Quia uero et minima bona, hoc est terrena atque mortalia ipse fecit, illo apostoli loco sine dubitatione intellegitur, ubi loquens de membris carnis nostrae "quia si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra" etiam hoc ibi ait: deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit et: deus temperauit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro inuicem sollicita sint membra. hoc autem, quod sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat apostolus, in omnium animalium carne inuenis, et maximorum et minimorum, cum omnis caro in bonis terrenis ac per hoc minimis deputetur. Item quia cuique culpae qualis et quanta poena de-. beatur. diuini iudicii est, non humani, sic scriptum est: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! item quia bonitate dei donantur peccata 5 Sap. 7, 24 sq. 12 I Cor. 12. 26 . 18 . 24 . 25 26 Rom. 11, 88 1 inpoenitens 8 inpenitens P die b 2 reddat P1 7 incurret G 8 ita om. A 9 inquoinquinabilem P1 12 qua Pl 14 patiatur b menbra A (sie semperj 15 omnia membra b quoque b 16 eorum om. b uult G 17 honor P1 18 ipsum idem b 20 in specie b 22 minorum G 24 quanta] quanta et qualis L debeatur pena b 26 diaiciartl A conuersis, hoc ipsum, quod Christus missus est, satis ostendit, qui non in sua natura, qua deus est, sed in nostra, quam de femina adsumpsit. pro nobis mortuus est: quam dei bonitatem circa nos et dilectionem sic praedicat apostolus: commendat, inquit, suam caritatem deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira p-er ipsum. si enim, cum inimici essemus. reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. quia uero etiam cum peccatoribus poena debita redditur, non est iniquitas apud deum, sic dicit: quid dicemus? numquid iniquus deus, qui infert iram? uno autem loco et bonitatem et seueritatem ab illo esse breuiter admonuit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate. Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15 21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 1 xps ipse V misas P 2 quia AO 3 assumpsit (p 8. I. 0 m . T) P est om. P 4 pdicauit b 6 christns-ipsins om. A 7 nonc iustificati b 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo sqq. G 12 dicimus P1 18 est deus b post iram add. absit AVb 15 ammonuit p1 16 dei om. A quidem orn A seueritatem om. A 18 etiam om. A nocentium om. b 19 scriptum est om. A 22 inquit om. G hypocritam hominem b 28 propter] ob Å peruersitatem] peccata C 24 israelitico A deus] dominus G mea (m ex n a m. 2) P 25 enim] ęstimo G . bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est, ut iustus adpareret, et Petrus temptatus, ne de se praesumeret, et Paulus colaphizatus, ne se extolleret, et ludas damnatus, ut se suspenderet. - cum ergo per potestatem, quam diabolo dedit, omnia iuste ipse deus fecerit, non tamen pro his iuste factis, sed pro iniqua nocendi uoluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis, qui eius nequitiae consentire perseuerauerint: ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. Quia uero et ipsi mali angeli non a deo mali sunt conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in epistula sua dicit: si enim deus angelis peccantibus non pe-. percit, sed carceribus caliginis inferi trudens tradidit in iudicio puniendos seruari. hinc Petrus ostendit adhuc eis ultimi iudicii poenam deberi, de qua dominus dicit : ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. quamuis iam poenaliter hunc inferum, hoc est inferiorem caliginosum aerem tamquam carcerem acceperint, qui tamen quoniam et caelum dicitur, non illud caelum, in quo sunt sidera, sed hoc inferius, cuius caligine nubila conglobantur, et ubi aues uolitant — nam et caelum nubilum dicitur et uolatilia caeli appellantur — secundum hoc apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis inuidos pie uiuendo pugnamus, "spiritalia nequitiae in caelestibus" nominat. quod ne de illis superioribus caelis 2 cf. Iob. 1, 2 3 cf. Matth. 26, 31 sqq. 67 sqq. 4 cf. II Cor. 12, 7 õ cf. Matth. 27, Õ 9 Matth. 25, 41 14 II Petro 2, 4 26 Ephes. 6, 12 1 et bonorum b et] ut Q 2 diaboli PSl 8 6 ttptatus (Ø e. I . a m. 2) G temptatus s ut n5 6 4 colaphyzatus SP 8 supplitium P 9 consentiri Q 10 exnv & cefa A 12 mali om. A 13 sic] siC O 16 detrudens b 16 iuditio P 17 iuditii P 19 quãuis quidam (quidam i. J.) G poena P inferutl Ab 21 tamen aer Ab quoniam] qfique b uU . caelum om. b 2\' aydera F 25 eosdem om. A 27 nominauit b intellegatur, aperte alibi dicit: secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. *