<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Nam et ipse propter eius modi necessitates sanctorum, <lb/>
            qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum<lb n="20"/>
            silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen <lb/>
            multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, <lb/>
            cum dixisset talia docens et praemonens: his autem <lb/>
            qui eius modi sunt praecipimus et obsecramus in

<note type="footnote"> 5 cf. I Thess. 2, 9; II Thess. 3, 8 18 cf. II Cor. 11, 9 28 II <lb/>
            Thess. 3, 12. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. A</hi> 4 ab euangelizare <hi rend="italic">PVDMf</hi> posset <hi rend="italic">AMN</hi> 5 quia] <lb/>
            quibus y horis et nocturnis <hi rend="italic">M</hi> horis <hi rend="italic">om. PVNf</hi> operabatur om. 7 <lb/>
            6 ipse] sicut ipse <hi rend="italic">PVDMf</hi> 8 iherusalem <hi rend="italic">M</hi> ierusalem <hi rend="italic">LOFDbd</hi> <lb/>
            usquae P 9 ad <hi rend="italic">om. PM</hi> illiricum <hi rend="italic">YBDAMN;</hi> repleuenmt <lb/>
            euangelio terras <hi rend="italic">PVDMf</hi> quidquid] quid <hi rend="italic">A</hi> 10 barbarum LtM. <lb/>
            adeundum <hi rend="italic">N</hi> adeundem <hi rend="italic">B</hi> replendum <hi rend="italic">PVDLMf</hi> 11 aocietatem <lb/>
            sanctam <hi rend="italic">LO</hi> 12 otiosissime <hi rend="italic">A</hi> 13 omnium <hi rend="italic">om. PYDMr</hi> 14 propagata <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> propagarum <hi rend="italic">N</hi> 16 chorintios <hi rend="italic">C</hi> chorinthios <hi rend="italic">0</hi> 17 fuitl <lb/>
            erat <hi rend="italic">N</hi> 18 uenerant <hi rend="italic">D</hi> ex] a y machedonia <hi rend="italic">PLO</hi> 22 indigere <lb/>
            aliquo sustentationum supplemento <hi rend="italic">N</hi> 23 premonens <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="557"/>
            domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes <lb/>
            suum panem manducent, ne illi qui habebant unde <lb/>
            necessaria seruis dei praeberent, hac occasione pigrescerent, <lb/>
            praeuidens continuo subiecit: uos autem, fratres, nolite <lb/>
            infirmari benefacientes. et ad Titum cum scriberet <lb n="5"/>
            dicens: Zenam legis peritum et Apollo sollicite <lb/>
            praemitte, ut nihil illis desit, ut ostenderet, unde illis <lb/>
            nihil deesse deberet, continuo subiunxit: discant autem et <lb/>
            nostri bonis operibus praeesse ad necessarios <lb/>
            us us, ne sint infructuosi. Timotheum etiam, quem dicit <lb n="10"/>
            germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, <lb/>
            sicut ostendit monens eum, ne aquam biberet, sed modico <lb/>
            uino uteretur propter stomachum et frequentes suas <lb/>
            infirmitates, quia in opere corporali laborare non poterat, <lb/>
            ne forte, cum indigere nollet uictu cotidiano, ab eis, quibus <lb n="15"/>
            euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus <lb/>
            animi eius inplicaretur intentio — aliud est enim corpore <lb/>
            laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus <lb/>
            et auarus et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum <lb/>
            occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, <lb n="20"/>
            sicut sunt uel negotiatores uel procuratores uel conductores; <lb/>
            cura enim praesunt, non manibus operantur ideoque ipsum <lb/>
            animum suum occupant habendi sollicitudine —: Timotheum <lb/>
            ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis

