<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio <lb/>
            naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis <lb n="5"/>
            inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per <lb/>
            hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique <lb/>
            bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum <lb/>
            arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo <lb/>
            factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam<lb n="10"/>
            ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, <lb/>
            ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam <lb/>
            deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra <lb/>
            creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam <lb/>
            in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi<lb n="15"/>
            prohibebat. 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae  <lb/>
            rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam <lb/>
            esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, <lb/>
            per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam <lb n="20"/>
            tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," <lb/>
            quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam <lb/>
            peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae <lb/>
            bonum et inoboedientiae malum. 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in <lb n="25"/>
            paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec <lb/>
            ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos

<note type="footnote">1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 filios <hi rend="italic">VGlb</hi> 5 si5 <hi rend="italic">G</hi> 6 scriptum est <hi rend="italic">SAVG</hi> sic scriptum est <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 homo <hi rend="italic">om. A</hi> 9 id <hi rend="italic">om. A</hi> 11 ulla] illa <hi rend="italic">A</hi> 12 quoniam] quo b <lb/>
            18 bono <hi rend="italic">6</hi> 15 paradyso <hi rend="italic">PV</hi> en Gl 16 prohibebat. fecit casum <lb/>
            illicitd A 17 adj a P1 et <hi rend="italic">om. G</hi> natura animę <hi rend="italic">b</hi> 21 sic <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> appellant P1 dinoscentiae] scientiam <hi rend="italic">V</hi> 22 qui <hi rend="italic">b</hi> 24 et] <lb/>
            et inter b 27 ipse <hi rend="italic">G</hi> peccatore P conterendo <hi rend="italic">PAVG</hi> contexendos <lb/>
            (s <hi rend="italic">a m. 1 8. I.) S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="873"/>
            secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur <lb/>
            r habent enim et tales herbae modum et speciem et <lb/>
            ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda <lb/>
            reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito <lb/>
            sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae <lb n="5"/>
            naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum <lb/>
            malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum <lb/>
            est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam <lb/>
            diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt <lb/>
            creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam <lb n="10"/>
            reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — <lb/>
            sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto. 
</p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem <lb/>
            et ordinem proprium, nullum erit malum; si autem his bonis <lb/>
            quisque male uti uoluerit, nec sic uincit uoluntatem dei. qui <lb n="15"/>
            etiam iniustos iuste ordinare nouit, ut si ipsi per iniquitatem <lb/>
            uoluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam <lb/>
            potestatis suae bene utatur malis ipsorum recte ordinans in <lb/>
            poenis, qui se peruerse ordinauerint in peccatis. 
</p></div></div></body></text></TEI>