<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, <lb n="20"/>
            mala natura est habens modum et speciem et ordinem suum <lb/>
            nulla iniquitate deprauatum: sed cruciatus est damnatis malum, <lb/>
            quorum peccatis est debitus. neque enim et lux ista, quia <lb/>
            lippos cruciat. mala natura est. 
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod

<note type="footnote"> 9 Rom. 1. 25 </note>

<note type="footnote"> 1 dei <hi rend="italic">om. G</hi> terra G1 pepperit <hi rend="italic">S</hi> repperit P 2 haerbae P <lb/>
            3 que si quiBque <hi rend="italic">A</hi> sobriae P\' 4 repperiet <hi rend="italic">S</hi> repperiet <hi rend="italic">AG</hi> ei <lb/>
            naturę j in natura <hi rend="italic">G</hi> &amp; coherceri <hi rend="italic">S</hi> malae <hi rend="italic">om. G</hi> 6 appeticio <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            factum 6 <hi rend="italic">b</hi> 7 6 <hi rend="italic">om b</hi> 9 iuditio P 70 creaturas <hi rend="italic">b</hi> 11 rephendit <lb/>
            P quod] sed <hi rend="italic">S</hi> 14 malum <hi rend="italic">(s. 1. a m. 1) S</hi> 15 ne P* <lb/>
            uicerit <hi rend="italic">b</hi> dei uoluntatem <hi rend="italic">b</hi> 18 <hi rend="italic">ante</hi> ordinans <hi rend="italic">add. s. l. m. 2</hi> <lb/>
            tn <hi rend="italic">G</hi> eos 19 ordinauerunt <hi rend="italic">b</hi> 20 aeternus <hi rend="italic">om. V</hi> 22 malus <hi rend="italic">PYb</hi> <lb/>
            23 et] et <hi rend="italic">(add. m. 1 sup</hi>. ut; <hi rend="italic">G</hi> 24 lyppos <hi rend="italic">S\'V</hi> cruciat oculos <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 e<foreign xml:lang="grc">τ̄</foreign>n\' dicitur primo (proprię <hi rend="italic">b)</hi> quia propterea-dicit ignis etn\' est qucd <lb/>
            sine fine sit <hi rend="italic">sqq. Ab</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="874"/>
            licet sine fine sit, non est tamen sine initio; deus autem <lb/>
            etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum <lb/>
            suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est <lb/>
            autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas; hoc est illa <lb/>
            summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari<lb n="5"/>
            omnino non potest. aliud est enim non mutari. cum possit <lb/>
            mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut ergo <lb/>
            dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum <lb/>
            est : nemo bonus nisi unus deus et sicut dicitur anima <lb/>
            inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est: solus <lb n="10"/>
            habet inmortalitatem et sicut dicitur homo sapiens non <lb/>
            tamen sicut deus. de quo dictum est: soli sapienti deo: <lb/>
            sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius <lb/>
            inmortalitas est uera aeternitas. 
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam<lb n="15"/>
            doctrinam et intellegentibus perspicuam ueritatem, nec naturae <lb/>
            dei nocere potest quisquam nec natura dei nocere iniuste cuiquam <lb/>
            uel nocere inpune patitur quemquam; qui enim nocet, <lb/>
            ait apostolus, recipiet id, quod nocuit et non est personarum <lb/>
            acceptio apud deum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quod Manichaei si uellent sine pernicioso studio defendendi <lb/>
            erroris sui et cum dei timore cogitare, non scelestissime <lb/>
            blasphemarent inducendo duas naturas, unam bonam, <lb/>
            quam dicunt deum, alteram malam, quam non fecerit deus, <lb/>
            ita errantes, ita delirantes, immo uero ita insanientes, ut non <lb n="25"/>
            uideant et in eo, quod dicunt naturam summi mali, ponere <lb/>
            se tanta bona, ubi ponunt uitam, potentiam, salutem,

