<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Et sequitur et adiungit, ne forte quisquam arbitretur <lb/>
            ideo non eum accepisse, quia illi non dederant: non <lb/>
            autem scripsi haec, ut ita fiant in me; bonum est <lb/>
            mihi magis mori quam gloriam meam quisquam <lb/>
            inanem faciat. quam gloriam? nisi quam habere uoluit<lb n="5"/>
            apud deum, in Christo conpatiens infirmis, sicut mox apertissime <lb/>
            dicturus est. si enim euangelizauero, inquit, non <lb/>
            est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit, <lb/>
            id est sustentandae huius uitae. uae enim mihi erit, inquit, <lb/>
            si non euangelizauero, id est malo meo non euangelizabo,<lb n="10"/>
            quia fame cruciabor et unde uiuam non habebo. <lb/>
            nam sequitur et dicit: si enim uolens hoc facio, merc <lb/>
            e d e m habeo. uolentem se dicit facere, sine ulla uitae <lb/>
            huius fulciendae necessitate conpulsus facit, et ob hoc habere <lb/>
            mercedem, utique apud deum gloriae sempiternae. si autem<lb n="15"/>
            inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est, id est <lb/>
            si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare, <lb/>
            dispensatio mihi credita est, ut scilicet ei <lb/>
            dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico, <lb/>
            quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni<lb n="20"/>
            emolumenti necessitate conpulsus, alii proficiant, ego autem <lb/>
            mercedem apud deum gloriosam illam sempiternamque non

<note type="footnote"> 2 I Cor. 9, 15 7 I Cor. 9, 16 12 I Cor. 9, 17 15 I <lb/>
            Cor. 9, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 Et <hi rend="italic">om. D</hi> 2 eum non <hi rend="italic">Dbd</hi> non dederant illi <hi rend="italic">DM</hi> non deerant <lb/>
            illi <hi rend="italic">PVy</hi> dederat <hi rend="italic">B</hi> de.derant <hi rend="italic">A</hi> non autem ideo <hi rend="italic">PBDV</hi> non ideo <lb/>
            autem <hi rend="italic">M</hi> 3 bonum] melius <hi rend="italic">PVDMi</hi> 4 magis mihi <hi rend="italic">N</hi> 6 doniinum <lb/>
            <hi rend="italic">PVDMf</hi> in <hi rend="italic">om. B</hi> christum <hi rend="italic">B</hi> 7 si enim] quia (in <hi rend="italic">mg.) P</hi> si <lb/>
            enim quia <hi rend="italic">VD</hi> 8 mihi gloria eat <hi rend="italic">M</hi> enim <hi rend="italic">om. PVDMf</hi> 9 uitae <lb/>
            huius <hi rend="italic">FDbd</hi> u.e <hi rend="italic">D</hi> erit mihi <hi rend="italic">bd</hi> mihi est <hi rend="italic">A</hi> inquit <hi rend="italic">om. PVDMj</hi> <lb/>
            10 malo malo y 11 habeo <hi rend="italic">Ai</hi> 13 habebo <hi rend="italic">M</hi> sine nllaj M nolla <lb/>
            <hi rend="italic">ABDbd</hi> 14 conpulsus facit <hi rend="italic">om. M ob]</hi> ab <hi rend="italic">L</hi> 16 inuitus <hi rend="italic">om</hi>. 7 <lb/>
            17 transiendae <hi rend="italic">V</hi> uitae huius <hi rend="italic">M</hi> 19 quam Christum <hi rend="italic">PDM</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">om. N</hi> 20 quamuis <hi rend="italic">fin. om. M</hi> 21 aemolumenti Fy aliis <hi rend="italic">DM</hi> <lb/>
            proficiam <hi rend="italic">VDMj</hi> prophet«a;nt <hi rend="italic">L</hi> 22 apud deum mercedem <hi rend="italic">bd</hi> sempiternam <lb/>
            Mj </note> <lb/>
             
<pb n="549"/>
            habeam. quae ergo mihi, inquit, merces erit? interrogans <lb/>
            dixit; propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. <lb/>
            quod ut facilius intellegatur, tamquam nos eum interrogemus: <lb/>
            quae ergo tibi merces erit, apostole, quando mercedem <lb/>
            istam terrenam etiam euangelistis bonis debitam non <lb n="5"/>
            propter hoc euangelizantibus, sed tamen consequentem et <lb/>
            oblatam ex domini ordinatione sumentibus tu non accipis? <lb/>
            quae ergo tibi merces erit? uide, quid respondeat. ut euangelizans, <lb/>
            inquit, sine sumptu ponam euangelium, <lb/>
            id est ut non sit credentibus sumptuosum euangelium, ne <lb n="10"/>
            putent ad hoc sibi euangelizari, ut id euangelistae quasi <lb/>
            uendere uideantur. et tamen redit etiam atque etiam, ut <lb/>
            ostendat, quid sibi iure dominico liceat et ipse non faciat. <lb/>
            ut non abutar, inquit, potestate mea in euangelio. 
</p></div></div></body></text></TEI>