Quod Manichaei si uellent sine pernicioso studio defendendi erroris sui et cum dei timore cogitare, non scelestissime blasphemarent inducendo duas naturas, unam bonam, quam dicunt deum, alteram malam, quam non fecerit deus, ita errantes, ita delirantes, immo uero ita insanientes, ut non uideant et in eo, quod dicunt naturam summi mali, ponere se tanta bona, ubi ponunt uitam, potentiam, salutem, 9 Marc. 10, 18 10 I Tiro. 6, J6 12 Rom. 16, 27 18 CoL 8, 25 1 licetj licet (s. I. a m. 2) P etsi VA om. SLG est om. C 2 perpetuis Gb 3 sapplitiia P inmatabilis V naturg G illa aatem aera est b 4 quae] que ẽ b hfc b 6 cum enim b 9 unus] spIus b 10 qui solus b 14 inmortalitas ipsa (ipsi b) AGb 16 naturA A naturae ds (s ex i) nocere icorr . in noceri et in mg. add . I naturf dei nocere) 8 17 nocere dei G potest om. b potest-nocere om. 8 Daturae Pl naturi A 18 qui] Quod b 21 quod] quodsi Ab si om. Ab pernitioso P 24 deo A fecerat b 26 et om. b 27 ponant b memoriam, intellectum, temperiem, uirtutem, copiam, sensum, lumen, suauitatem, mensuras, numeros, pacem, modum, speciem, ordinem: . in eo autem, quod dicunt summum bonum, tanta mala: mortem, aegritudinem, obliuionem, insipientiam, perturbationem, inpotentiam, egestatem, stoliditatem, caecitatem, dolorem, iniquitatem, dedecus, bellum, inmoderationem, deformitatem, peruersitatem. principes enim tenebrarum et uixisse in sua natura dicunt et in suo regno saluos fuisse et meminisse et intellexisse. sic enim contionatum illi dicunt prineipem tenebrarum, ut neque ipse talia dicere neque ab eis, quibus dicebat, audiri sine memoria et intellectu potuisset: et habuisse temperiem animo et corpori suo congruam et uirtute potentiae regnasse et copias elementorum suorum ac fecunditatis habuisse et sensisse se inuicem ac sibi uicinum lumen et oculos habuisse, quibus illud longe conspicerent; qui utique oculi sine aliquo lumine lumen uidere non poterant, unde recte etiam lumina nominantur; et suauitate suae uoluptatis esse perfruitos et dimensis membris atque habitationibus determinatos fuisse. nisi autem etiam qualiscumque pulchritudo ibi fuisset, nec amarent coniugia sua nec partium congruentia corpora eorum constarent: quod ubi non fuerit, non possunt ea fieri, quae ibi facta esse delirant. et nisi pax aliqua ibi esset, principi suo non oboedirent. nisi modus ibi esset, nihil aliud agerent quam comederent aut biberent aut saeuirent aut quodlibet aliud sine aliqua satietate; quamquam nec ipsi, qui hoc agebant, formis suis determinati essent, nisi modus ibi esset. nunc uero talia dicunt eos egisse, ut in omnibus actionibus suis modos sibi congruos habuisse negare non possint. si autem species ibi non fuisset, nulla ibi 5 aegestatem SPl 6 deformitatem om. V 7 enim om. VL et om. b 8 dicuntur Gl 9 contionatum 81 illic AGb dicant om. A 10 ipsi V dicere] cernere b (in mg . al. debere) 11 quibus (8. h a m. 1) P potuisset Gl 12 habaisset A animo suo et corpori congrae GK 14 fecunditates Pflb 18 dimensis b (in mg . al. diuersis) 22 nisi] si G 23 fuisset b 24 faisset b 26 sacietate 8 societate b quiqaam (qui 8. I. a m. 1) P 28 actibus G 29 possunt b qualitas naturalis subsisteret. si nullus ordo ibi fuisset, non alii dominarentur, alii subderentur, non in suis elementis congruenter uiuerent, non denique suis locis haberent membra disposita, ut illa omnia, quae uana isti fabulantur, agere possint. dei autem naturam si non dicunt mortuam, quid secundum eorum uanitatem suscitat Christus ? si non dicunt aegram, quid curat ? si non dicunt oblitam, quid commemorat ? si non dicunt insipientem, quid docet? si non dicunt perturbatam, quid redintegrat ? si non uicta ei capta est, quid liberat ? si non eget, cui subuenit ? si non amisit sensum, quid uegetat ? si non est excaecata, quid inluminat? si non est in dolore, quid recreat? si non est iniqua, quid per praecepta corrigit? si non est dedecorata, quid