<note type="footnote"> 6 Tit. 3, 13. 14 10 cf. I Tim. 5, 23 </note>

<note type="footnote"> 1 lesu] deo <hi rend="italic">M</hi> 2 necessaria nnde <hi rend="italic">N</hi> ande seruis dei necessaria <lb/>
            <hi rend="italic">PVDf</hi> 4 prouidens <hi rend="italic">LDbd</hi> 5 ad Titum] adi.tn <hi rend="italic">N</hi> 6 zenan <hi rend="italic">PVMf</hi> <lb/>
            Apollo] apostolo <hi rend="italic">L</hi> 7 et ut <hi rend="italic">alt. jPFJD-f</hi> 9 nostria <hi rend="italic">(fin</hi>. s <hi rend="italic">m. 2 s. I.) L</hi> <lb/>
            nostris y 10 fructuosi <hi rend="italic">V</hi> 11 quoniam] qu6 <hi rend="italic">D</hi> 12 modico uteretur <lb/>
            uino <hi rend="italic">PVDM\'(</hi> 13 infirmitates suas <hi rend="italic">M</hi> 14 in <hi rend="italic">om. M</hi> labore <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            15 indigeret <hi rend="italic">CLOFN</hi> indigeret et <hi rend="italic">B</hi> indigeret si (si <hi rend="italic">8. Z. m. 2) Å</hi> <lb/>
            uictft <hi rend="italic">A</hi> cottidiano <hi rend="italic">PVDMN</hi> cotidianQ <hi rend="italic">A</hi> eis sustentari <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 miniatrabat sustentari (snstentari <hi rend="italic">m. 2 8. I.) F</hi> 18 opifex potest <lb/>
            <hi rend="italic">PVDAMy</hi> 19 priuitae rei] priuata etiam <hi rend="italic">V</hi> priuatl etiam <hi rend="italic">ODM</hi> <lb/>
            21 uel conductores <hi rend="italic">om. PLVDM-f</hi> 22 curae <hi rend="italic">P VDMi</hi> operantes <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            23 suum <hi rend="italic">om. VD</hi> sollicitudinem <hi rend="italic">V</hi> thimotheum <hi rend="italic">L</hi> 24 ergo] autem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="558"/>
            manibus operari non poterat, sic exhortatur et monet et consolatur. <lb/>
            labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu. <lb/>
            nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, <lb/>
            ut placeat cui se probauit. nam qui in agone <lb/>
            contendit, non coronatur nisi legitime certauerit. <lb n="5"/>
            hic ne ille angustias pateretur dicens: fodere non possum, <lb/>
            mendicare confundor, adiunxit: laborantem agricolam <lb/>
            primum oportet de fructibus percipere, <lb/>
            secundum id, quod ad Corinthios dixerat: quis militat <lb/>
            suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et<lb n="10"/>
            de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de <lb/>
            lacte gregis non percipit? fecit ita securum castum <lb/>
            euangelistam non ad hoc euangelizantem, ut uenderet euangelium, <lb/>
            sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere <lb/>
            manibus non ualentem, ut intellegeret, quod necessarium sibi<lb n="15"/>
            sumebat ab eis, quibus tamquam prouincialibus militabat et <lb/>
            quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem <lb/>
            pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Propter has igitur uel occupationes seruorum <lb/>
            dei uel infirmitates corporales, quae omnino deesse non possunt,<lb n="20"/>
            non solum permittit apostolus sanctorum indigentias <lb/>
            suppleri a bonis fidelibus, sed etiam saluberrime hortatur. <lb/>
            excepta enim illa potestate, qua se dicit ipse non usum, <lb/>
            cui tamen seruiendum esse a fidelibus praecipit dicens: communicet <lb/>
            qui catechizatur uerbum ei qui se

<note type="footnote"> 2 II Tim. 2, 3-5 6 Luc. 16, 3 7 II Tim. 2, 6 9 I Cor. 9, 7 <lb/>
            24 Gal. 6, 6 </note>

