<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Contigit enim eis, quod in uiduis iunioribus indisciplinatis <lb n="20"/>
            cauendum idem apostolus dicit: simul enim et otiosi <lb/>
            esse discunt; non solum autem otiosi, sed etiam curiosi <lb/>
            et uerbosi, loquentes quae non oporteat. hoc ille de

<note type="footnote"> 3 I Cor. 1, 27-29 21 I Tim. 5, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 edocati y amittantur y 2 uere <hi rend="italic">om. PDM</hi> 3 exstiterunt <lb/>
            <hi rend="italic">PLOFMfbd</hi> et <hi rend="italic">om. A</hi> 4 fortia-confunderet <hi rend="italic">om. F</hi> et-sapientes <lb/>
            <hi rend="italic">om. PDMr</hi> stulta] infirma <hi rend="italic">A</hi> 5 ignobili <hi rend="italic">01</hi> 6 tamquam sint] <lb/>
            tamquam quae sint <hi rend="italic">P</hi> tamquam ea quae sunt <hi rend="italic">DM</hi> 7 euacuentur] <lb/>
            destruat <hi rend="italic">PDMf euacuarentur A</hi> 8 amittantur y 9 quae <hi rend="italic">P2</hi> 12 uoluerint <lb/>
            et] uolentes et Pr uolentes <hi rend="italic">DM</hi> et honorari <hi rend="italic">PLOFABMy</hi> <lb/>
            13 consueti fuerant <hi rend="italic">PDM</hi> quoniam <hi rend="italic">om. A</hi> se] si <hi rend="italic">ABN</hi> quo] <lb/>
            co <hi rend="italic">B</hi> 14 operantur <hi rend="italic">L</hi> 17 uere <hi rend="italic">om. A</hi> 18 in altum se <hi rend="italic">PDMr</hi> <lb/>
            19 faenum <hi rend="italic">CD;</hi> foenum <hi rend="italic">B</hi> 20 contingit <hi rend="italic">PLOBDy</hi> 21 enim] etiam <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">N</hi> autem <hi rend="italic">bd om. A</hi> et <hi rend="italic">om. L</hi> otiosae <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> <lb/>
            22 autem <hi rend="italic">om. PMf</hi> otiosae (otiose) <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> curiosae (e) <lb/>
            <hi rend="italic">CPLOFBMNbd</hi> 23 uerbosae (e) <hi rend="italic">02LOFBMNbd</hi> oportet <hi rend="italic">LAJJlb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="572"/>
            malis feminis dicebat, quod nos etiam in malis uiris dolemus <lb/>
            et plangimus, qui aduersus eum ipsum, in cuius epistulis ista <lb/>
            legimus, otiosi et uerbosi quae non oportet loquuntur. et qui <lb/>
            sunt inter eos, qui eo proposito ad sanctam militiam uenerint, <lb/>
            ut placeant cui se probarunt, cum ita uigeant uiribus corporis<lb n="5"/>
            et integritate ualetudinis, ut non solum erudiri, sed etiam <lb/>
            operari secundum apostolum possint, excepti istorum otiosis <lb/>
            corruptisque sermonibus, quos iudicare per inperitum tirocinium <lb/>
            non ualeant, in eandem labem pestifera contagione mutantur, <lb/>
            non solum non imitantes oboedientiam sanctorum quiete<lb n="10"/>
            operantium et aliorum monasteriorum in saluberrima disciplina <lb/>
            secundum apostolicam normam uiuentium, sed etiam insultantes <lb/>
            melioribus, tamquam conseruatricem euangelii praedicantes <lb/>
            pigritiam, tamquam praeuaricatricem accusantes misericordiam. <lb/>
            multo enim misericordius operatur erga animas<lb n="15"/>
            infirmorum, qui famae bonae seruorum dei consulit, quam <lb/>
            erga corpora egentium, qui panem esurientibus frangit. quapropter <lb/>
            utinam isti, qui uacare uolunt manibus, omnino <lb/>
            uacarent et linguis! neque enim tam multos ad imitationem <lb/>
