Et sequitur et adiungit, ne forte quisquam arbitretur ideo non eum accepisse, quia illi non dederant: non autem scripsi haec, ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori quam gloriam meam quisquam inanem faciat. quam gloriam? nisi quam habere uoluit apud deum, in Christo conpatiens infirmis, sicut mox apertissime dicturus est. si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit, id est sustentandae huius uitae. uae enim mihi erit, inquit, si non euangelizauero, id est malo meo non euangelizabo, quia fame cruciabor et unde uiuam non habebo. nam sequitur et dicit: si enim uolens hoc facio, merc e d e m habeo. uolentem se dicit facere, sine ulla uitae huius fulciendae necessitate conpulsus facit, et ob hoc habere mercedem, utique apud deum gloriae sempiternae. si autem inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est, id est si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare, dispensatio mihi credita est, ut scilicet ei dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico, quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni emolumenti necessitate conpulsus, alii proficiant, ego autem mercedem apud deum gloriosam illam sempiternamque non 2 I Cor. 9, 15 7 I Cor. 9, 16 12 I Cor. 9, 17 15 I Cor. 9, 17 1 Et om. D 2 eum non Dbd non dederant illi DM non deerant illi PVy dederat B de.derant A non autem ideo PBDV non ideo autem M 3 bonum] melius PVDMi 4 magis mihi N 6 doniinum PVDMf in om. B christum B 7 si enim] quia (in mg.) P si enim quia VD 8 mihi gloria eat M enim om. PVDMf 9 uitae huius FDbd u.e D erit mihi bd mihi est A inquit om. PVDMj 10 malo malo y 11 habeo Ai 13 habebo M sine nllaj M nolla ABDbd 14 conpulsus facit om. M ob] ab L 16 inuitus om . 7 17 transiendae V uitae huius M 19 quam Christum PDM quia om. N 20 quamuis fin. om. M 21 aemolumenti Fy aliis DM proficiam VDMj prophet«a;nt L 22 apud deum mercedem bd sempiternam Mj habeam. quae ergo mihi, inquit, merces erit? interrogans dixit; propterea suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. quod ut facilius intellegatur, tamquam nos eum interrogemus: quae ergo tibi merces erit, apostole, quando mercedem istam terrenam etiam euangelistis bonis debitam non propter hoc euangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex domini ordinatione sumentibus tu non accipis? quae ergo tibi merces erit? uide, quid respondeat. ut euangelizans, inquit, sine sumptu ponam euangelium, id est ut non sit credentibus sumptuosum euangelium, ne putent ad hoc sibi euangelizari, ut id euangelistae quasi uendere uideantur. et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat, quid sibi iure dominico liceat et ipse non faciat. ut non abutar, inquit, potestate mea in euangelio. Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id faciebat, audiamus sequentia. cum enim liber sim, inquit, ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. quod non 1 I Cor. 9, 18 8 I Cor. 9, 18 16 I Cor. 9, 19-21 1 ergo] ego L inquit mihi merces erit PYFBr mihi merces erit inquit LO merces mihi erit inquit R inquit merces mihi (om. A) erit MDbd 3 interrogamus PVM 4 o apostole PVDMAf 5 etiam terrenam A 8 merces tibi M at om. OLOJ!\'2N 9 ponam] collocem PVDMf 10 aumptuosum credentibus M sumptuosum om. A 11 sibi ad hoc M 12 adque L atque etiam om. VDMr 13 quod A 15 infirmitatibus A 16 inquit om. M 17 ex—feci] ab omnibus (hominibus VD) omnibus me subicio PVDMr lucrifaciam PVDMy 18 sunt] fuerant M om. N lege sim (essem M) cani ipse non aim sub lege PVDMr lege si (s. l. m. 2) iam non sim ipse sub lege F 20 lucrifaciam M lege essem (essent P) PVDMAr 21 sim] essem M sed in lege xpi sim nt eos qui sine lege erant lucrifacerem PVDM\'( 22 eos] his N simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit. fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua praeputium facta est. secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac si circumcisus non esset. hoc enim iam in potestate habebat. et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter operabantur, sed tamen in lege dei et Christi. non enim alia erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi. aliud ergo esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege. sub lege carnales iudaei; in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi 5 I Cor. 7, 18 7 Rom. 2, 25 9 I Cor. 7, 18 2 at om. D 3 uetera (cetera y) legitima PVDMf hierosolimis VBN\'( in ierosolimis DA . in hierosolimis M ierosolymis Pbd 5 aocatur M est om. VDM adducat praeputium AMfbd 6 id] ad VD 7 dicitur B 9 circumcissua B 10 adducat praeputium PLVPADMibd 11 attendentibus C intendentibus M 12 cir i, cisus C 13 addaccre praeputium AMbd 15 quidam V et illi PVDMj qui eam) quia PDMj qui V 16 christi erat A 17 lex erat Pbd manichei codd . 