<note type="footnote"> 1 sicut <hi rend="italic">M</hi> si Y exortatur <hi rend="italic">AB</hi> hortatur <hi rend="italic">N prius</hi> et <hi rend="italic">om. PFbd</hi> <lb/>
            3 militat <hi rend="italic">B</hi> militas <hi rend="italic">N</hi> 4 ut placeat] ut possit placere ei <hi rend="italic">PVDMf</hi> ut <lb/>
            ei placeat <hi rend="italic">FA</hi> nam et <hi rend="italic">A</hi> 5 coronabitur <hi rend="italic">DM</hi> 6 pateretur <lb/>
            angustias <hi rend="italic">bd</hi> possuin] ualeo <hi rend="italic">M</hi> 9 id] illud <hi rend="italic">Lbd</hi> chorintios <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 fructibus <hi rend="italic">PVDMI</hi> eius] suis <hi rend="italic">D</hi> 12 gregis] eius <hi rend="italic">VDM</hi> ipsius Pr <lb/>
            facit <hi rend="italic">PDM"(</hi> itaque <hi rend="italic">POVBMAN"(</hi> 14 hnius <hi rend="italic">D</hi> sibi OWl. 7 <lb/>
            16 militat <hi rend="italic">PVD-r</hi> 19 igitur propter has <hi rend="italic">PVDM-f</hi> uel <hi rend="italic">om. PYDM;</hi> <lb/>
            22 saluberrimae <hi rend="italic">B om. M</hi> 23 ipse <hi rend="italic">om. VD</hi> 25 cathecizatur (h s. <hi rend="italic">l. - <lb/>
            C, B</hi> cathezizatur <hi rend="italic">D-r A catecizatur M</hi> catezizatur <hi rend="italic">N</hi> uerbo <hi rend="italic">ANb</hi> <lb/>
            se <hi rend="italic">om. L</hi> cathecizat <hi rend="italic">CB</hi> cathezizat A catezizat <hi rend="italic">YN</hi> catecizat <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="559"/>
            catechizat in omnibus bonis, excepta ergo hac potestate, <lb/>
            quam uerbi praedicatores habere in eos, quibus praedicant, <lb/>
            saepe testatur, etiam sanctis qui omnia sua uendita distribuerant <lb/>
            et Hierosolymis habitabant in sancta communione <lb/>
            uitae, non dicentes aliquid proprium, quibus erant omnia <lb n="5"/>
            communia, et anima et cor unum in deum, ab ecclesiis <lb/>
            gentium necessaria conferri praecipit et hortatur. inde est <lb/>
            illud ad Romanos. nunc, inquit, pergam Hierusalem <lb/>
            ministrare sanctis. placuit enim Macedoniae et Achaiae <lb/>
            communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, <lb n="10"/>
            qui sunt Hierusalem. placuit enim illis, et debitores <lb/>
            eorum sunt. si enim spiritalibus eorum communicauerunt <lb/>
            gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. <lb/>
            hoc simile est illi, quod ait ad Corinthios: si nos uobis spiritalia <lb/>
            seminauimus, magnum est, si uestra carnalia <lb n="15"/>
            metamus? item ad Corinthios in secunda, notam autem, <lb/>
            inquit, uobis facimus, fratres, gratiam dei quae data <lb/>
            est in ecclesiis Macedoniae, quia in multa tribulatione <lb/>
            probationis abundantia gaudii eorum et profunda <lb/>
            paupertas eorum abundauit in diuitiis simplicitatis <lb n="20"/>
            eorum; quia secundum uires, testimonium perhibeo, <lb/>
            et supra uires uoluntarii fuerunt, cum multis precibus

<note type="footnote"> . 5 cf. Act. 4, 32; 2, 44 8 Rora. 15, 25-27 14 I Cor. 9, 11 <lb/>
            16 II Cor. 8, 1-21. </note>

