<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae  <lb/>
            rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam <lb/>
            esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, <lb/>
            per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam <lb n="20"/>
            tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," <lb/>
            quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam <lb/>
            peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae <lb/>
            bonum et inoboedientiae malum. 
</p></div></div></body></text></TEI>