<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa055.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Et redit rursus modisque omnibus etiam atque <lb/>
            etiam commendat, quid sibi liceat et tamen non faciat. ne<lb n="10"/>
            scitis, inquit, quoniam qui in templo operantur. <lb/>
            quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt, <lb/>
            altario conpartiuntur? sic et dominus ordinauithis <lb/>
            qui euangelium adnuntiant de euangelio <lb/>
            uiuere; ego autem nullius horum usus sum. quid<lb n="15"/>
            hoc apertius? quid clarius? uereor, ne forte, cum dissero <lb/>
            uolens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et clamat. <lb/>
            qui enim haec uerba non intellegunt aut se non intellegere <lb/>
            fingunt, mea multo minus intellegunt uel se intellegere <lb/>
            confitentur: nisi forte propterea cito intellegant nostra. <lb n="20"/>
            quia conceditur eis intellecta deridere, de apostoli autem <lb/>
            uerbis non idem conceditur. propterea ubi aliter ea secundum <lb/>
            suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et

<note type="footnote"> 2 II Thess. 3, 8. 9 7 I Cor. 9, 12 10 I Cor. 9, 13—15 </note>

<note type="footnote"> 2 corporali] carnali <hi rend="italic">YDM</hi> dein <hi rend="italic">B</hi> 5 habemus <hi rend="italic">Px</hi> 9 rursnp <lb/>
            atque etiam modis omnibus commendat <hi rend="italic">N</hi> 10 fecit <hi rend="italic">D</hi> facit M <lb/>
            11 templo] sacrario <hi rend="italic">PVDM-r</hi> 12 quae-ednnt) et <hi rend="italic">(M)</hi> de sacrario <lb/>
            uiuunt et <hi rend="italic">PVDnf.,</hi> qui] et qui <hi rend="italic">A</hi> altari <hi rend="italic">N</hi> serniunt <hi rend="italic">PYDJlj</hi> <lb/>
            13 altari. C altari <hi rend="italic">ABDN</hi> cum altari <hi rend="italic">PV</hi> cum altare y conpartiuntur] <lb/>
            <hi rend="italic">participantur PYDM j</hi> disposuit his qui euangelium <hi rend="italic">praedicant PT Dhf;</hi> <lb/>
            14 annuntiant <hi rend="italic">C</hi> 15 autem] enim <hi rend="italic">M</hi> nullius] nihil <hi rend="italic">PFD3fy</hi> <lb/>
            16 dissero] dixero <hi rend="italic">PVDMj</hi> 17 fiat] facii <hi rend="italic">D</hi> faciat j <hi rend="italic">om. V</hi> lllce.t <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            clamat] claret <hi rend="italic">L02Fbd</hi> 18 uerba haec <hi rend="italic">M</hi> 19 multe <hi rend="italic">L</hi> 20 profitentur <lb/>
            <hi rend="italic">Bbd</hi> confinytur (gent <hi rend="italic">m. 2 8. I.) F</hi> cito-propterea om. X <lb/>
            intellegunt <hi rend="italic">PVBDMf</hi> 21 de <hi rend="italic">om. CF</hi> 22 uerbis (s in <hi rend="italic">ras.) C om. P</hi> <lb/>
            item] ita <hi rend="italic">PVDMy</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="547"/>
            manifesta obscura et incerta esse respondent, quia praua et <lb/>
            peruersa non audent. clamat homo dei: dominus ordinauit <lb/>
            his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; <lb/>
            ego autem nullius horum usus sum, et conatur <lb/>
            caro et sanguis recta deprauare, aperta claudere, serena nubilare. <lb n="5"/>
            spiritale, inquit, opus faciebat et inde uiuebat. si ita est, <lb/>
            de euangelio uiuebat. cur ergo dicit: dominus ordinauit <lb/>
            his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere; <lb/>
            ego autem nullius horum usus sum? aut si et <lb/>
            hoc ipsum quod hic dictum est \'uiuere\' secundum spiritalem <lb n="10"/>
            uitam uolunt interpretari, nullam spem habebat apostolus ad <lb/>
            deum, qui de euangelio non uiuebat, quia dixit: nullius <lb/>
            horum usus sum. quapropter ut spes illi certa esset uitae <lb/>
            aeternae, de euangelio utique spiritaliter uiuebat apostolus. <lb/>
            quod ergo ait: ego autem nullius horum usus sum, de <lb n="15"/>
            uita ista, quae in carne agitur, sine dubitatione facit intellegi, <lb/>
            quod dixit dominum ordinasse his qui euangelium adnuntiant <lb/>
            de euangelio uiuere, id est uitam istam, cui opus est uictu <lb/>
            et tegumento, de euangelio transigere, sicut superius de suis <lb/>
            coapostolis dixit, unde ipse dominus ait: dignus est operarius <lb n="20"/>
            cibo suo, et: dignus est operarius mercede <lb/>
            sua. hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandae huius <lb/>
            uitae debitum euangelistis ab eis quibus euangelizabat non <lb/>
            accepit apostolus uerum dicens: ego autem nullius <lb/>
            horum usus sum.

<note type="footnote"> 2 I Cor. 9, 14 20 Matth. 10, 10 21 Luc. 10, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 peruersa dicere <hi rend="italic">B</hi> 3 iis <hi rend="italic">bd</hi> annuntiant <hi rend="italic">C</hi> praedicant <hi rend="italic">PVDMf</hi> <lb/>
            5 obnubilare <hi rend="italic">bd</hi> iubilare <hi rend="italic">V</hi> 7 de] et de <hi rend="italic">PVDMT</hi> qur P quur Ay <lb/>
            8 iis <hi rend="italic">bd</hi> praedicant <hi rend="italic">PVDMj</hi> 9 aut-13 usus sum <hi rend="italic">om. f</hi> 10 uiuere] <lb/>
            uere <hi rend="italic">PVDM</hi> 12 dominum <hi rend="italic">PVDM</hi> quia <hi rend="italic">N</hi> 15 ego autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. PVDMf</hi> usus <hi rend="italic">om. N1</hi> 16 in <hi rend="italic">er. in L</hi> 17 <hi rend="italic">alt</hi>. que <hi rend="italic">L</hi> 18 uita <lb/>
            ista <hi rend="italic">PVDj</hi> 20 coapostolis suis <hi rend="italic">M</hi> et ipse Y dicit <hi rend="italic">M</hi> 21 cibo <lb/>
            SUoj mercede sua <hi rend="italic">PVDMj</hi> cibo-operarius <hi rend="italic">om. LO</hi> mercede sua] <lb/>
            cibo suo <hi rend="italic">PV DMr</hi> 22 uitae huius <hi rend="italic">A</hi> 23 debitam <hi rend="italic">d</hi> qui <hi rend="italic">CB</hi> <lb/>
            enangelizant <hi rend="italic">CLOFBM</hi> euangelizat <hi rend="italic">N</hi> euangelizabant <hi rend="italic">V-f</hi> apostolus <lb/>
            non accepit <hi rend="italic">D</hi> 24 accipit <hi rend="italic">N</hi> </note>

<note type="footnote"> 85* </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="548"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>