<note type="footnote"> 2 haberent <hi rend="italic">D</hi> 3 uendita sna <hi rend="italic">M</hi> 4 hierosolimis <hi rend="italic">VB</hi> ierosolimis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            iherosolymis <hi rend="italic">M</hi> 7 conferri necessaria <hi rend="italic">M</hi> conferre <hi rend="italic">N</hi> precepit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 et illud <hi rend="italic">bd</hi> inquit] igitur <hi rend="italic">VBN"{</hi> 9 macedonis <hi rend="italic">PVI"{</hi> macedonibus <lb/>
            <hi rend="italic">V\'DM</hi> machedoniae <hi rend="italic">LA</hi> achaiicis <hi rend="italic">PVDM-ţ</hi> 10 pauperes] paupertate <lb/>
            <hi rend="italic">PVDMx{</hi> 11 in hierusalem <hi rend="italic">PYDBi j</hi> 12 spiritalium <hi rend="italic">PVDM.ţ</hi> <lb/>
            13 debent et gentes carnalia ministrare eis <hi rend="italic">PVDMf</hi> et <hi rend="italic">8. I. 0 om. L</hi> <lb/>
            14 chorintios <hi rend="italic">C</hi> 15 carnalia uestra <hi rend="italic">Abd</hi> 16 metamur <hi rend="italic">B</hi> in secunda <lb/>
            ad corinthios <hi rend="italic">PVDMj</hi> chorintios <hi rend="italic">C</hi> in epistola secunda <hi rend="italic">N</hi> notum <lb/>
            <hi rend="italic">COFlMN-[</hi> 17 dei <hi rend="italic">om. N</hi> 18 machedoniae <hi rend="italic">PV</hi> quod <hi rend="italic">M</hi> multo <lb/>
            experimento tribulationis <hi rend="italic">M</hi> multa probatione tribulationis <hi rend="italic">PVDbd</hi> multa <lb/>
            pribolatione tribulationis f multa tribulationis et probationis <hi rend="italic">A</hi> 19 habundantia <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 20 liabundauit <hi rend="italic">N</hi> diuitias <hi rend="italic">M</hi> 21 testimonium enim <lb/>
            perhibeo illis <hi rend="italic">PVM\'ţb</hi> testimonium eis perhibeo <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="560"/>
            obsecrantes nos gratiam et communionem ministrationis <lb/>
            quae fit in sanctos, et non quomodo sperauimus, <lb/>
            sed se ipsos tradiderunt primum domino et nobis <lb/>
            per uoluntatem dei ad deprecandum Titum, ut quomodo <lb/>
            coepit, sic et consummet in uos etiam gratiam<lb n="5"/>
            istam. sed quomodo semper abundatis in omnibus <lb/>
            fide et uerbo et scientia et omni studio et ea quae <lb/>
            ex nobis est in uos caritate, ut et in hac gratia abundetis. <lb/>
            non secundum imperium dico, sed propter aliorum <lb/>
            studium et uestrae caritatis carissimum probans. <lb n="10"/>
            scitis enim gratiam domini nostri Iesu Christi, quoniam <lb/>
            propter uos pauper factus est, cum diues esset, <lb/>
            ut illius paupertate uos ditaremini. et consilium in <lb/>
            hoc do; hoc enim uobis prodest, qui non solum facere, <lb/>
            sed et uelle coepistis ab anno priore; nunc autem et<lb n="15"/>
            facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus <lb/>
            uoluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod quisque <lb/>
            habet. si enim promptus est animus, secundum <lb/>
            id quod habet acceptabilis est, non secundum id quod <lb/>
            non habet. non enim ut aliis sit refectio, uobis angustia,<lb n="20"/>
            sed pro aequalitate in hoc tempore ut uestra <lb/>
            abundantia sit ad illorum inopiam, ut et illorum <lb/>
            abundantia fiat in uestram inopiam, ut fiat aequalitas.