            inuitarent, si eis non tantum exempla pigra, sed etiam muta<lb n="20"/>
            proponerent. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Nunc uero contra apostolum Christi recitant <lb/>
            euangelium Christi. ita enim mirabilia sunt opera pigrorum, <lb/>
            ut inpedire uelint euangelio, quod apostolus ideo praecepit

<note type="footnote"> 4 cf. II Tim. 2, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 malos uiros Py 2 quia f 3 otioae (ae) et uerbose (ae) <hi rend="italic">CaBNLOF</hi> <lb/>
            locantur <hi rend="italic">DNj</hi> qui] si qui <hi rend="italic">Fjbd</hi> 4 eos proposita <hi rend="italic">B</hi> 5 probauerunt <lb/>
            <hi rend="italic">PBM-jbd</hi> probauerint <hi rend="italic">D</hi> uiribuB-ualetudinis <hi rend="italic">om</hi>. f 6 ualitudinis <lb/>
            <hi rend="italic">OABDM</hi> sed-operari <hi rend="italic">in mg. m. 2 C</hi> sed etiam om. <hi rend="italic">N</hi> 7 secundum <lb/>
            apostolum operari <hi rend="italic">Nbd</hi> possint] nelint <hi rend="italic">N</hi> excepti* <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            exceptis <hi rend="italic">PLOFADMfbd</hi> 9 ualent A pestiferamque contagionem <hi rend="italic">PMf</hi> <lb/>
            contagionS <hi rend="italic">D</hi> utuntur <hi rend="italic">N</hi> 11 operantium] laborantium <hi rend="italic">N</hi> 13 euangelii-pracuaricatricem <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 14 et tamquam <hi rend="italic">PDMf</hi> 15 operantur <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            16 bonae famae <hi rend="italic">bd</hi> 18 qui manibus uacare uolnnt <hi rend="italic">M</hi> omnino] omni <lb/>
            modo <hi rend="italic">PDAf</hi> 22 uero] autem <hi rend="italic">FDJfy</hi> recitant? <hi rend="italic">C</hi> 24 impediri <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            euangelium <hi rend="italic">AND2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="573"/>
            et fecit, ne inpediretur ipsum euangelium. et tamen, si eos <lb/>
            ex ipsis euangelii uerbis secundum eorum intellectum uiuere <lb/>
            cogamus, priores nobis suadere conabuntur, quam non ita <lb/>
            sint intellegenda, ut intellegunt. certe enim propterea se <lb/>
            dicunt operari non debere, quia nec uolucres caeli seminant <lb n="5"/>
            neque metunt, de quibus nobis dominus similitudinem dedit, <lb/>
            ne de talibus necessariis cogitemus. cur ergo non adtendunt <lb/>
            quod sequitur? neque enim hoc tantummodo dictum est, quia <lb/>
            non seminant neque metunt, sed adiectum est: neque <lb/>
            congregant in apothecas. apothecae autem uel horrea <lb n="10"/>
            uerbum ex uerbo repostoria dici possunt. cur ergo isti manus <lb/>
            otiosas et plena repostoria uolunt habere? cur ea, quae sumunt <lb/>
            ex laboribus aliorum, recondunt et seruant, unde cotidie <lb/>
            proferatur? cur denique molunt et coquunt? hoc enim aues <lb/>
            non faciunt. aut si reperiunt, quibus hoc opus quoque persuadeant, <lb n="15"/>
            ut eis per singulos dies escas adferant praeparatas, <lb/>
            saltem sibi aquam uel de fontibus adferunt uel de cisternis <lb/>
            aut puteis hauriunt et reponunt: hoc uolatilia non faciunt. <lb/>
            sed si hoc placet, studeant etiam boni fideles et regis aeterni <lb/>
            deuotissimi prouinciales fortissimis eius militibus usque ad <lb n="20"/>
