<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia uero et minima bona, hoc est terrena atque mortalia <lb n="10"/>
            ipse fecit, illo apostoli loco sine dubitatione intellegitur, <lb/>
            ubi loquens de membris carnis nostrae "quia si glorificatur <lb/>
            unum membrum, congaudent omnia membra; et si <lb/>
            patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra" <lb/>
            etiam hoc ibi ait: deus posuit membra, singulum quodque <lb n="15"/>
            eorum in corpore prout uoluit et: deus temperauit <lb/>
            corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, <lb/>
            ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum <lb/>
            ut pro inuicem sollicita sint membra. hoc autem, quod <lb/>
            sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat <lb n="20"/>
            apostolus, in omnium animalium carne inuenis, et maximorum <lb/>
            et minimorum, cum omnis caro in bonis terrenis ac per hoc <lb/>
            minimis deputetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>