<note type="footnote"> 2 sanctis <hi rend="italic">A</hi> 3 primo <hi rend="italic">VDX</hi> et <hi rend="italic">(s</hi>. Z. deinde) <hi rend="italic">D</hi> nobis 7 <lb/>
            5 caepit <hi rend="italic">BD</hi> consumet <hi rend="italic">V</hi> istam gratiam <hi rend="italic">D</hi> 6 abundantis Tx <lb/>
            7 scientiae <hi rend="italic">V</hi> 8 ex <hi rend="italic">om. LO</hi> nobis <hi rend="italic">bd</hi> in uos est <hi rend="italic">PVDM-r</hi> in <lb/>
            uobis <hi rend="italic">A</hi> in nos <hi rend="italic">bd om. N</hi> habundetis <hi rend="italic">VN</hi> 10 et] etiam <hi rend="italic">D</hi> oestra <lb/>
            caritatis <hi rend="italic">BD; D in mg.:</hi> uestrae caritatis ingenium bonum comprobans <lb/>
            carissimum] ingenium carissimum s. <hi rend="italic">I. m. 2 F</hi> carissimum ingenium M <lb/>
            <hi rend="italic">/////\'bond</hi> (bo <hi rend="italic">m</hi>. 2) <hi rend="italic">A</hi> ingenium bonum in <hi rend="italic">tng. D</hi> comprobans <hi rend="italic">AC,</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">mg. D</hi> 13 paupertate] inopia <hi rend="italic">N</hi> 14 prode est <hi rend="italic">P</hi> 15 et] etiam <hi rend="italic">bd<lb/>
             om. y</hi> 17 uoluntatis <hi rend="italic">om. PVDMy</hi> et uoluntas perficiendi <hi rend="italic">PVDMf</hi> <lb/>
            19 acceptabilis] acceptum <hi rend="italic">PVf</hi> acceptus <hi rend="italic">DM</hi> non-habet <hi rend="italic">om. PVDM~t</hi> <lb/>
            id <hi rend="italic">6. l. C</hi> 20 refectio] remissio <hi rend="italic">A</hi> uobis autem <hi rend="italic">bd</hi> 21 pro <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            23 habundantia <hi rend="italic">V</hi> in <hi rend="italic">om. M</hi> uestra inopia <hi rend="italic">PVDf</hi> uestre inopip M <lb/>
            ut fiat] supplementum ut fiat <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="561"/>
            sicut scriptum est: qui multum, non abundauit, et <lb/>
            qui modicum, non defuit illi. gratias autem deo, qui <lb/>
            dedit idem studium pro nobis in corde Titi, quia <lb/>
            consolationem quidem suscepit; studiosior autem cum <lb/>
            esset, sponte exiit ad uos. misimus autem cum <lb n="5"/>
            eo fratrem, cuius laus in euangelio est per omnes <lb/>
            ecclesias, non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis <lb/>
            comes peregrinationis nostrae cum hac gratia <lb/>
            quae ministratur a nobis ad domini gloriam et promptum <lb/>
            animum nostrum, deuitantes hoc, ne quis nos reprehendat <lb n="10"/>
            in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. <lb/>
            prouidemus enim bona non solum coram deo, sed <lb/>
            etiam coram hominibus. in his uerbis adparet, quantum <lb/>
            non solum curam sanctarum plebium esse uoluerit ministrare <lb/>
            necessaria sanctis dei seruis, consilium in hoc dans, quia hoc <lb n="15"/>
            magis ipsis qui hoc faciebant proderat quam illis erga quos <lb/>
            faciebant — illis enim aliud proderat, id est hoc erga se <lb/>
            obsequio fratrum suorum sancte uti nec propter hoc deo <lb/>
            seruire nec ista sumere nisi ad supplendam necessitatem, non <lb/>
            ad pascendam pigritiam — sed etiam suam curam beatus <lb n="20"/>
            apostolus tantam dicit in hac ministratione, quae nunc per <lb/>
            Titum transmittebatur, ut comitem peregrinationis suae propter <lb/>
            hoc commemoret ordinatum ab ecclesiis, boni testimonii <lb/>
            hominem dei, cuius laus, inquit, in euangelio est per <lb/>
            omnes ecclesias. et ad hoc dicit illum ordinatum comitem <lb n="25"/>
            sibi, ut deuitaret hominum reprehensiones, ne sine testimonio <lb/>
            sanctorum in hoc ministerio sociorum tamquam sibi accipere

<note type="footnote"> 1 Ex. 16, 18 24 II Cor. 8, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 niultum habuit <hi rend="italic">PVDMAf</hi> habundauit <hi rend="italic">LVBM</hi> 5 exiuit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            ita ad <hi rend="italic">M</hi> uos] alios <hi rend="italic">A</hi> misi <hi rend="italic">PDMy</hi> 6 est in euangelio <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            7 ordinatus est <hi rend="italic">PV DMjbd</hi> 10 debitantes <hi rend="italic">V1</hi> nos <hi rend="italic">om. M</hi> 13 his <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVD*Mf</hi> uerbis autem <hi rend="italic">M</hi> quanta <hi rend="italic">B</hi> 16 haec faciebant <lb/>
            <hi rend="italic">PVDMj</hi> proderat-faciebant <hi rend="italic">om. M</hi> 17 proderat quam illis erga <lb/>
            quos faciebant <hi rend="italic">M</hi> 18 obsequium <hi rend="italic">A</hi> 19 ista] ita <hi rend="italic">L</hi> 23 commemoraret <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 24 laus est <hi rend="italic">M</hi> est <hi rend="italic">om. M</hi> 27 in <hi rend="italic">om. VDM</hi> ministerium <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> tamquam <hi rend="italic">om. PVDMx(</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Scct. V pars III. </note>

