<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Hic fortasse aliquis dicat: si corporale opus operabatur <lb/>
            apostolus, unde uitam istam sustentaret, quod erat <lb/>
            ipsum opus et quando ei uacabat et operari et euangelium <lb/>
            praedicare? cui respondeo: puta me nescire; corporaliter tamen » <lb n="20"/>
            operatum esse et inde in carne uixisse, non utentem potestate, <lb/>
            quam dominus apostolis dederat, ut euangelium adnuntians <lb/>
            de euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione <lb/>
            testantur. neque enim aut uno loco aut breuiter dictum

<note type="footnote"> 4 I Thess. 2, 6 10 Act. 20, 33-35 </note>

<note type="footnote"> 1 facti estis nobis <hi rend="italic">M</hi> 4 ergo] enim <hi rend="italic">bd</hi> esse uobis AJli 5 eniml <lb/>
            igitur <hi rend="italic">PVDMfbd</hi> 6 odissent] dicerent <hi rend="italic">N</hi> 7 et maternis A fecit <lb/>
            hoc <hi rend="italic">N</hi> 8 milete <hi rend="italic">LO</hi> militene (ne 8. <hi rend="italic">l.) F</hi> 9 efesam A presbiteros <lb/>
            <hi rend="italic">YBD</hi> presbiteros f 10 multa ait A <hi rend="italic">inquit om. A</hi> uel aurum] <lb/>
            et aurum <hi rend="italic">PVDMbd</hi> 12 haec y 13 seruierunt] ministrauerunt <hi rend="italic">PVDJI</hi>. <lb/>
            14 etiam] etiam esse debere <hi rend="italic">PVDMf</hi> etiam esse debemus <hi rend="italic">A</hi> 15 ncborum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> beatius <hi rend="italic">FAL%(bd</hi> 17 opus <hi rend="italic">om. M</hi> operabatur apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">om. VD</hi> 18 istam uitam <hi rend="italic">M</hi> 19 ipsum <hi rend="italic">om. f</hi> 20 puto <hi rend="italic">VBJI</hi> <lb/>
            putas <hi rend="italic">L2</hi> 21 in carne <hi rend="italic">om. PVDMA-(</hi> utentem] autem <hi rend="italic">CPLOFBN</hi> <lb/>
            autem usum <hi rend="italic">bd</hi> de potestate (de <hi rend="italic">8. l. m. 2) F</hi> 22 annantians C <lb/>
            annuntiantes <hi rend="italic">PVDMj</hi> 23 uiuerent <hi rend="italic">PVDMf</hi> edicta P ulla <hi rend="italic">om. N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="555"/>
            est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam <lb/>
            traduci peruertique sententiam. cum igitur tantae auctoritatis <lb/>
            tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur <lb/>
            aduersitas, quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel <lb/>
            quando faciebat? unum scio, quia nec furta faciebat nec effractor <lb n="5"/>
            aut latro erat nec auriga aut uenator aut histrio nec <lb/>
            turpilucrus; sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis <lb/>
            usibus operabatur, sicut sese habent opera fabrorum, structorum, <lb/>
            sutorum, rusticorum et his similia. neque enim <lb/>
            honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum, <lb n="10"/>
            qui honesti uocari amant, sed esse non amant. non igitur <lb/>
            dedignaretur apostolus siue rusticanum aliquod opus adgredi <lb/>
            siue in opificum labore uersari. qui enim ait: sine offensione <lb/>
            estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei, <lb/>
            quos in hac causa reuereri posset ignoro. si Iudaeos dixerint, <lb n="15"/>
            patriarchae pecora pauerunt; si Graecos, quos etiam paganos <lb/>
            dicimus, etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores <lb/>
            habuerunt; si ecclesiam dei, homo ille iustus et ad testimonium <lb/>
            coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui <lb/>
            desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber <lb n="20"/>
            fuit. quidquid horum ergo cum innocentia et sine fraude homines <lb/>
            operantur, bonum est. nam praecauet hoc et ipse apostolus, <lb/>
            ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala <lb/>
            opera delabatur. qui furabatur, inquit, iam non furetur; <lb/>
            magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat <lb n="25"/>
            unde tribuere cui opus est. hoc ergo scire sufficit, quia

<note type="footnote"> 13 I Cor. 10, 32 18 cf. Matth. 13, 55 24 Eph. 4, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 posset <hi rend="italic">PVDMy, om. A</hi> 2 transduci <hi rend="italic">LOABN</hi> 3 molibus] moribus <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> contradicentium <hi rend="italic">om. PVDMy</hi> 5 effractor aut] effracturft <lb/>
            ut <hi rend="italic">VD</hi> 6 erat <hi rend="italic">post</hi> auriga <hi rend="italic">positum in PVDMy</hi> 8 sic <hi rend="italic">N</hi> 12 opus <lb/>
            aliquod <hi rend="italic">PBFMbd</hi> 15 possit <hi rend="italic">A</hi> si] etsi <hi rend="italic">A om. N</hi> dixef <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            dixerit <hi rend="italic">Dr</hi> 17 honorabiles] ignorabiles <hi rend="italic">B</hi> 18 si ecclesiaml de <lb/>
            ecclesia <hi rend="italic">D</hi> 20 disponeata <hi rend="italic">PVy</hi> responsata <hi rend="italic">Ll</hi> beata uirgo <hi rend="italic">PVDMf<lb/>
             21</hi> ergo horum <hi rend="italic">Mbd</hi> 22 et <hi rend="italic">om. M</hi> 24 dilabatur <hi rend="italic">FVBDysbd</hi> 25 laboret <lb/>
            operando <hi rend="italic">D</hi> bonum] quod bonum est <hi rend="italic">PVDMf</hi> 26 tribuat <lb/>
            <hi rend="italic">ABDM</hi> cui opus est] indigentibus <hi rend="italic">PYDMr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="556"/>
            et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur <lb/>
            apostolus. 
</p></div></div></body></text></TEI>