Proinde cum quaeritur, unde sit malum, prius quaerendum est, quid sit malum . quod nihil aliud est quam corruptio uel modi uel speciei uel ordinis naturalis. mala, itaque natura dicitur, quae corrupta est; nam incorrupta utique bona est. sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est; in quantum corrupta est, mala est.