<note type="footnote"> 36 </note> <lb/>
             
<pb n="562"/>
            et in suos sinus conuertere ab infirmis et inpiis putaretur. <lb/>
            quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum per se <lb/>
            adferenda uel distribuenda indigentibus. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Et paulo post dicit: nam de ministerio quod fit <lb/>
            in sanctos ex abundanti est mihi scribere uobis. scio<lb n="5"/>
            enim promptum esse animum uestrum, de quo glorior <lb/>
            pro uobis apud Macedonas, quoniam Achaia parata <lb/>
            est ab anno priore, et quae ex uobis est aemulatio <lb/>
            inritauit plures. misimus autem fratres, ne gloria <lb/>
            nostra quam habemus in uobis euacuetur in hac parte,<lb n="10"/>
            ut, sicut dixi, parati sitis, ne cum uenerint mecum <lb/>
            Macedones et inuenerint uos inparatos, confundamur <lb/>
            nos, ut non dicam uos, in hac substantia. necessarium <lb/>
            ergo existimaui rogare fratres, ut praecedant ad uos <lb/>
            et praeparent iam pridem repromissam hanc benedictionem<lb n="15"/>
            uestram, ut sit parata, sic quasi benedictionem, <lb/>
            non quasi auaritiam. hoc autem: qui parce seminat, <lb/>
            parce et metet. et qui seminat in benedictione. in <lb/>
            benedictione et metet. unusquisque secundum quod <lb/>
            proposuit corde, non ex tristitia aut ex necessitate:<lb n="20"/>
            hilarem enim datorem diligit deus. potens est autem <lb/>
            deus omnem gratiam abundantem facere in uobis, ut <lb/>
            in omnibus semper omnem sufficientiam habentes <lb/>
            abundetis in omne opus bonum — sicut scriptum est: <lb/>
            dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in

<note type="footnote"> 4 II Cor. 9, 1—15 17 Gal. 6, 7 21 Prou. 22, 8 25 Ps. 112. 9 </note>

<note type="footnote"> 1 sinus suos <hi rend="italic">Fbd</hi> suos usus <hi rend="italic">NL2</hi> et] uel <hi rend="italic">PVf</hi> ab impiis <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            putarentur <hi rend="italic">PVDAf,</hi> 2 qui <hi rend="italic">N</hi> accipiebant <hi rend="italic">PVDMf</hi> se adferendaj <lb/>
            ea ferenda 7 5 habundanti <hi rend="italic">B</hi> 6 enim <hi rend="italic">om. CFAB</hi> uestram] <lb/>
            nostrum <hi rend="italic">L</hi> 7 machedonas <hi rend="italic">PV</hi> et achaia (et <hi rend="italic">s. I.) D</hi> praeparata <lb/>
            <hi rend="italic">PVDr</hi> 9 irritauit (i prouocauit 8. <hi rend="italic">I.) D</hi> plurimos <hi rend="italic">in ras. A</hi> <lb/>
            gloria uestra <hi rend="italic">B</hi> 15 promissam <hi rend="italic">PVDMf</hi> repromissQ <hi rend="italic">B</hi> benedictio <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 auaritia <hi rend="italic">M</hi> autem] autem dico <hi rend="italic">PVBDAaFaMfb</hi> qui] quoniam <lb/>
            qui <hi rend="italic">PMy</hi> quia qui <hi rend="italic">D</hi> 18 et qui—metet <hi rend="italic">om. VDM</hi> in <hi rend="italic">fin.]</hi> de <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            20 in corde <hi rend="italic">M</hi> 21 potens est] potest P est <hi rend="italic">OtR. M</hi> 22 habundantem <lb/>
            <hi rend="italic">LV</hi> 24 habundetis <hi rend="italic">VM</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="563"/>
            aeternum. qui autem subministrat semen seminanti, <lb/>
            et panem in escam subministrabit et multiplicabit <lb/>
            seminationem uestram et augebit crescentes fruges <lb/>
            iustitiae uestrae — ut in omnibus ditati in omnem <lb/>
            simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem <lb n="5"/>
            deo, quoniam ministerium functionis non solum <lb/>
            supplet ea quae desunt sanctis, sed et abundare facit <lb/>
            per multorum gratiarum actionem deo, perprobation em <lb/>
            ministrationis huius glorificantes deum in obsequio <lb/>
            confessionis uestrae in euangelium Christi et simplicitate <lb n="10"/>
            communicationis in illos et in omnes et <lb/>
            ipsorum precatione pro uobis, desiderantium uos <lb/>
            propter excellentem gratiam dei in uobis. gratias deo <lb/>
            super inenarrabili dono eius. quanta pinguedine sanctae <lb/>
            laetitiae sit perfusus apostolus, dum loquitur de alterno <lb n="15"/>
            supplemento indigentiae prouincialium Christi, hinc de rebus <lb/>
            carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut <lb/>
            exclamaret et tamquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret <lb/>
            dicens: gratias deo super inenarrabili dono eius! <lb/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sicut ergo non cessauit apostolus, immo spiritus dei <lb n="20"/>
            possidens et inplens et agens cor eius, exhortari fideles, qui <lb/>
            haberent huius modi substantiam, ut nihil deesset necessitatibus

