rend="italic">M</hi> 6 et] aut <hi rend="italic">Mf</hi> 7 liberius <hi rend="italic">D</hi> liber.. (as <hi rend="italic">elf.) L</hi> aliarum <lb/>
            perplexitates <hi rend="italic">N</hi> perplesitates p alienigenarum <hi rend="italic">A om. N</hi> 8 uel <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 9 interueniendo] intuendo <hi rend="italic">A</hi> praecipiendis <hi rend="italic">N$</hi> molestiis <lb/>
            nos <hi rend="italic">D</hi> afflixit <hi rend="italic">D</hi> 10 per eumj in eo <hi rend="italic">DM</hi> in eum <hi rend="italic">Pf</hi> 12 habent <lb/>
            7 habebat <hi rend="italic">F*fibd</hi> 13 ferte <hi rend="italic">D</hi> 14 aut] <hi rend="italic">ut A</hi> 15 hos, inquit, <lb/>
            collocate] hos (eos <hi rend="italic">D om. M)</hi> ad iudicandum constituite <hi rend="italic">PDMr</hi> reuerentiam] <lb/>
            uerecundiam y 16 sapiens quisquam <hi rend="italic">PDM</hi> 17 sapiens <hi rend="italic">om</hi>. r <lb/>
            18 iudicatur] iudicio contendit <hi rend="italic">PDMy</hi> 19 locis suis <hi rend="italic">D</hi> 20 huc atque <lb/>
            illuc <hi rend="italic">PDMY</hi> 22 quia <hi rend="italic">PMr</hi> uacauit <hi rend="italic">PLBDAMOV</hi> nacanerit <hi rend="italic">FNbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="588"/>
            nos excusare non possumus, etiamsi contemptibiles simus, <lb/>
            quia et hos conlocari uoluit, si sapientes defuissent, potius <lb/>
            quam ut negotia christianorum deferrentur in forum. quem <lb/>
            tamen laborem non sine consolatione domini suscipimus pro <lb/>
            spe uitae aeternae, ut fructum feramus cum tolerantia. serui<lb n="5"/>
            enim sumus eius ecclesiae et maxime infirmioribus membris, <lb/>
            qualialibet in eodem corpore membra simus. omitto alias <lb/>
            innumerabiles ecclesiasticas curas, quas fortasse nemo credit, <lb/>
            nisi qui expertus est. non ergo alligamus onera grauia et <lb/>
            umeris uestris inponimus, quae nos digito non tangimus,<lb n="10"/>
            quandoquidem si officii nostri salua ratione possemus — <lb/>
            uidet ille, qui probat corda nostra —, mallemus haec agere, <lb/>
            quae ut agatis hortamur, quam ea quae nos agere cogimur. <lb/>
            sane omnibus et nobis et nobis pro nostro gradu et officio <lb/>
            laborantibus et arta uia est in labore et aerumna et tamen<lb n="15"/>
            in spe gaudentibus iugum eius lene est et sarcina lenis, qui <lb/>
            nos uocauit ad requiem, qui prior transitum fecit a conualle <lb/>
            plorationis, ubi nec ipse sine pressuris fuit. si fratres, si <lb/>
            filii nostri estis, si conserui uel potius in Christo serui uestri <lb/>
            sumus, audite quae monemus, agnoscite quae praecipimus,<lb n="20"/>
            sumite quae dispensamus. si autem pharisaei sumus alligantes <lb/>
            onera grauia et inponentes humeris uestris, quae dicimus <lb/>
            facite, etiamsi quae facimus inprobatis. nobis autem mini <lb/>
            mum est, ut a nobis diiudicemur aut ab humano die. <lb/>
            quam germana caritate sit nobis cura de uobis, ille inspiciat,