18 cum illa] hoc M 19 fuisse ante quasi leg. in M 20 sont] erant PVDlIt r sine lege esset (essem V) PVDMAf nonnistj nisi PVf non M 21 ergo] ergo est PVDANj est ergo LOJ!2Bbd est M 22 aliud in lege om. CPOFVBDMNy 23 spiritale si Y pr . et om. jPFjMfy seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt, quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem conpassionem, non per uersipellem simulationem, id est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret. sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sic et cetera illa superius. quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum, ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non utique mentitus est. neque enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti - uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur ut posset de illis, per quos sibi euangelium praediearetur, si eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari. De hac infirmitate sua dicit alio loco: facti 10 I Cor. 9, 22 27 I Thess. 2, 7 1 honera L «onera 0 2 gentibus et B et illi nec ideo M et illi] nec illi PVDAyb 4 apostolus se PVDMf misericordie 0 7 ipsi N Bubuenire LO portansque (om . utique) M 9 flnctione y 11 omnia illa LFbd 12 infirmia est M 13 et om. VABMNy 14 conpatiendo PVDMAf 15 cursum] rursum A 16 imperitos C decidens om. M impediret C et nollet LO 19 est mentitus D est om. V sed debere DV2 21 qua VD quia M 22 uti om. M 27 alio loco dicit MN sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. nam eius circumstantia lectionis hoc indicat. neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis, neque in occasione cupiditatis, deus testis est, neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis neque ab aliis, cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli; sed facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et ceteri apostoli, qua potestate usum se non esse testatur, hoc etiam isto loco ad Thessalonicenses ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, secundum quod dominus dicit: dignus est operarius mercede sua. nam hinc eum dicere illud indicat. quod supra posuit: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus regnum dei, ut haec omnia adponerentur eis, inueniebant alii occasionem, de quibus idem dicit: neque enim isti deo seruiunt, sed suo uentri. quibus hanc occasionem amputare uolebat apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur omitteret. aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios. ab aliis ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. uenerat enim, sicut adparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis, apud 3 I Thess. 2, 5-7 12 I Thess. 2, 6 13 Luc. 10, 7 15 I Thess. 2, 5 19 Rom. 16, 18 1 paruoli y medi A 2 nam—9 suos om. CLOFBN ei A 3 adolationis D1 5 ab hominibus querentes M 7 esse post apostoli tn M Christi] ceteri A paruuli facti sumus M 8 paruoli P 9 ad] et ad PLOVABDMf chorinthios N se habere M 10 apostolatu F1 quia V 11 in isto VMbd isto] illo M tesalonicenses VLO thesalonicenses ABMN 12 ut] sicnt M 17 regnum dei quaerentibus N 18 apponerentur C 19 idem] item VD 21 uolentibus M 22 in secunda epistola N corintios C chorinthios LO corinthios epistula PVDMBy 25 ei om. PVDM eis] his PVDMy quos erat, nihil tale acciperet. numquid peccatum, inquit, feci me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam gratis euangelium dei euangelizaui uobis? alias ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem, nemini grauis fui. nam id quod deerat mihi adinpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus ingrauate me in uobis custodiui et custodiam. est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. quare? quia uos non diligo? deus scit. quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et nos. de hac igitur occasione, quam hic dicit uelle se amputare, uoluit intellegi quod ibi ait: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. et quod hic dixit: me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, hoc in prima ad eosdem Corinthios: factus sum infirmis infirmus, hoc ad Thessalonicenses: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. proinde adtende sequentia. ita, inquit, desiderantes uos placet inpertire uobis non solum euangelium dei, uerum etiam animas 1 II Cor. 11, 7—12 15 I Theas. 2, 5 18 I Cor. 9, 22 19 I Thess. 2, 7. 8. 9 1 erat] praedicabat 8. I. m. 2 F inquit] quid V anI. DM 2 quoniam] ut PVDMf 3 dei] domini PYD, om. M euangelizareinus P euangelizarem VDMf 4 expoliaui PVADMf accipiens ab eis PVDMAf uestram om. M 5 ministrationem nostram M administrationem N 7 qui de Macedonia uenerunt N uenerant D a] de A 8 ingrauantem PVDMf ingrauare N in om. A in nobis om. N custodiam sicut est ueritas PVDMf 9 infringatur F 10 non uos Fibd non (om . r) diligo uos ADr 11 non om. LF\'r facio om. PVDx 13 in quo] in eo quo PVDy in eo qui M 14 dicit uelle se] ae dicit bd 15 neque-testis est om. N 16 dicit bd 17 prima epistola N 18 corintios C tesalonicenses VD thesalonicenses LOBMN tessalomcenses y 19 paruolus OPj paruus D 21 uos] nos A 22 etiam et PFJfT nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: hoc ergo superius ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli. infirmorum enim periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi uenale euangelium, tam quam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc. fecit. sic etiam in Actibus apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum uocasset inde presbyteros ecclesiae, quibus inter multa, argentum, inquit, uel aurum uel uestem nullius concupiui. ipsi scitis, quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus seruierunt. omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet iuuare infirmos, memores etiam uerborum domini Iesu, quia ipse dixit: beatum est magis dare quam accipere. Hic fortasse aliquis dicat: si corporale opus operabatur apostolus, unde uitam istam sustentaret, quod erat ipsum opus et quando ei uacabat et operari et euangelium praedicare? cui respondeo: puta me nescire; corporaliter tamen » operatum esse et inde in carne uixisse, non utentem potestate, quam dominus apostolis dederat, ut euangelium adnuntians de euangelio uiueret, ea quae supra dicta sunt sine ulla dubitatione testantur. neque enim aut uno loco aut breuiter dictum 4 I Thess. 2, 6 10 Act. 20, 33-35 1 facti estis nobis M 4 ergo] enim bd esse uobis AJli 5 eniml igitur PVDMfbd 6 odissent] dicerent N 7 et maternis A fecit hoc N 8 milete LO militene (ne 8. l.) F 9 efesam A presbiteros YBD presbiteros f 10 multa ait A inquit om. A uel aurum] et aurum PVDMbd 12 haec y 13 seruierunt] ministrauerunt PVDJI . 14 etiam] etiam esse debere PVDMf etiam esse debemus A 15 ncborum L beatius FAL%(bd 17 opus om. M operabatur apostolus om. VD 18 istam uitam M 19 ipsum om. f 20 puto VBJI putas L2 21 in carne om. PVDMA-( utentem] autem CPLOFBN autem usum bd de potestate (de 8. l. m. 2) F 22 annantians C annuntiantes PVDMj 23 uiuerent PVDMf edicta P ulla om. N est, ut possit cuiusuis astutissimi tergiuersatione in aliam traduci peruertique sententiam. cum igitur tantae auctoritatis tam magnis et crebris molibus contradicentium conteratur aduersitas, quid a me quaerunt, uel quale opus faciebat uel quando faciebat? unum scio, quia nec furta faciebat nec effractor aut latro erat nec auriga aut uenator aut histrio nec turpilucrus; sed innocenter et honeste quae apta sunt humanis usibus operabatur, sicut sese habent opera fabrorum, structorum, sutorum, rusticorum et his similia. neque enim honestas ipsa reprehendit, quod reprehendit superbia eorum, qui honesti uocari amant, sed esse non amant. non igitur dedignaretur apostolus siue rusticanum aliquod opus adgredi siue in opificum labore uersari. qui enim ait: sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae dei, quos in hac causa reuereri posset ignoro. si Iudaeos dixerint, patriarchae pecora pauerunt; si Graecos, quos etiam paganos dicimus, etiam philosophos multum sibi honorabiles sutores habuerunt; si ecclesiam dei, homo ille iustus et ad testimonium coniugalis semper mansurae uirginitatis electus, cui desponsata erat uirgo Maria, quae peperit Christum, faber fuit. quidquid horum ergo cum innocentia et sine fraude homines operantur, bonum est. nam praecauet hoc et ipse apostolus, ne quisquam ex necessitate sustentandae uitae in mala opera delabatur. qui furabatur, inquit, iam non furetur; magis autem laboret manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est. hoc ergo scire sufficit, quia 13 I Cor. 10, 32 18 cf. Matth. 13, 55 24 Eph. 4, 28 1 posset PVDMy, om. A 2 transduci LOABN 3 molibus] moribus A contradicentium om. PVDMy 5 effractor aut] effracturft ut VD 6 erat post auriga positum in PVDMy 8 sic N 12 opus aliquod PBFMbd 15 possit A si] etsi A om. N dixef N dixerit Dr 17 honorabiles] ignorabiles B 18 si ecclesiaml de ecclesia D 20 disponeata PVy responsata Ll beata uirgo PVDMf 21 ergo horum Mbd 22 et om. M 24 dilabatur FVBDysbd 25 laboret operando D bonum] quod bonum est PVDMf 26 tribuat ABDM cui opus est] indigentibus PYDMr et in ipso opere corporali id quod bonum est operabatur apostolus. Quando autem soleret operari, id est quibus temporum spatiis, ne ab euangelizando inpediretur, quis possit conprehendere ? sane quia et diurnis et nocturnis horis operabatur, ipse non tacuit uerumtamen isti, qui tamquam multum negotiosi et occupati de tempore operationis inquirunt, quid agunt? numquid ipsi ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum terras euangelio repleuerunt? aut quidquid gentium barbararum remansit adhuc obeundum et inplendum de pace ecclesiae susceperunt? nouimus eos in quandam sanctam societatem otiosissime congregatos. mirandam rem fecit apostolus, qui reuera in tanta sollicitudine omnium ecclesiarum, et propagatarum et propagandarum, ad eius curam laboremque pertinentium etiam manibus operabatur; propterea tamen, cum apud Corinthios esset et egeret, nemini quidem eorum, apud quos erat, grauis fuit, sed plane quod illi deerat. suppleuerunt fratres, qui uenerunt ex Macedonia.