mundat? si non est in bello, cui promittit pacem? si non est immoderata, cui modum legis imponit? si non est deformis, quid reformat? si non est peruersa, quid emendat? omnia enim haec a Christo non illi rei praestari dicunt, quae facta est a deo et arbitrio proprio peccando deprauata, sed ipsi naturae, ipsi substantiae dei, quae hoc est quod deus. Quid istis blasphemiis comparari potest? nihil omnino. sed si aliarum peruersarum sectarum considerentur errores, si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo peius et execrabilius in dei naturam blasphemare conuincitur. dicunt enim etiam nonnullas animas, quas uolunt esse de substantia dei et eiusdem omnino naturae, quae non sponte peccauerint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, affigi in aeternum globo horribili tenebrarum. ita secundum eorum sacrilega uaniloquia deus se ipsum in 2 subdarentur Pl 4 qUit uana ista P1 possent PY posset b 5 mortuam dicunt b 10 aimuisit P1 11 excęcata G* 18 decorata G 16 xpo (1 s. I. a m. 1) 8 non illi] nulli G 17 praestare P1V a deo] ideo G 23 exsecrabilius (s exp. m. 1) P 24 natura PV 25 substantiae P1 .26 que P peccauerunt b 27 quam-tenebrarum u. 29 om. L 28 oppressae cum sint (eum s. 1. add. m. 2) P quadam parte a magno malo liberauit et rursus se ipsum in quadam parte damnauit, quam liberare ab hoste non potuit et tamquam de ipso hoste deuicto insuper triumphauit. o scelestam et incredibilem audaciam talia de deo credendi, talia loquendi, talia praedicandi! quod cum defendere conantur. ut in peiora inruant clausis oculis. dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona dei natura tanta mala patiatur; nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse uel posse. quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia ei nihil noceri ab aliquo potest deinde si natura tenebrarum nocuit naturae dei et natura dei nocuit naturae tenebrarum: duo ergo mala sunt, quae sibi inuicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia etsi nocuit, nolens nocuit; neque enim nocere, sed frui uoluit bono dei. deus autem illam extinguere uoluit, sicut Manichaeus apertissime in epistula ruinosi sui, Fundamenti delirat. oblitus enim, quod paulo ante dixerat: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint. postea dixit: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersum sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur. ecce timuit labem ac uastitatem impendentem saeculis suis. certe sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo 3 de se ipso G hoete ipso b 4 audatiam P et talia b 5 conantur om. A 6 ruant G 10 nihil ei PVAGb noceri (i ex e a m. T) P 11 possit b nocuit om. b 15 sed frui om. G 16 epistula P1 17 quid b inter ante et dixerat spat. 5 litter. uac. rel. sed. ras. 8 18 eisdem 8 19 a om. b 22 ex om. A aduersus A Vb 24 potens lumen (ns add. m. 2; 1 in rae. utd. a m. I) P 25 ac destruat (corr. m. 1 ex adestrua) P qua] qui P1 26 extinctaj destruta Ll umquam moueri aut concuti possent. ecce a timore nocere uoluit uicinae genti, quam destruere et extinguere conatus est. ut perpetua quies lucis incolis pararetur. quare non addidit "et perpetuum uinculum?" an illae animae, quas in globo tenebrarum in aeternum configit, non erant incolae lucis, de quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida sua natura passae sint? ubi et nolens coactus est dicere libera eas uoluntate peccasse, qui non uult peccatum ponere nisi in necessitate naturae contrariae ubique nesciens, quid loquatur, et tamquam ipse iam inclusus sit in tenebrarum globo. quem finxit, quaerens, qua exeat, et non inueniens. sed dicat quod uult seductis et miseris, a quibus multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam sacrilegas eis fabulas uendat. dicat quod uult, includat in globo tamquam in carcere gentem tenebrarum et forinsecus affigat naturam lucis, cui de hoste extincto