<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><p>Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, <lb/>
            sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant <lb/>
            et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: <lb n="20"/>
            non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in <lb/>
            libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem <lb/>
            hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo <lb/>
            Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum <lb/>
            enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem

<note type="footnote"> 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15<lb/>
             21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 xps ipse <hi rend="italic">V</hi> misas P 2 quia <hi rend="italic">AO</hi> 3 assumpsit (p <hi rend="italic">8. I. 0 m</hi>. T) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            est <hi rend="italic">om. P</hi> 4 pdicauit <hi rend="italic">b</hi> 6 christns-ipsins <hi rend="italic">om. A</hi> 7 nonc iustificati <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo <hi rend="italic">sqq. G</hi> 12 dicimus P1 <lb/>
            18 est deus <hi rend="italic">b post</hi> iram <hi rend="italic">add. absit AVb</hi> 15 ammonuit p1 16 dei <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> quidem <hi rend="italic">orn A</hi> seueritatem <hi rend="italic">om. A</hi> 18 etiam om. A <lb/>
            nocentium <hi rend="italic">om. b</hi> 19 scriptum est <hi rend="italic">om. A</hi> 22 inquit <hi rend="italic">om. G</hi> hypocritam <lb/>
            hominem <hi rend="italic">b</hi> 28 propter] ob <hi rend="italic">Å</hi> peruersitatem] peccata <hi rend="italic">C</hi> 24 israelitico <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> deus] dominus <hi rend="italic">G</hi> mea <hi rend="italic">(m ex n a m. 2) P</hi> 25 enim] ęstimo <hi rend="italic">G</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="871"/>
            bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. <lb/>
            nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est, ut <lb/>
            iustus adpareret, et Petrus temptatus, ne de se praesumeret, <lb/>
            et Paulus colaphizatus, ne se extolleret, et ludas damnatus, <lb/>
            ut se suspenderet. - cum ergo per potestatem, quam diabolo <lb n="5"/>
            dedit, omnia iuste ipse deus fecerit, non tamen pro his iuste <lb/>
            factis, sed pro iniqua nocendi uoluntate, quae ipsius diaboli <lb/>
            fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis, qui <lb/>
            eius nequitiae consentire perseuerauerint: ite in ignem <lb/>
            aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis <lb n="10"/>
            eius. 
</p></div></div></body></text></TEI>