<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio <lb/>
            naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis <lb n="5"/>
            inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per <lb/>
            hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique <lb/>
            bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum <lb/>
            arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo <lb/>
            factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam<lb n="10"/>
            ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, <lb/>
            ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam <lb/>
            deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra <lb/>
            creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam <lb/>
            in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi<lb n="15"/>
            prohibebat. 
</p></div></div></body></text></TEI>