<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id <lb n="15"/>
            faciebat, audiamus sequentia. cum enim liber sim, inquit, <lb/>
            ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: <lb/>
            his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum <lb/>
            non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant <lb/>
            lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege, <lb n="20"/>
            cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, <lb/>
            ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. quod non

<note type="footnote"> 1 I Cor. 9, 18 8 I Cor. 9, 18 16 I Cor. 9, 19-21 </note>

<note type="footnote"> 1 ergo] ego <hi rend="italic">L</hi> inquit mihi merces erit <hi rend="italic">PYFBr</hi> mihi merces erit <lb/>
            inquit <hi rend="italic">LO</hi> merces mihi erit inquit <hi rend="italic">R</hi> inquit merces mihi <hi rend="italic">(om. A)</hi> erit <lb/>
            <hi rend="italic">MDbd</hi> 3 interrogamus <hi rend="italic">PVM</hi> 4 o apostole <hi rend="italic">PVDMAf</hi> 5 etiam <lb/>
            terrenam <hi rend="italic">A</hi> 8 merces tibi <hi rend="italic">M</hi> at <hi rend="italic">om. OLOJ!\'2N</hi> 9 ponam] collocem <lb/>
            <hi rend="italic">PVDMf</hi> 10 aumptuosum credentibus <hi rend="italic">M</hi> sumptuosum <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            11 sibi ad hoc <hi rend="italic">M</hi> 12 adque <hi rend="italic">L</hi> atque etiam <hi rend="italic">om. VDMr</hi> 13 quod <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 infirmitatibus A 16 inquit <hi rend="italic">om. M</hi> 17 ex—feci] ab omnibus <lb/>
            (hominibus <hi rend="italic">VD)</hi> omnibus me subicio <hi rend="italic">PVDMr</hi> lucrifaciam <hi rend="italic">PVDMy</hi> <lb/>
            18 sunt] fuerant <hi rend="italic">M om. N</hi> lege sim (essem <hi rend="italic">M)</hi> cani ipse non aim <lb/>
            sub lege <hi rend="italic">PVDMr</hi> lege si (s. <hi rend="italic">l. m. 2)</hi> iam non sim ipse sub lege <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            20 lucrifaciam <hi rend="italic">M</hi> lege essem (essent <hi rend="italic">P) PVDMAr</hi> 21 sim] essem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            sed in lege xpi sim nt eos qui sine lege erant lucrifacerem <hi rend="italic">PVDM\'(</hi> <lb/>
            22 eos] his <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="550"/>
            simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est <lb/>
            non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, <lb/>
            quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit. fecit enim hoc <lb/>
            secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua <lb/>
            dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id<lb n="5"/>
            est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod <lb/>
            nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua <lb/>
            praeputium facta est. secundum hanc ergo sententiam <lb/>
            suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non <lb/>
            adducat. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur,<lb n="10"/>
            fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus <lb/>
            finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus <lb/>
            uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac <lb/>
            si circumcisus non esset. hoc enim iam in potestate habebat. <lb/>
            et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter<lb n="15"/>
            operabantur, sed tamen in lege dei et Christi. non enim alia <lb/>
            erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent <lb/>
            dicere. alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit <lb/>
            et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse <lb/>
            his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi<lb n="20"/>
            gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi. aliud ergo <lb/>
            esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege. sub lege carnales <lb/>
            iudaei; in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi

<note type="footnote"> 5 I Cor. 7, 18 7 Rom. 2, 25 9 I Cor. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 at <hi rend="italic">om. D</hi> 3 uetera (cetera y) legitima <hi rend="italic">PVDMf</hi> hierosolimis <lb/>
            <hi rend="italic">VBN\'(</hi> in ierosolimis <hi rend="italic">DA</hi>. in hierosolimis <hi rend="italic">M</hi> ierosolymis <hi rend="italic">Pbd</hi> 5 aocatur <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> est <hi rend="italic">om. VDM</hi> adducat praeputium <hi rend="italic">AMfbd</hi> 6 id] ad <hi rend="italic">VD</hi> <lb/>
            7 dicitur <hi rend="italic">B</hi> 9 circumcissua <hi rend="italic">B</hi> 10 adducat praeputium <hi rend="italic">PLVPADMibd</hi> <lb/>
            11 attendentibus <hi rend="italic">C</hi> intendentibus <hi rend="italic">M</hi> 12 cir i, cisus <hi rend="italic">C</hi> 13 addaccre <lb/>
            praeputium <hi rend="italic">AMbd</hi> 15 quidam <hi rend="italic">V</hi> et illi <hi rend="italic">PVDMj</hi> qui eam) <lb/>
            quia <hi rend="italic">PDMj</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> 16 christi erat <hi rend="italic">A</hi> 17 lex erat <hi rend="italic">Pbd</hi> manichei <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. 18 cum illa] hoc <hi rend="italic">M</hi> 19 fuisse <hi rend="italic">ante</hi> quasi <hi rend="italic">leg. in M</hi> 20 sont] <lb/>
            erant <hi rend="italic">PVDlIt r</hi> sine lege esset (essem <hi rend="italic">V) PVDMAf</hi> nonnistj <lb/>
            nisi <hi rend="italic">PVf non M</hi> 21 ergo] ergo est <hi rend="italic">PVDANj</hi> est ergo <hi rend="italic">LOJ!2Bbd</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">M</hi> 22 aliud in lege <hi rend="italic">om. CPOFVBDMNy</hi> 23 spiritale si <hi rend="italic">Y <lb/>
            pr</hi>. et <hi rend="italic">om. jPFjMfy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="551"/>
            seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus <lb/>
            gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi <lb/>
            sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt, <lb/>
            quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem <lb/>
            conpassionem, non per uersipellem simulationem, id <lb n="5"/>
            est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo <lb/>
            modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans <lb/>
            utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non <lb/>
            fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: <lb/>
            factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. <lb n="10"/>
            hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret. sicut <lb/>
            ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, <lb/>
            sic et cetera illa superius. quam enim dicit infirmitatem <lb/>
            suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum, <lb/>
            ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud <lb n="15"/>
            inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet <lb/>
            accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non <lb/>
            utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non <lb/>
            utique mentitus est. neque enim dixit non sibi deberi, sed <lb/>
            deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti <lb n="20"/>
            - uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua <lb/>
            uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret <lb/>
            quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur <lb/>
            ut posset de illis, per quos sibi euangelium praediearetur, si <lb/>
            eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas <lb n="25"/>
            suspicari. 
</p></div></div></body></text></TEI>