Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat. Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos 1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 2 filios VGlb 5 si5 G 6 scriptum est SAVG sic scriptum est L 8 homo om. A 9 id om. A 11 ulla] illa A 12 quoniam] quo b 18 bono 6 15 paradyso PV en Gl 16 prohibebat. fecit casum illicitd A 17 adj a P1 et om. G natura animę b 21 sic om. V appellant P1 dinoscentiae] scientiam V 22 qui b 24 et] et inter b 27 ipse G peccatore P conterendo PAVG contexendos (s a m. 1 8. I.) S secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur r habent enim et tales herbae modum et speciem et ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto. Proinde si custodiant omnes naturae modum et speciem et ordinem proprium, nullum erit malum; si autem his bonis quisque male uti uoluerit, nec sic uincit uoluntatem dei. qui etiam iniustos iuste ordinare nouit, ut si ipsi per iniquitatem uoluntatis suae male usi fuerint bonis illius, ille per iustitiam potestatis suae bene utatur malis ipsorum recte ordinans in poenis, qui se peruerse ordinauerint in peccatis.