Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus, atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus subdita. fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo transcurrant.