<note type="footnote"> 1 cf. Es. 55, 10 3 Hos. 10, 12 6 Pbil. 2, 30 19 II Cor. 9, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 subministrauit <hi rend="italic">CJ-A</hi> 3 semen uestrum <hi rend="italic">A</hi> crescentes <hi rend="italic">om. PVMr</hi> <lb/>
            fruges] fructum <hi rend="italic">PVJJMf</hi> 4 ut <hi rend="italic">om. PVM\'(</hi> 5 actionum 7 6 in <lb/>
            ministerium <hi rend="italic">A</hi> fructionis <hi rend="italic">Ll V</hi> fructificationis <hi rend="italic">DML2</hi> non] huius <lb/>
            uon <hi rend="italic">PVBDMN-fbd</hi> 7 suppleą.t <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. VBDMy</hi> habundare <hi rend="italic">VB</hi> <lb/>
            8 multarum <hi rend="italic">PrM</hi> actionum 7 in deo (in <hi rend="italic">s. 1.) 3</hi> 9 ministerii K <lb/>
            10 in euangelium-communicationis <hi rend="italic">om. A</hi> euangelio <hi rend="italic">Bb</hi> simplicitatem <lb/>
            <hi rend="italic">VD</hi> in simplicitatem <hi rend="italic">M</hi> 12 in ipsorum <hi rend="italic">bd</hi> precationem <hi rend="italic">PVDj</hi> <lb/>
            pr*pdicationem <hi rend="italic">M</hi> praecatione <hi rend="italic">C</hi> 14 cius <hi rend="italic">om. PVDMf</hi> pinguedinis <lb/>
            <hi rend="italic">VM</hi> 15 laeticia <hi rend="italic">D</hi> loquitur et <hi rend="italic">A</hi> alterno <hi rend="italic">PVDMf</hi> 16 supplemento <lb/>
            de alterna indigentia <hi rend="italic">A</hi> militum et prouincialium christi <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            prouincialium et militum christi <hi rend="italic">PVDMAr</hi> 17 et in istos <hi rend="italic">M</hi> 18 clamaret <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> sagina <hi rend="italic">om. PVDMy</hi> ructuaret <hi rend="italic">M</hi> eructaaret <hi rend="italic">bd</hi> 19 enarrabili <lb/>
            P eius <hi rend="italic">om. PVDMy</hi> 20 spiritus dei <hi rend="italic">om. A</hi> 21 cor] eos <hi rend="italic">LO</hi> <lb/>
            exortari <hi rend="italic">LOA</hi> </note>