<note type="footnote"> 16 cf. Matth. 11, 30 22 cf. Matth. 23, 3 23 cf. I Cor. 4, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 sumus <hi rend="italic">PDMNy</hi> 2 et <hi rend="italic">om. N</hi> 3 deferentur D3 foro <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            futurum P 4 suscepimus <hi rend="italic">PDMf</hi> 7 qualibet <hi rend="italic">M</hi> sumus <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            10. humeris <hi rend="italic">PLOAВDFMN-ybà</hi> attingimus <hi rend="italic">PDM</hi> 11 ueatri <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            possimus <hi rend="italic">N</hi> 13 agitis <hi rend="italic">LB</hi> quam-cogimur <hi rend="italic">om</hi>. T nos om. <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            cogim\' <hi rend="italic">D</hi> 14 nobis-nobis <hi rend="italic">FMbd</hi> 15 est] eius <hi rend="italic">N</hi> aerumpnai <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            erumna <hi rend="italic">DM</hi> 16 lene] lene <hi rend="italic">AN</hi> sarcina eius r 17 quo prior <hi rend="italic">PMA</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">fondle</hi> si <hi rend="italic">om. L</hi> 20 cognoscite y audite (3 praecepimus <hi rend="italic">Sj</hi> <lb/>
            23 minime (e 8. <hi rend="italic">I. 2) QF1</hi> pro minimo <hi rend="italic">N</hi> 24 diudicemur <hi rend="italic">N</hi> iudicemur <lb/>
            p humano die] huiusmodi <hi rend="italic">PDMr</hi> 25 nobis cura sit <hi rend="italic">PDMj</hi> <lb/>
            nobis <hi rend="italic">L</hi> qui dedit inspiciat <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="589"/>
            qui dedit quod inspiciendum eius oculis offeramus. postremo <lb/>
            quod uultis sentite de nobis: Paulus apostolus uobis praecipit <lb/>
            et obsecrat in domino, ut cum silentio, id est quieti et <lb/>
            oboedienter ordinati, operantes uestrum panem manducetis. <lb/>
            nec de illo, ut arbitror, aliquid mali creditis et in illum, qui <lb n="5"/>
            per eum loquitur, credidistis. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Haec, mi carissime et in Christi uisceribus uenerande <lb/>
            frater Aureli, quantum donauit ut possem, qui per <lb/>
            te mihi iussit ut facerem, de opere monachorum non distuli <lb/>
            scribere, maxime curans, ne boni fratres apostolicis praeceptis <lb n="10"/>
            oboedientes a pigris et inoboedientibus etiam praeuaricatores <lb/>
            euangelii dicerentur: ut qui non operantur, saltem illos qui <lb/>
            operantur sibi anteponendos esse non dubitent. ceterum quis <lb/>
            ferat homines contumaces saluberrimis apostoli monitis resistentes, <lb/>
            non sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores <lb n="15"/>
            etiam praedicari, ut monasteria doctrina saniore fundata gemina <lb/>
            inlecebra corrumpantur, et dissoluta licentia uacationis <lb/>
            et falso nomine sanctitatis? sciant ergo etiam ceteri fratres <lb/>
            et filii nostri, qui fauere talibus et huius modi praesumptionem <lb/>
            per ignorantiam defendere consuerunt, se potissimum <lb n="20"/>
            corrigendos, ut illi corrigi possint, non ut infirmentur benefacere. <lb/>
            sane in eo, quod semis dei prompte atque alacriter <lb/>
            necessaria subministrant, non solum non reprehendimus, sed <lb/>
            etiam suauissime amplectimur, sed ne peruersa misericordia <lb/>
            magis eorum futurae uitae noceant quam praesenti subueniant.