<note type="footnote">9 Marc. 10, 18 10 I Tiro. 6, J6 12 Rom. 16, 27 18 CoL 8, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 licetj licet <hi rend="italic">(s. I. a m. 2) P</hi> etsi <hi rend="italic">VA om. SLG</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> 2 perpetuis <lb/>
            <hi rend="italic">Gb</hi> 3 sapplitiia <hi rend="italic">P</hi> inmatabilis <hi rend="italic">V</hi> naturg <hi rend="italic">G</hi> illa aatem <lb/>
            aera est b 4 quae] que ẽ <hi rend="italic">b</hi> hfc <hi rend="italic">b</hi> 6 cum enim <hi rend="italic">b</hi> 9 unus] <lb/>
            spIus <hi rend="italic">b</hi> 10 qui solus <hi rend="italic">b</hi> 14 inmortalitas ipsa (ipsi <hi rend="italic">b) AGb</hi> 16 naturA <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            naturae ds (s <hi rend="italic">ex</hi> i) nocere <hi rend="italic">icorr</hi>. in noceri <hi rend="italic">et in mg. add</hi>. I naturf dei <lb/>
            nocere) 8 17 nocere dei <hi rend="italic">G</hi> potest <hi rend="italic">om. b</hi> potest-nocere <hi rend="italic">om. 8</hi> <lb/>
            Daturae <hi rend="italic">Pl</hi> naturi A 18 qui] Quod <hi rend="italic">b</hi> 21 quod] quodsi <hi rend="italic">Ab</hi> si <hi rend="italic">om. Ab</hi> <lb/>
            pernitioso P 24 deo A fecerat <hi rend="italic">b</hi> 26 et <hi rend="italic">om. b</hi> 27 ponant <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="875"/>
            memoriam, intellectum, temperiem, uirtutem, copiam, sensum, lumen, <lb/>
            suauitatem, mensuras, numeros, pacem, modum, speciem, ordinem: <lb/>
            . in eo autem, quod dicunt summum bonum, tanta <lb/>
            mala: mortem, aegritudinem, obliuionem, insipientiam, perturbationem, <lb/>
            inpotentiam, egestatem, stoliditatem, caecitatem, <lb n="5"/>
            dolorem, iniquitatem, dedecus, bellum, inmoderationem, deformitatem, <lb/>
            peruersitatem. principes enim tenebrarum et uixisse <lb/>
            in sua natura dicunt et in suo regno saluos fuisse et meminisse <lb/>
            et intellexisse. sic enim contionatum illi dicunt prineipem <lb/>
            tenebrarum, ut neque ipse talia dicere neque ab eis, <lb n="10"/>
            quibus dicebat, audiri sine memoria et intellectu potuisset: <lb/>
            et habuisse temperiem animo et corpori suo congruam et <lb/>
            uirtute potentiae regnasse et copias elementorum suorum ac <lb/>
            fecunditatis habuisse et sensisse se inuicem ac sibi uicinum <lb/>
            lumen et oculos habuisse, quibus illud longe conspicerent; <lb n="15"/>
            qui utique oculi sine aliquo lumine lumen uidere non poterant, <lb/>
            unde recte etiam lumina nominantur; et suauitate suae <lb/>
            uoluptatis esse perfruitos et dimensis membris atque habitationibus <lb/>
            determinatos fuisse. nisi autem etiam qualiscumque <lb/>
            pulchritudo ibi fuisset, nec amarent coniugia sua nec partium <lb n="20"/>
            congruentia corpora eorum constarent: quod ubi non fuerit, <lb/>
            non possunt ea fieri, quae ibi facta esse delirant. et nisi pax <lb/>
            aliqua ibi esset, principi suo non oboedirent. nisi modus ibi <lb/>
            esset, nihil aliud agerent quam comederent aut biberent aut <lb/>
            saeuirent aut quodlibet aliud sine aliqua satietate; quamquam <lb n="25"/>
            nec ipsi, qui hoc agebant, formis suis determinati essent, <lb/>
            nisi modus ibi esset. nunc uero talia dicunt eos egisse, ut <lb/>
            in omnibus actionibus suis modos sibi congruos habuisse negare <lb/>
            non possint. si autem species ibi non fuisset, nulla ibi

<note type="footnote">5 aegestatem <hi rend="italic">SPl</hi> 6 deformitatem <hi rend="italic">om. V</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. VL</hi> et <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            8 dicuntur Gl 9 contionatum <hi rend="italic">81</hi> illic <hi rend="italic">AGb</hi> dicant <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            10 ipsi <hi rend="italic">V</hi> dicere] cernere <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. al. debere) 11 quibus (8. <hi rend="italic">h a</hi> <lb/>
            m. 1) <hi rend="italic">P</hi> potuisset Gl 12 habaisset <hi rend="italic">A</hi> animo suo et corpori <lb/>
            congrae GK 14 fecunditates <hi rend="italic">Pflb</hi> 18 dimensis <hi rend="italic">b (in mg</hi>. al. diuersis) <lb/>
            22 nisi] si <hi rend="italic">G</hi> 23 fuisset <hi rend="italic">b</hi> 24 faisset <hi rend="italic">b</hi> 26 sacietate 8 societate <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quiqaam (qui 8. <hi rend="italic">I. a m. 1) P</hi> 28 actibus G 29 possunt <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="876"/>
            qualitas naturalis subsisteret. si nullus ordo ibi fuisset, non <lb/>
            alii dominarentur, alii subderentur, non in suis elementis congruenter <lb/>
            uiuerent, non denique suis locis haberent membra <lb/>
            disposita, ut illa omnia, quae uana isti fabulantur, agere possint. <lb/>
            dei autem naturam si non dicunt mortuam, quid secundum<lb n="5"/>
            eorum uanitatem suscitat Christus ? si non dicunt aegram, <lb/>
            quid curat ? si non dicunt oblitam, quid commemorat ? si non <lb/>
            dicunt insipientem, quid docet? si non dicunt perturbatam, <lb/>
            quid redintegrat ? si non uicta ei capta est, quid liberat ? si <lb/>
            non eget, cui subuenit ? si non amisit sensum, quid uegetat ? <lb n="10"/>
            si non est excaecata, quid inluminat? si non est in dolore, <lb/>
            quid recreat? si non est iniqua, quid per praecepta corrigit? <lb/>
            si non est dedecorata, quid mundat? si non est in bello, cui <lb/>
            promittit pacem? si non est immoderata, cui modum legis <lb/>
            imponit? si non est deformis, quid reformat? si non est peruersa,<lb n="15"/>
            quid emendat? omnia enim haec a Christo non illi rei <lb/>
            praestari dicunt, quae facta est a deo et arbitrio proprio peccando <lb/>
            deprauata, sed ipsi naturae, ipsi substantiae dei, quae <lb/>
            hoc est quod deus. 
</p></div></div></body></text></TEI>