            ista seruire, ut sibi nec aquam inplere cogantur, si iam etiam <lb/>
            illos, qui tunc erant Hierosolymae, nouo gradu iustitiae

<note type="footnote"> 9 Matth. 6, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 euangelium ipsum <hi rend="italic">A</hi> 2 intellectum] intelligentiam <hi rend="italic">A</hi> 3 cogamnr <lb/>
            <hi rend="italic">LOC2</hi> persuadere <hi rend="italic">A</hi> quam] quamuis <hi rend="italic">DM</hi> 4 intelligant <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 met-nnt <hi rend="italic">C</hi> quibus modis <hi rend="italic">LO</hi> 7 necesariis <hi rend="italic">B</hi> quur T 8 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> tantummodo hoc <hi rend="italic">Bbd</hi> 9 adiectum] adiunctum <hi rend="italic">PDMf</hi> <lb/>
            10 apothecas] horreis <hi rend="italic">PDM</hi> horrea autem uel apothecae (apotecae <hi rend="italic">P)<lb/>
             PDMi</hi> 11 uerbum] uel nerbum <hi rend="italic">L02d</hi> uerbo] uerbo greco <hi rend="italic">DM</hi> <lb/>
            repositoria <hi rend="italic">PDMfbd</hi> reportoria <hi rend="italic">B</hi> 12 sumunt] estimant <hi rend="italic">N</hi> 13 cottidie <lb/>
            <hi rend="italic">MN</hi> 14 coquuntur <hi rend="italic">LO</hi> aues] uolucres <hi rend="italic">PDM\'(</hi> 15 repperiunt <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            coque <hi rend="italic">N</hi> 17 saltim <hi rend="italic">Mf</hi> adferunt] aduehunt <hi rend="italic">PAf</hi> adducunt <hi rend="italic">DM</hi> <lb/>
            19 studeamua <hi rend="italic">PDMy</hi> bonis <hi rend="italic">0</hi> 20 seruis eius militibus <hi rend="italic">M</hi> eius <lb/>
            seruis militibus <hi rend="italic">PDr</hi> 21 serniure <hi rend="italic">C</hi> implere <hi rend="italic">C</hi> si iam] firmet <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            frs <hi rend="italic">M</hi> 22 illos] istos <hi rend="italic">A</hi> hierosolime <hi rend="italic">BMy</hi> ierosolymae <hi rend="italic">LOAbd</hi> <lb/>
            gradu nono <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="574"/>
            supergressi sunt. nam illi fame inminente et per prophetas, qui <lb/>
            tunc erant, ante praedicta boni fideles ex Graecia frumenta <lb/>
            miserunt, ex quibus credo quod illi sibi panem fecerunt aut <lb/>
            certe faciendum curauerunt: quod aues non faciunt. sed si <lb/>
            iam isti, ut dicere coeperam, etiam illos aliquo gradu iustitiae<lb n="5"/>
            transierunt et omnino in his, quae ad transigendam istam <lb/>
            uitam pertinent, sicut uolucres agunt, ostendant nobis homines <lb/>
            seruire uolucribus, sicut sibi seruiri uolunt, nisi captis et <lb/>
            inclusis, quibus fides non habetur, ne uolantes non redeant: <lb/>
            et tamen illae malunt frui libertate et ex agris quantum<lb n="10"/>
            satis est capere quam ab hominibus adposita et adparata <lb/>
            sumere. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde rursus istos alio sublimiore gradu iustitiae <lb/>
            superabunt, qui se ita instituerint, ut cotidie in agros tamquam <lb/>
            in pastum pergant et quo tempore inuenerint carpant<lb n="15"/>
            ac sopita fame reuertantur. sed plane propter agrorum custodes <lb/>
            quam bonum esset, si etiam pinnas largiri dominus dignaretur, <lb/>
            ut serui dei in agris alienis inuenti non tamquam <lb/>
            fures conprehenderentur, sed tamquam sturni fugarentur. nunc <lb/>