quietem perpetuam promittebat: ecce peior est poena lucis quam tenebrarum, peior poena diuinae naturae quam gentis aduersae. illa quippe etsi in tenebris intus est, ad naturam eius pertinet in tenebris habitare; animae autem, quae hoc sunt quod deus, non poterunt recipi, sicut dicit. in regna illa pacifica et a uita ac libertate sanctae lucis alienabuntur et configentur in praedicto horribili globo: unde et adhaerebunt, inquit, iis rebus animae eaedem, quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. certe non est liberum uoluntatis arbitrium. uidete quomodo insaniens quid dicat ignorat et contraria sibi loquendo peius bellum contra se gerit quam contra deum ipsius gentis 1 a] in G 3 ut sic A 7 sunt P nolensl nesciens A 10 in om. A V globo tenebrarum P 11 quam b fixit P1V 18 amplius ipse V 14 eas G uendit P1 15 carcerg ingentS A 16 affigat b (tn mg . al. affligat) hoste] honeste A 17 permittebat A 18 peior] peior est b poene P1 22 libertate (ult e in ras. ; corr. a m. 1 ex n S confringentur AG 23 inquid P1 his SGPVb 24 eadem P1 25 conquerentes A 26 certe om. V uide PVG 27 peius] potius V 28 gentis tenebrarum 0m. A tenebrarum. deinde si propterea damnantur animae lucis, quia dilexerunt tenebras, iniuste damnatur gens tenebrarum, quae lucem dilexit. et gens quidem tenebrarum lucem ab initio dilexit, quam etsi uiolenter, tamen possidere uoluit, non extinguere, lucis autem natura in bello tenebras extinguere uoluit ; eas ergo uicta dilexit. quod uultis eligite: utrum necessitate conpulsa, ut diligeret tenebras, in uoluntate seducta: si necessitate, quare damnatur? si uoluntate, quare dei natura in tanta iniquitate deprehenditur ? si necessitate dei natura coacta est diligere tenebras. uicta est ergo, non uicit; si uoluntate, quid iam miseri dubitant peccandi uoluntatem tribuere naturae, quam deus ex nihilo fecit, ne retribuant eam luci, quam genuit? Quid? si etiam ostendimus ante commixtionem mali, quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam dicunt, magna mala fuisse, quid ad istas blasphemias addi posse uidebitur? illic enim fuit, antequam pugnaretur, dura et ineuitabilis pugnandi necessitas. ecce iam magnum malum, antequam bono misceretur malum. dicant, hoc unde, cum adhuc nulla esset facta commixtio. si autem necessitas non erat, uoluntas ergo erat. unde et hoc tam magnum malum, ut deus ipse naturae suae nocere uellet, cui noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam, inique damnandam ? ecce quantum malum perniciosae et noxiae et inmanissimae uoluntatis, antequam ullum malum de gente contraria misceretur. an forte nesciebat hoc euenturum membris suis, ut diligerent tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse dicit, hoc est non tantum deo suo, sed etiam patri, de quo erant? 1 propterea] postea b 6 eis uero A dllexit] dixit A 7 conpulsa P1 9 dei natura om. A 10 uicta] uita P1 12 tribuant PAVOb 14 quid] quod S2AG2 ostendamus P1 15 conuicta A 16 mala (ex male corr . m. I) P 18 purgaretur b 21 et om. A 24 turpitudine G1 25 perniciosae 81 tnanissimę A 26 genere contrario b 28 inimica G lucis SP dixit A 29 non tantum] Aotandtl APl xxv. Aug. BMt. 6 (pars I). 56 unde ergo hoc in deo tam magnum ignorantiae malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? si autem futurum hoc sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, si de suae naturae futura contaminatione et damnatione nihil dolebat, aut sempiterna miseria, si dolebat. unde et hoc tantum malum summi boni uestri ante ullam commixtionem summi mali uestri? ipsa certe particula naturae ipsius, quae in illius globi aeterno uinculo configitur, si hoc sibi imminere nesciebat, etiam sic erat in natura dei sempiterna ignorantia; si autem sciebat, sempiterna miseria. unde hoc tantum malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum ? an forte magna caritate gaudebat, quia per eius poenam perpetua