<note type="footnote"> 3 cf. II Thess. 3, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dedit] det (d s. <hi rend="italic">I. 2) P, y</hi> nidet <hi rend="italic">M</hi> quod] quid et quod <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            aspiciendum <foreign xml:lang="grc">γβ</foreign> 2 praecepit <hi rend="italic">POaAMNCafi</hi> 3 quiete <hi rend="italic">D</hi> 4 obedienter <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> obedientes <hi rend="italic">LO</hi> ordinati <hi rend="italic">om</hi>. P 7 mi] mihi J<foreign xml:lang="grc">Ργβ</foreign> 8 sce (scae <hi rend="italic">B)</hi> <lb/>
            frater <hi rend="italic">PBDMy</hi> 10 maiime] id maxime <hi rend="italic">PLABDMN\'(bd</hi> in bonis <lb/>
            fratres P 11 obedientes <hi rend="italic">C</hi> inoboedientibus] stolidis <hi rend="italic">A</hi> 12 saltim T <lb/>
            15 tolerare <hi rend="italic">A</hi> sed-praedicari <hi rend="italic">om</hi>. P etiam sanctiores <hi rend="italic">bd</hi> 17 uacationis <lb/>
            (ua <hi rend="italic">ex</hi> uo) <hi rend="italic">N</hi> 18 etiam <hi rend="italic">om</hi>. P 20 per ignorantiam <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            consaeuerant r 22 sane] an <hi rend="italic">CLOFAfi</hi> niL <hi rend="italic">F*N</hi> ac <hi rend="italic">B</hi> 24 amplexctimnr <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> magis eorum misericordia <hi rend="italic">PDMr</hi> 25 noceat <hi rend="italic">D</hi> subueniat <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="590"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Minus enim peccatur, si non laudetur peccator in <lb/>
            desideriis animae suae et qui iniqua egerit benedicatur. <lb/>
            </p><p><milestone n="31" unit="altchapter"/>Quid autem iniquius quam uelle sibi obtemperari <lb/>
            a minoribus et nolle obtemperare maioribus? apostolo dico,<lb n="5"/>
            non nobis, in tantum, ut etiam comam nutriant: unde ille <lb/>
            nec disputari omnino uoluit dicens: si quis autem uult <lb/>
            contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus <lb/>
            neque ecclesiae dei. hoc autem praecipio: ut <lb/>
            scilicet non disserentis sollertia requiratur, sed praecipientis<lb n="10"/>
            auctoritas attendatur. nam et hoc quo pertinet, quaeso, tam <lb/>
            aperte contra apostoli praecepta comari? an ita uacandum est, <lb/>
            ut nec tonsores operentur? an quia euangelicas uolucres imitari <lb/>
            se dicunt, quasi depilari timent, ne uolare non possint? <lb/>
            uereor in hoc uitium plura dicere propter quosdam crinitos<lb n="15"/>
            fratres, quorum praeter hoc multa et paene omnia ueneramur. <lb/>
            sed quo magis eos in Christo diligimus, eo sollicitius admonemus. <lb/>
            neque enim metuimus, ne humilitas eorum respuat <lb/>
            admonitionem nostram, quandoquidem et nos a talibus, ubi <lb/>
            forte titubamus aut aberramus, cupimus admoneri. hoc ergo<lb n="20"/>
            admonemus tam sanctos uiros, ne stultis uanorum argumentationibus <lb/>
            moueantur et eos in hac peruersitate imitentur, <lb/>
            quibus sunt in ceteris longe dissimiles. illi enim uenalem

<note type="footnote"> 1 cf. Ps. 9, 24 7 1 Cor. 11, 16. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 peccat Aj peccator f3 laudatur <hi rend="italic">M</hi> laeditur y in-saae om. <lb/>
            <hi rend="italic">PDMf</hi> 2 et] nec <hi rend="italic">PDM\',</hi> gerit <hi rend="italic">PDFAMfbd</hi> benedicitor <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            4 Quod F1 autem] enim <hi rend="italic">F</hi> iniquus <hi rend="italic">A</hi> 5 dico <hi rend="italic">om</hi>. P 6 in] <lb/>
            uel <hi rend="italic">A</hi> etiam] iam <hi rend="italic">DM"(</hi> 7 ne <hi rend="italic">PDT</hi> disputare <hi rend="italic">AN</hi> noluit A <lb/>
            autem] aut <hi rend="italic">B om. Fbd</hi> 8 non habemus consuetudinem <hi rend="italic">M</hi> 9 ecclesia <lb/>
            <hi rend="italic">PLOFBDAM$-{bd</hi> 11 attendatur auctoritaa <hi rend="italic">A</hi> quod dr <lb/>