            uero ille, quantum poterit, imitabitur auem, quem capere<lb n="20"/>
            uenator non potuerit. sed ecce concedant omnes serui dei. <lb/>
            ut cum uolunt in eorum agros exeant atque inde securi <lb/>
            refectique discedant: sicut populo Israhel per legem praeceptum <lb/>
            est, ut in agris suis furem nullus teneret, nisi qui secum <lb/>
            aliquid uellet auferre; nam qui nihil aliud adtigisset quam

<note type="footnote"> 1 cf. Act. 11, 28 sqq. 23 cf. Deut. 23, 24. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 illis <hi rend="italic">ABNbd</hi> 2 ex] e <hi rend="italic">DM</hi> in y 3 panem sibi <hi rend="italic">FDMNbd</hi> 5 aliquos <lb/>
            Y 6 nitam istam <hi rend="italic">DFbd</hi> 8 seruiri <hi rend="italic">0</hi> seruiri sibi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            10 ille <hi rend="italic">BA</hi> illi <hi rend="italic">DN</hi> 11 carpere <hi rend="italic">PDM</hi> 13 alio <hi rend="italic">om. PDM</hi> sablimiori <lb/>
            <hi rend="italic">L02</hi> 14 instituerunt <hi rend="italic">PDMA\'{</hi> cottidie <hi rend="italic">N</hi> 15 iInpastllm <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            et-carpant om. <hi rend="italic">D</hi> quod pro tempore <hi rend="italic">PAMf</hi> 17 bonus Py pennas <lb/>
            <hi rend="italic">LOFDABMNC*bd</hi> dominus largiri <hi rend="italic">A</hi> dominus <hi rend="italic">oui. PDMj</hi> <lb/>
            19 comprehender <hi rend="italic">L</hi> furni <hi rend="italic">B</hi> fugerentur <hi rend="italic">B</hi> 20 quam <hi rend="italic">Z)JV</hi> <lb/>
            uenator capere <hi rend="italic">M</hi> 21 uenitor P1 uenator (e <hi rend="italic">ex</hi> i) <hi rend="italic">C</hi> poterit <hi rend="italic">PLO <lb/>
            FAbd</hi> semis <hi rend="italic">LFBbd</hi> 24 ut-teneret <hi rend="italic">om</hi>. y ,25 efferre <hi rend="italic">M</hi> quam <lb/>
            id] nisi <hi rend="italic">PDMr</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="575"/>
            id quod comedisset, liberum inpunitumque abire sinerent. <lb/>
            unde etiam spicas uellentibus discipulis domini de sabbato <lb/>
            potius quam de furto iudaei calumniati sunt. sed quid erit <lb/>
            agendum de his temporibus anni, quibus esca, quae statim <lb/>
            sumi possit, in agris non inuenitur? quisquis aliquid domum <lb n="5"/>
            quod sibi coquendo praeparet auferre temptauerit, secundum <lb/>
            istorum intellectum audiet ex euangelio: pone; hoc enim aues <lb/>
            non faciunt. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Verum et hoc concedamus, toto uertente anno posse <lb/>
            in agris reperiri uel ex arbore uel ex herbis uel ex quibusque <lb n="10"/>
            radicibus, quod in escam sumi possit incoctum aut certe <lb/>
            tanta excitatio corporis adhibeatur, ut ea, quae coquenda <lb/>
            sunt, etiam cruda adsumpta non noceant possitque etiam <lb/>
            hiemalibus quibuslibet asperitatibus ad pabula procedi, atque <lb/>
            ita fiat, ut nihil praeparandum auferatur, nihil in crastinum <lb n="15"/>
            reponatur: non poterunt ista seruare, qui se per multos dies <lb/>
            a conspectu hominum separatos et nulli ad se praebentes <lb/>
            accessum includunt se ipsos uiuentes in magna intentione <lb/>
            orationum. hi enim facillima quidem atque uilissima, secum <lb/>
            tamen includere alimenta consuerunt, quae in illos dies, <lb n="20"/>
            quibus a nullo uideri statuerunt, sufficiant: quod aues non <lb/>
