Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos 1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 2 filios VGlb 5 si5 G 6 scriptum est SAVG sic scriptum est L 8 homo om. A 9 id om. A 11 ulla] illa A 12 quoniam] quo b 18 bono 6 15 paradyso PV en Gl 16 prohibebat. fecit casum illicitd A 17 adj a P1 et om. G natura animę b 21 sic om. V appellant P1 dinoscentiae] scientiam V 22 qui b 24 et] et inter b 27 ipse G peccatore P conterendo PAVG contexendos (s a m. 1 8. I.) S secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur r habent enim et tales herbae modum et speciem et ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto. Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem et ordinem proprium, nullum erit malum; si autem his bonis quisque male uti uoluerit, nec sic uincit uoluntatem dei. qui etiam iniustos iuste ordinare nouit, ut si ipsi per iniquitatem uoluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam potestatis suae bene utatur malis ipsorum recte ordinans in poenis, qui se peruerse ordinauerint in peccatis. Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, mala natura est habens modum et speciem et ordinem suum nulla iniquitate deprauatum: sed cruciatus est damnatis malum, quorum peccatis est debitus. neque enim et lux ista, quia lippos cruciat. mala natura est. Aeternus autem ignis non sicut deus aeternus, quod 9 Rom. 1. 25 1 dei om. G terra G1 pepperit S repperit P 2 haerbae P 3 que si quiBque A sobriae P\' 4 repperiet S repperiet AG ei naturę j in natura G & coherceri S malae om. G 6 appeticio A factum 6 b 7 6 om b 9 iuditio P 70 creaturas b 11 rephendit P quod] sed S 14 malum (s. 1. a m. 1) S 15 ne P* uicerit b dei uoluntatem b 18 ante ordinans add. s. l. m. 2 tn G eos 19 ordinauerunt b 20 aeternus om. V 22 malus PYb 23 et] et (add. m. 1 sup . ut; G 24 lyppos S\'V cruciat oculos b 25 e τ̄ n\' dicitur primo (proprię b) quia propterea-dicit ignis etn\' est qucd sine fine sit sqq. Ab licet sine fine sit, non est tamen sine initio; deus autem etiam sine initio est. deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. illa est autem uera aeternitas, quae uera inmortalitas; hoc est illa summa incommutabilitas, quam solus deus habet, qui mutari omnino non potest. aliud est enim non mutari. cum possit mutari, aliud autem prorsus non posse mutari. sicut ergo dicitur homo bonus non tamen sicut deus, de quo dictum est : nemo bonus nisi unus deus et sicut dicitur anima inmortalis non tamen sicut deus, de quo dictum est: solus habet inmortalitatem et sicut dicitur homo sapiens non tamen sicut deus. de quo dictum est: soli sapienti deo: sic dicitur ignis aeternus non tamen sicut deus, cuius solius inmortalitas est uera aeternitas. Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam et intellegentibus perspicuam ueritatem, nec naturae dei nocere potest quisquam nec natura dei nocere iniuste cuiquam uel nocere inpune patitur quemquam; qui enim nocet, ait apostolus, recipiet id, quod nocuit et non est personarum acceptio apud deum.