            12 conari <hi rend="italic">C\'J?JVp</hi> uacari <hi rend="italic">PLODMAO\'Įr</hi> uacare <hi rend="italic">F</hi> an ita] an nlE" <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            13 naec <hi rend="italic">B</hi> qui <hi rend="italic">B</hi> 14 uolari <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Ββ</foreign></hi> non] ne <hi rend="italic">N om. BrAl</hi> 15 in] <lb/>
            ut (8. ut contra <hi rend="italic">m. 2) A</hi> uitio <hi rend="italic">D</hi> 16 haec T paene] pene <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            prope <hi rend="italic">PDMrf</hi> 17 eos magis <hi rend="italic">PDMf</hi> comonemus <hi rend="italic">PDMy</hi> ftmonpmus <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 19 fimonitionem <hi rend="italic">DMy</hi> Smanitionem <hi rend="italic">N</hi> 20 titubabant <hi rend="italic">7 om. A</hi> <lb/>
            admoneri cupimus <hi rend="italic">N</hi> 21 <hi rend="italic">uanarum D</hi> 23 longe <hi rend="italic">om</hi>. y </note> <lb/>
             
<pb n="591"/>
            circumferentes hypocrisin timent, ne uilior habeatur tonsa <lb/>
            sanctitas quam comata, ut uidelicet qui eos uidet, antiquos <lb/>
            illos quos legimus cogitet, Samuelem et ceteros, qui non <lb/>
            tondebant. nec cogitant quid intersit inter illud propheticum <lb/>
            uelamentum et hanc euangelii reuelationem, de qua dicit apostolus: <lb n="5"/>
            cum transieris ad Christum, auferetur uelamen. <lb/>
            quod enim significat uelamen interpositum inter <lb/>
            faciem Moysi et aspectum populi Israhel, hoc significat illis <lb/>
            temporibus etiam coma sanctorum. nam idem apostolus etiam <lb/>
            comam pro uelamento esse dicit, cuius auctoritate isti urgentur. <lb n="10"/>
            aperte quippe ait: uir quidem si comatus sit, <lb/>
            ignominia est illi. ipsam ignominiam, inquiunt, suscipimus <lb/>
            merito peccatorum nostrorum, ad hoc obtendentes simulatae <lb/>
            humilitatis umbraculum, ut sub eo proponant uenalem <lb/>
            typhum; quasi apostolus superbiam doceat, cum dicit: omnis <lb n="15"/>
            uir orans aut prophetans uelato capite confundit <lb/>
            caput suum, et: uir quidem non debet uelare <lb/>
            caput, cum sit imago et gloria dei. qui ergo dicit <lb/>
            "non debet", nescit forte docere humilitatem. sed si hanc <lb/>
            ignominiam tempore euangelii, quod erat sacramentum tempore <lb n="20"/>
            prophetiae, pro humilitate isti appetunt, tondeant et <lb/>
            cilicio caput uelent. sed non erit tunc species illa uenalis, <lb/>
            quia Samson non cilicio, sed coma uelabatur. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum <lb/>
            est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium

<note type="footnote"> 3 cf. Num. 6, 5 6 II Cor. 3,16 7 cf. Ex. 34, 33 11 I Cor. <lb/>
            11, 14 15 I Cor. 11, 4. 7 23 cf. Iud. 16, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 ypocrisin <hi rend="italic">Cp bipochriain B</hi> hypocrisim <hi rend="italic">M</hi> ypochrisin <hi rend="italic">A</hi> timent] <lb/>
            tamen 1 2 uident <hi rend="italic">PDMf</hi> 3 cogitent <hi rend="italic">DMy</hi> samuhelem 1 4 tondebantur <lb/>
            <hi rend="italic">PDMFBlbd</hi> 5 hanc <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign>; <hi rend="italic">hic fin. coll</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 7 significabat <lb/>
            <hi rend="italic">PDMfbd</hi> 8 aspectu 7 populisri <hi rend="italic">C</hi> significabat <hi rend="italic">PDMAlbd</hi> <lb/>
            significagt <hi rend="italic">N</hi> 9 comi <hi rend="italic">D</hi> 10 urguentur 7 11 quippe] enim <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            ait] dicit <hi rend="italic">PDM,</hi> 12 suscepimus My 13 optendentes <hi rend="italic">LO</hi> simulate <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 tyfum <hi rend="italic">CPM</hi> typum <hi rend="italic">DAy</hi> tifum <hi rend="italic">LOFB</hi> ciphQ <hi rend="italic">N</hi> omnis <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            16 confundit] dedecorat <hi rend="italic">PDM\'(</hi> 17 uelare—debet <hi rend="italic">om. L</hi> 22 erat P <lb/>
            23 <hi rend="italic">cilitio L</hi> 24 si illud <hi rend="italic">PDMx(</hi> 25 rursum <hi rend="italic">PDM,</hi> criminQ Al </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="592"/>