            faciunt. et horum quidem exercitationem in tam mirabili <lb/>
            continentia, quandoquidem habent otium, quo haec agant seque <lb/>
            imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 12, 1. 2. </note>

<note type="footnote"> 1 et inpunitum <hi rend="italic">B</hi> sineret abire <hi rend="italic">N</hi> sineretur P-f sineret <hi rend="italic">DM</hi> <lb/>
            permitterent A 3 de <hi rend="italic">om. PDMf</hi> *»##qaid (quid <hi rend="italic">er.) C</hi> 4 esci <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            5 non inuenitur in agria <hi rend="italic">PDMi</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. A</hi> coquendum <hi rend="italic">PDMxr</hi> <lb/>
            afferre <hi rend="italic">M</hi> 7 pone] peDe <hi rend="italic">A</hi> enim hoc <hi rend="italic">A</hi> aues <hi rend="italic">om. A</hi> 10 repperiri <lb/>
            <hi rend="italic">CD</hi> quibusque] quibus <hi rend="italic">PDj</hi> quibuslibet <hi rend="italic">M</hi> quibuscumque <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            11 radicibus <hi rend="italic">om. JPDMv</hi> 12 exercitatio <hi rend="italic">BAbd</hi> 13 assupta <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            14 procedere <hi rend="italic">M</hi> 15 fiet <hi rend="italic">DM</hi> 18 orationum intentione <hi rend="italic">N</hi> 19 quedam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 20 alimenta includere <hi rend="italic">PFbd</hi> consueuerunt <hi rend="italic">MN</hi> 21 sufficiunt <lb/>
            <hi rend="italic">DM</hi> 22 et] ut <hi rend="italic">CLOFABN</hi> exhercitationem <hi rend="italic">L</hi> 23 quod <lb/>
            <hi rend="italic">GLODANx(</hi> seque <hi rend="italic">om. CLOABN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="576"/>
            proponant, non solum non reprehendo, sed, quantum dignum <lb/>
            est, laudare non possum. quid tamen de his dicimus secundum <lb/>
            istorum intellectum ex euangelicis uerbis? an forte quo <lb/>
            sunt sanctiores, eo sunt uolucribus dissimiliores, quia nisi <lb/>
            reponant sibi escas in plurimos dies, includere se ita, ut<lb n="5"/>
            faciunt, non ualebunt? et utique nobiscum audiunt: nolite <lb/>
            ergo cogitare in crastinum. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Quapropter, ut breuiter conplectar, isti, qui ex euangelio <lb/>
            peruerso intellectu tam manifesta apostolica praecepta peruertere <lb/>
            moliuntur, aut non cogitent in crastinum, sicut uolatilia<lb n="10"/>
            caeli, aut obtemperent apostolo, sicut filii dilecti; immo <lb/>
            utrumque faciant, quia utrumque concordat. neque enim <lb/>
            contraria domino suo moneret Paulus seruus Christi <lb/>
            Iesu. hoc enim istis aperte dicimus: si uolatilia caeli sic <lb/>
            intellegitis in euangelio, ut nolitis operando manibus uestris<lb n="15"/>
            uictum tegumentumque procurare, nihil etiam reponatis in <lb/>
            crastinum, sicut nihil reponunt uolatilia caeli. si autem <lb/>
            aliquid reponere in crastinum potest non esse contra euangelium, <lb/>
            ubi dictum est: respicite uolatilia caeli, quia neque <lb/>
            seminant neque metunt neque congregant in apothecas,<lb n="20"/>
            potest etiam non esse contra euangelium nec contra <lb/>
            similitudinem uolatilium caeli uitam istam carnis corporalis <lb/>
            operationis labore transigere. 
</p></div></div></body></text></TEI>