<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quando autem soleret operari, id est quibus <lb/>
            temporum spatiis, ne ab euangelizando inpediretur, quis possit <lb/>
            conprehendere ? sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur,<lb n="5"/>
            ipse non tacuit uerumtamen isti, qui tamquam multum <lb/>
            negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, <lb/>
            quid agunt? numquid ipsi ab Hierusalem per circuitum usque <lb/>
            ad Illyricum terras euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium <lb/>
            barbararum remansit adhuc obeundum et inplendum de<lb n="10"/>
            pace ecclesiae susceperunt? nouimus eos in quandam sanctam <lb/>
            societatem otiosissime congregatos. mirandam rem fecit <lb/>
            apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium ecclesiarum, <lb/>
            et propagatarum et propagandarum, ad eius curam <lb/>
            laboremque pertinentium etiam manibus operabatur; propterea<lb n="15"/>
            tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem <lb/>
            eorum, apud quos erat, grauis fuit, sed plane quod illi deerat. <lb/>
            suppleuerunt fratres, qui uenerunt ex Macedonia. 
</p></div></div></body></text></TEI>