Corruptio autem si omnem modum, omnem speciem omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. ac per hoc omnis natura, quae corrumpi non potest, summum bonum est, sicut deus est. omnis autem natura, quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non 1 nulle naturesunt G nulla nturę est A 4 quid] quod P 6 quae] qfi b 7 ipsa etiam V ipsa om. P 10 naturalis (s 8. I. a m. I) G excellentig G 11 incorrupta (in 8. I. a w. 1) S 13$qualitatem b 14 utique] itaque Ab etiam om. b 15 etiam om. Ah utique argentum etiam corruptum L 17 etiam] enim b 21 eiJ et G quantum b 22 et uitam b 28 ille G 25 aatem] enim A 26 rebusque SP1 27 non om. G 28 alt . est om. A antem1 enim A 29 non-eat om. G enim posset ei nocere corruptio nisi adimendo et minuendo quod bonum est. Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationalibus spiritibus, hoc praestitit deus, ut si nolint, corrumpi non possint, id est, si oboedientiam conseruauerint sub domino deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint; si autem oboedientiam conseruare noluerint. quoniam uolentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. tale quippe bonum est deus, ut nemini eum deserenti bene sit; et in rebus a deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum, quo beata sit, nisi deus. peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia eorum naturae non competit. ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo iustitia est. Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus, atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus subdita. fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo transcurrant. Qualis autem et quanta poena cuique culpae debeatur, diuini iudicii est, non humani: quae utique et cum conuersis 3 enim A 6 sic] si G 10 nature b 12 sapliciis P 18 con- petit P1 15 sunt de nihilo facta L 18 necesse P nec- (uers . 24) erant om. L 19 esse poterant b cędent Pl 20 inuallidiora P innalida G 22 autem] enim A 23 temporalibus rebus G 24 desinant b 25 ac] aut PAVGb 29 qualis-humani om. G enim Å remittitur, magna est bonitas apud deum. et cum debita redditur, nulla est iniquitas apud deum, quia melius ordinatur natura, ut iuste doleat in supplicio quam ut inpune gaudeat in peccato. quae tamen etiam sic habens nonnullum modum et speciem et ordinem in quacumque extremitate adhuc aliquod bonum est: quae si omnino detrahantur et penitus consumantur, ideo nullum bonum erit, quia nulla natura remanebit.