            suorum. uirum, inquiunt, prohibuit apostolus habere comam; <lb/>
            qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum <lb/>
            caelorum, iam non sunt uiri. o dementiam singularem! <lb/>
            merito qui hoc dicit, aduersus sanctae scripturae manifesta <lb/>
            praeconia consilio nefandae impietatis armatur et perseuerat<lb n="5"/>
            in itinere tortuoso et pestiferam doctrinam conatur inducere. <lb/>
            quia non est beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum <lb/>
            et in uia peccatorum non stetit et in cathedra <lb/>
            pestilentiae non sedit. nam si in lege dei meditaretur <lb/>
            die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui<lb n="10"/>
            certe summam castitatem professus dicit: uellem autem <lb/>
            omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum <lb/>
            ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo. ait <lb/>
            enim: cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, <lb/>
            quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam;<lb n="15"/>
            cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli <lb/>
            erant. sed quid apostolum commemorem, cum de ipso domino <lb/>
            et saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec <lb/>
            dicunt. nam de quo alio dicitur: donec occurramus omnes <lb/>
            in unitatem fidei et in agnitionem filii dei, in uirum<lb n="20"/>
            perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. <lb/>
            ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni <lb/>
            uento doctrinae in inlusione hominum, in astutia ad

<note type="footnote">2 cf. Matth. 19, 12 7 Ps. 1, 1 11 I Cor. 7, 7 14 I Cor. 13. 11 <lb/>
            19 Eph. 4, 13. 14 . </note>

<note type="footnote"> 1 uiram <hi rend="italic">om. CXN</hi> 3 iam <hi rend="italic">om</hi>. 7 sunt <hi rend="italic">om. M</hi> uri A1 clementiam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 4 hoc qui T manifeste <hi rend="italic">D</hi> 5 preconia <hi rend="italic">L</hi> 6 itenere 7 <lb/>
            7 non <hi rend="italic">om. A</hi> uir beatus <hi rend="italic">A</hi> uir <hi rend="italic">om. P DMT</hi> non <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            habiit <hi rend="italic">BF</hi> 8 kathedra <hi rend="italic">N</hi> 9 domini <hi rend="italic">PM.A,</hi> 12 uirum se <hi rend="italic">D</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. <lb/>
            ita <hi rend="italic">om</hi>. T 14 paraolas <hi rend="italic">P</hi> sentiebam quasi <hi rend="italic">DM</hi> loquebar <hi rend="italic">om. DM</hi> <lb/>
            15 quasi par. sapiebam <hi rend="italic">om. D</hi> sapiebam] sentiebam <hi rend="italic">PMf</hi> cogitabam <lb/>
            ut paruulus <hi rend="italic">DM</hi> 16 uir effectus sum <hi rend="italic">PDMfbd</hi> erant paruuli <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> paruoli 7 18 nesciam <hi rend="italic">PDMf</hi> 19 dicuntur <hi rend="italic">N</hi> 20 unitate <lb/>
            PM7 et <hi rend="italic">om. PDMf</hi> in <hi rend="italic">pr. om. LAbd</hi> 22 non] nos <hi rend="italic">LO</hi> <lb/>
            paraoli 7 circumlati] circumiecti <hi rend="italic">PDMf circumflati</hi> (f <hi rend="italic">exp. 2) A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="593"/>
            machinationem erroris? qua inlusione isti decipiunt inperitos, <lb/>
            qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur <lb/>
            et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum <lb/>
            quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi <lb/>
            sint. audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: quicumque <lb n="5"/>
            in Christo baptizati estis, Christum induistis, <lb/>
            ubi non est iudaeus neque graecus, non seruus <lb/>
            neque liber, non masculus neque femina, et non intellegunt <lb/>
            secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse <lb/>
            dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate <lb n="10"/>
            mentis nostrae, nullus sexus huius modi est. non ergo propterea <lb/>
            se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur. <lb/>
            nam et coniugati christiani, qui hoc operantur, non secundum <lb/>
            hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum ceteris <lb/>
            non christianis et cum ipsis pecoribus. aliud est enim, quod <lb n="15"/>
            uel infirmitati conceditur uel mortali propagationi persoluitur; <lb/>
            aliud autem, quod ad capessendam incorruptam et aeternam <lb/>
            uitam fideli professione signatur. illud ergo, quod de non <lb/>
            uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur, <lb/>
            sed in mente agitur, ubi est imago et gloria dei. uerba ipsa <lb n="20"/>
            indicant. uir quidem, inquit, non debet uelare caput, <lb/>
            cum sit imago et gloria dei. ubi autem sit haec imago <lb/>
            ipse declarat, cum dicit: nolite mentiri inuicem spoliantes <lb/>
            uos ueterem hominem cum actibus eius, induite <lb/>
            nouum, qui renouatur in agnitione dei

<note type="footnote"> 5 Gal. 3, 27. 28 10 cf. II Cor. 4, 16 21 I Cor. 11, 7 <lb/>
            23 Col. 3, 9. 10 </note>

<note type="footnote"> 1 homines imperitos A 2 inimici machinamentis <hi rend="italic">N</hi> 3 et in sua <lb/>
            <hi rend="italic">om. PDM et coherentes M 5 enim s. I. C om. y</hi> quicumque <lb/>
            enim <hi rend="italic">Dbd</hi> 6 baptizati estis in Christo <hi rend="italic">bd</hi> 7 grecus et gentilis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            non est seruus <hi rend="italic">PDMy</hi> 8 non est masculus <hi rend="italic">M</hi> 10 in <hi rend="italic">om. PD</hi> interiorrm <lb/>
            <hi rend="italic">Dr</hi> interiori <hi rend="italic">M</hi> hominem <hi rend="italic">PDr</hi> 12 negant <hi rend="italic">M</hi> qui <hi rend="italic">DM</hi> <lb/>
            13 operantur] opere <hi rend="italic">D ope</hi> y 15 non <hi rend="italic">er. L</hi> 16 propagatione <hi rend="italic">PDr</hi> <lb/>
            18 significatur <hi rend="italic">bd</hi> non de <hi rend="italic">A</hi> 20 domini <hi rend="italic">N</hi> uerba-dei <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            ipaa] ista <hi rend="italic">N</hi> 21 caput suum <hi rend="italic">D</hi> 23 expoliantes <hi rend="italic">PDAMfbd</hi> 24 autem <lb/>
            nos <hi rend="italic">bd</hi> eius] suis <hi rend="italic">PDMAf</hi> et <hi rend="italic">induite A</hi> 25 agnitionem <hi rend="italic">PFDMrbd</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V para III. </note>

<note type="footnote"> 38 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="594"/>
            secundum imaginem eius, qui creauit eum. quis dubitet hanc <lb/>
            renouationem in mente fieri? sed et qui dubitat. audiat apertiorem <lb/>
            sententiam. eadem quippe admonens ita dicit alio loco: <lb/>
            sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum <lb/>
            priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui<lb n="5"/>
            corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. <lb/>
            renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite <lb/>
            nouum hominem, eum qui secundum deum creatus <lb/>
            est. quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem <lb/>
            mentis, ubi est imago dei? quis hoc dixerit? sed corporis<lb n="10"/>
            sui sexu non eam significant; propterea uelari iubentur. illam <lb/>
            quippe significant partem eo ipso, quo mulieres sunt, quae <lb/>
            concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa <lb/>
            subdita deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur. <lb/>
            quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia — illa<lb n="15"/>
            regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur — hoc in <lb/>
            duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis <lb/>
            figuratur. de quo sacramento loquens apostolus dicit uirum <lb/>
            non debere uelari, sed debere mulierem. tanto enim gloriosius <lb/>
            mens ad superiora promouetur, quanto diligentius ab inferioribus<lb n="20"/>
            concupiscentia cohibetur, donec totus homo cum ipso <lb/>
            etiam mortali nunc et fragili corpore in resurrectione nouissima <lb/>
            incorruptione atque inmortalitate induatur et absorbeatur <lb/>
            mors in uictoriam. 
</p></div></div></body></text></TEI>