quies ceteris lucis incolis parabatur? hoc quam nefas sit dicere naturae dei natura dei sic subueniri qui uidet, anathemet. sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret, posset fortasse non tamquam dei natura, sed tamquam aliquis homo laudari, qui pro patria sua uellet mali aliquid pati, quod quidem malum ad tempus posset esse, non in aeternum. nunc uero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt aeternam et non cuiusque rei, sed naturae dei. et utique iniquissimum et execrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium erat, si dei natura gaudebat se tenebras dilecturam et lucis sanctae inimicam futuram. unde hoc tam inmane et scelestum malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum ? quis tam peruersam et tam inpiam ferat insaniam summo malo tribuere tanta bona et summo bono, quod deus est. tanta mala ? 1 hoc ergo L 3 hoc futurum b eo fuit b 6 dolebat] docebat G docebat .G et om. A 8 globo A si (corr. m. 1 ex sibi) G 9 in natura] natura S nature ̹ G 10 sic Gl sciebat om. Gt sempiternam misrriam SGb tantum] tam magnum A 11 ullum] illum P1 gente tenebrarfl A 1-1 natura dei] *a natura dei P om. VLAGb . quicumque V uidit V audit b anatbemet 81 anathematizet ALG, (mati 8. I.) Y anathematizaret b 15 ipsi b 17 qrna AGb 18 ad] at P* possed Pl esse om. A 20 et non s. I. a m. 1 P 22 luci b 28 immane P1 24 ei] de A 25 uesaniam Y . Iam uero quod ipsam partem naturae dei dicunt ubique permixtam in caelis, in terris, sub terris, in omnibus corporibus, siccis et humidis, in omnibus carnibus, in . omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum, animalium, non potentia diuinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter, incorruptibiliter omnibus rebus administrandis regendisque praesentem, quod nos de deo dicimus, sed ligatam, obpressam, pollutam, quam solui, liberari purgarique dicunt, non solum per discursum solis et lunae et uirtutes lucis, uerum etiam per electos suos: hoc genus nefandissimi erroris quam sacrilegas et incredibiles turpitudines eis suadeat, etiamsi non persuadeat, horribile est dicere. dicunt enim uirtutes lucis transfigurari in masculos pulchros et obponi feminis gentis tenebrarum, et easdem rursus uirtutes lucis transfigurari in feminas pulchras et obponi masculis gentis tenebrarum, ut per pulchritudinem suam inflamment spurcissimam libidinem principum tenebrarum et eo modo uitalis substantia, hoc est dei natura, quam dicunt in eorum corporibus ligatam teneri, ex eorum membris per illam concupiscentiam relaxatis soluta fugiat et suscepta uel purgata liberetur. hoc infelices legunt, hoc dicunt, hoc audiunt, hoc credunt, hoc in libro septimo Thesauri eorum — sic enim appellant scripturam quandam Manichaei, ubi istae blasphemiae conscriptae sunt — ita positum est: tunc beatus ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria et habitacula secundum magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem. qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae uitalis substantiae. itaque inuisibili suo nutu illas 1 dei om. G 2 snb terris (s. I. a m. 1) P, om. G eorporibus] temporibus b 3 et om. b carnis P5 4 seminibua] sensibus G _5 post incoinquinabiliter add. inuiolabiliter Ab 6 amministrandis P1 8 discursos A discursus b 12 lucis om. A 13 feminabus b 14 etnt u. 16 om. A 15 per (8. I. a m . 1) 8 18 in eorum om. G . 19 soluta] sola A 21 rednnt (c add. tn. 2) Pl septem A 22 enim om. d 23 ita positum est om. A 25 secundum scripsi: seu lib . 