<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Nam et ipse propter eius modi necessitates sanctorum, <lb/>
            qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum<lb n="20"/>
            silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen <lb/>
            multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, <lb/>
            cum dixisset talia docens et praemonens: his autem <lb/>
            qui eius modi sunt praecipimus et obsecramus in

<note type="footnote"> 5 cf. I Thess. 2, 9; II Thess. 3, 8 18 cf. II Cor. 11, 9 28 II <lb/>
            Thess. 3, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. A</hi> 4 ab euangelizare <hi rend="italic">PVDMf</hi> posset <hi rend="italic">AMN</hi> 5 quia] <lb/>
            quibus y horis et nocturnis <hi rend="italic">M</hi> horis <hi rend="italic">om. PVNf</hi> operabatur om. 7 <lb/>
            6 ipse] sicut ipse <hi rend="italic">PVDMf</hi> 8 iherusalem <hi rend="italic">M</hi> ierusalem <hi rend="italic">LOFDbd</hi> <lb/>
            usquae P 9 ad <hi rend="italic">om. PM</hi> illiricum <hi rend="italic">YBDAMN;</hi> repleuenmt <lb/>
            euangelio terras <hi rend="italic">PVDMf</hi> quidquid] quid <hi rend="italic">A</hi> 10 barbarum LtM. <lb/>
            adeundum <hi rend="italic">N</hi> adeundem <hi rend="italic">B</hi> replendum <hi rend="italic">PVDLMf</hi> 11 aocietatem <lb/>
            sanctam <hi rend="italic">LO</hi> 12 otiosissime <hi rend="italic">A</hi> 13 omnium <hi rend="italic">om. PYDMr</hi> 14 propagata <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> propagarum <hi rend="italic">N</hi> 16 chorintios <hi rend="italic">C</hi> chorinthios <hi rend="italic">0</hi> 17 fuitl <lb/>
            erat <hi rend="italic">N</hi> 18 uenerant <hi rend="italic">D</hi> ex] a y machedonia <hi rend="italic">PLO</hi> 22 indigere <lb/>
            aliquo sustentationum supplemento <hi rend="italic">N</hi> 23 premonens <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="557"/>
            domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes <lb/>
            suum panem manducent, ne illi qui habebant unde <lb/>
            necessaria seruis dei praeberent, hac occasione pigrescerent, <lb/>
            praeuidens continuo subiecit: uos autem, fratres, nolite <lb/>
            infirmari benefacientes. et ad Titum cum scriberet <lb n="5"/>
            dicens: Zenam legis peritum et Apollo sollicite <lb/>
            praemitte, ut nihil illis desit, ut ostenderet, unde illis <lb/>
            nihil deesse deberet, continuo subiunxit: discant autem et <lb/>
            nostri bonis operibus praeesse ad necessarios <lb/>
            us us, ne sint infructuosi. Timotheum etiam, quem dicit <lb n="10"/>
            germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, <lb/>
            sicut ostendit monens eum, ne aquam biberet, sed modico <lb/>
            uino uteretur propter stomachum et frequentes suas <lb/>
            infirmitates, quia in opere corporali laborare non poterat, <lb/>
            ne forte, cum indigere nollet uictu cotidiano, ab eis, quibus <lb n="15"/>
            euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus <lb/>
            animi eius inplicaretur intentio — aliud est enim corpore <lb/>
            laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus <lb/>
            et auarus et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum <lb/>
            occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, <lb n="20"/>
            sicut sunt uel negotiatores uel procuratores uel conductores; <lb/>
            cura enim praesunt, non manibus operantur ideoque ipsum <lb/>
            animum suum occupant habendi sollicitudine —: Timotheum <lb/>
            ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis

<note type="footnote"> 6 Tit. 3, 13. 14 10 cf. I Tim. 5, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 lesu] deo <hi rend="italic">M</hi> 2 necessaria nnde <hi rend="italic">N</hi> ande seruis dei necessaria <lb/>
            <hi rend="italic">PVDf</hi> 4 prouidens <hi rend="italic">LDbd</hi> 5 ad Titum] adi.tn <hi rend="italic">N</hi> 6 zenan <hi rend="italic">PVMf</hi> <lb/>
            Apollo] apostolo <hi rend="italic">L</hi> 7 et ut <hi rend="italic">alt. jPFJD-f</hi> 9 nostria <hi rend="italic">(fin</hi>. s <hi rend="italic">m. 2 s. I.) L</hi> <lb/>
            nostris y 10 fructuosi <hi rend="italic">V</hi> 11 quoniam] qu6 <hi rend="italic">D</hi> 12 modico uteretur <lb/>
            uino <hi rend="italic">PVDM\'(</hi> 13 infirmitates suas <hi rend="italic">M</hi> 14 in <hi rend="italic">om. M</hi> labore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 indigeret <hi rend="italic">CLOFN</hi> indigeret et <hi rend="italic">B</hi> indigeret si (si <hi rend="italic">8. Z. m. 2) Å</hi> <lb/>
            uictft <hi rend="italic">A</hi> cottidiano <hi rend="italic">PVDMN</hi> cotidianQ <hi rend="italic">A</hi> eis sustentari <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 miniatrabat sustentari (snstentari <hi rend="italic">m. 2 8. I.) F</hi> 18 opifex potest <lb/>
            <hi rend="italic">PVDAMy</hi> 19 priuitae rei] priuata etiam <hi rend="italic">V</hi> priuatl etiam <hi rend="italic">ODM</hi> <lb/>
            21 uel conductores <hi rend="italic">om. PLVDM-f</hi> 22 curae <hi rend="italic">P VDMi</hi> operantes <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 suum <hi rend="italic">om. VD</hi> sollicitudinem <hi rend="italic">V</hi> thimotheum <hi rend="italic">L</hi> 24 ergo] autem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="558"/>
            manibus operari non poterat, sic exhortatur et monet et consolatur. <lb/>
            labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu. <lb/>
            nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, <lb/>
            ut placeat cui se probauit. nam qui in agone <lb/>
            contendit, non coronatur nisi legitime certauerit. <lb n="5"/>
            hic ne ille angustias pateretur dicens: fodere non possum, <lb/>
            mendicare confundor, adiunxit: laborantem agricolam <lb/>
            primum oportet de fructibus percipere, <lb/>
            secundum id, quod ad Corinthios dixerat: quis militat <lb/>
            suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et<lb n="10"/>
            de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de <lb/>
            lacte gregis non percipit? fecit ita securum castum <lb/>
            euangelistam non ad hoc euangelizantem, ut uenderet euangelium, <lb/>
            sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere <lb/>
            manibus non ualentem, ut intellegeret, quod necessarium sibi<lb n="15"/>
            sumebat ab eis, quibus tamquam prouincialibus militabat et <lb/>
            quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem <lb/>
            pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>