<note type="footnote"> 36* </note> <lb/>
             
<pb n="564"/>
            seruorum dei, qui celsiorem sanctitatis gradum in ecclesia <lb/>
            tenere uoluerunt, ut spei saecularis uincula cuncta praeciderent <lb/>
            et animum liberum diuinae militiae dedicarent: sic debent <lb/>
            et ipsi praeceptis eius oboedire, ut compatiantur infirmis, et <lb/>
            amore priuatae rei non inligati manibus suis in commune<lb n="5"/>
            laborare, praepositis suis sine murmure obtemperare, ut hoc <lb/>
            suppleatur ex oblationibus bonorum fidelium. quod laborantibus <lb/>
            et aliquid unde uictum transigant operantibus, propter <lb/>
            infirmitates tamen corporales aliquorum et propter ecclesiasticas <lb/>
            occupationes uel eruditionem doctrinae salutaris deesse<lb n="10"/>
            putauerint. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Quid enim agant, qui operari corporaliter nolunt, <lb/>
            cui rei uacent scire desidero. orationibus, inquiunt, et psalmis <lb/>
            et lectioni et uerbo dei. sancta plane uita et Christi suauitate <lb/>
            laudabilis; sed si ab his auocandi non sumus, nec manducandum<lb n="15"/>
            est nec ipsae escae cotidie praeparandae, ut possint <lb/>
            adponi et adsumi. si autem ad ista uacare seruos dei certis <lb/>
            interuallis temporum ipsius infirmitatis necessitas cogit, cur <lb/>
            non et praeceptis apostolicis obseruandis aliquas partes temporum <lb/>
            deputamus? citius enim exauditur una oboedientis<lb n="20"/>
            oratio quam decem milia contemptoris. cantica uero diuina <lb/>
            cantare etiam manibus operantes facile possunt et ipsum <lb/>
            laborem tamquam diuino celeumate consolari. an ignoramus <lb/>
            omnes opifices in quibus uanitatibus et plerumque etiam <lb/>
            turpitudinibus theatricarum fabularum donent corda et linguas<lb n="25"/>
            suas, cum manus ab opere non recedant? quid ergo inpedit

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. PVDMf</hi> ecclesie <hi rend="italic">P2DMf</hi> 5 communi <hi rend="italic">b</hi> 6 labore <hi rend="italic">A Ib</hi> <lb/>
            praepositi. T mormure <hi rend="italic">C</hi> 9 aliquorum <hi rend="italic">om. N</hi> propter <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            11 patuerit <hi rend="italic">PVDf</hi> potuerit <hi rend="italic">MNb</hi> 12 corporaliter operari <hi rend="italic">M</hi> 13 desiderio <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 lectione <hi rend="italic">N</hi> in christi <hi rend="italic">PAMib</hi> 15 euocandi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 ęscae <hi rend="italic">B</hi> cottidiae <hi rend="italic">P</hi> cottidie <hi rend="italic">VMN</hi> 17 absumi <hi rend="italic">PYDN</hi> adponi y <lb/>
            19 apostolicis praeceptis <hi rend="italic">bd</hi> obseruandis <hi rend="italic">om. M</hi> temporum obseruandis <lb/>
            9\\)§ervaij(Ji9 obseruamus <hi rend="italic">M</hi> 20 deputamus <hi rend="italic">om. M</hi> obedientis <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 23 celeomate <hi rend="italic">V</hi> 24 in <hi rend="italic">om. PLDbd</hi> quibusdam <hi rend="italic">N</hi> 25 theatrigarum <lb/>
            r 26 operare (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">mut.) r</hi> impedit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="565"/>
            seruum dei manibus operantem in lege domini meditari <lb/>
            et psallere nomini domini altissimi? ita sane ut ad ea <lb/>
            discenda, quae memoriter recolat, habeat seposita tempora. <lb/>
            ad hoc enim et illa bona opera fidelium subsidio supplendorum <lb/>
            necessariorum deesse non debent, ut horae. quibus ad <lb n="5"/>
            erudiendum animum ita uacatur, ut illa opera corporalia geri <lb/>
            non possint, non opprimant egestate. qui autem se dicunt <lb/>
            uacare lectioni, nonne illic inueniunt quod praecepit apostolus? <lb/>
            quae ista est ergo peruersitas lectioni nolle obtemperare, <lb/>
            dum uult ei uacare et, ut quod bonum est diutius legatur, <lb n="10"/>
            ideo facere nolle quod legitur? quis enim nesciat tanto citius <lb/>
            quemque proficere cum bona legit, quanto citius facit quod <lb/>
            legit?. 
</p></div></div></body></text></TEI>