26 clementia] dementia G ei*uitur (s er.) S 27 atque] et A 28 uitali SPV 56* suas uirtutes. quae in clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ei utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum forma generi contrario masculorum, sciens eas omnes hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem speciebus pulcherrimis, quae adparent, mancipari hocque modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, quas ob necessariam causam transformat in puerorum et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet uoluntatem. harum uero uirtutum diuinarum, quae ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate ac facilitate id, quod cogitauerint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum habitu demonstrant. rursus, cum ad feminas uentum fuerit. postponentes species uirginum puerorum inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro illarum ardor et 1 naui om. A 2 parere] pręesse b .6 speciem pSG inuestium forma V inuestium specie L 9 letalem 8 11 eisdem VP1 hisdem 8 in hisdem b 18 quod (m . 1 d add . et uirg. sup . o er.) P 15 in om. A intemerata b (in mg . al. intemperatft) 18 ad om. A YG 20 felicitate G facultate P1 21 effitiunt P efficiunt eodem b plene b 22 eadem P1 28 ilico SPV illic AG 24 habitum P1 25 posponentes P1 26 in puerorum G inuestium speciem om. V ostenduntur G 27 uiso SPGb decore PG ardore SPl concupiscentia crescit atque hoc modo uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur uiuaque anima, quae eorundem membris tenebatur, hac occasione laxata euadit et suo purissimo aeri miscetur, ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naues, quae sibi ad uectationem atque ad suae patriae transfretation em sunt praeparatae. id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores p articulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur et coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum adparent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam, atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam illa altissima uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida atque humida, quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate diuinarum personarum ac pulcherrimarum humidae frigidaeque stirpis principes masculi siue feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit; 3. eorum de membria b lassata b, om. G 4 euadet SP1 AVG eu a nessit 1b 5 ablatae] absolute V 6 euectiong AV 8 masculas A portat Pl 10 ac] atque A miscitur P1 11 inficitur b: infigitur lib et quo] quo b 12 fugurae P et] ac L Vb contrariis apparent b 14 ignem P1 16 Eodem b 17 illa (8. I. a m. 1) S 18 aquaru P1 in OM. PYA, (s. Z. a m. 1) S similitudinem, PG similitudine (virg. er. m. 1) S 20 natura (in mg . al. naui) b frigida est b 21 et om. SPG quide P1 equidem b 22 forme (me add. m. 2) P . apparet P1 23 hęc G11 mutationem P1 24 personarum diui- narum PAVG 25 stipis P1 26 quod om. A uitale est b quod uero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora et cunctis terrae generibus admiscetur. quis hoc ferat? quis hoc credat, non dico, ita esse, sed uel dici potuisse ? ecce qui docentem timent anathemare Manichaeum et non timent credere haec facientem, haec patientem deum! Per electos autem suos purgari dicunt eandem ipsam commixtam partem ac naturam dei manducando scilicet et bibendo, quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri: . quae cum ab electis uelut sanctis in refectionem corporis manducando et bibendo adsumuntur, per eorum sanctitatem solui, signari et liberari. nec adtendunt miseri, quam non incongrue de illis creditum sit, quod frustra negant. nisi eosdem libros anathemauerint et Manichaei esse destiterint. si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars dei et ab electis manducando purgatur: quis non digne credat eos facere, quod inter uirtutes caelorum et principes tenebrarum fieri in Thesauro suo legunt, quandoquidem et carnes suas de gente tenebrarum esse dicunt et in eis ligatam teneri uitalem illam substantiam, partem dei, credere atque affirmare non dubitant? quae utique si soluenda est et manducando purganda, sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum, quis non uideat, quia non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur ?.