Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationalibus spiritibus, hoc praestitit deus, ut si nolint, corrumpi non possint, id est, si oboedientiam conseruauerint sub domino deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint; si autem oboedientiam conseruare noluerint. quoniam uolentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. tale quippe bonum est deus, ut nemini eum deserenti bene sit; et in rebus a deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum, quo beata sit, nisi deus. peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia eorum naturae non competit. ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo iustitia est.