Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria : modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore. deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae 4 immortalitate (sp. m. 1) 8 spiritalis (in mg . I spiritus) S 5 fecerat V 6 duci G 7 enimj autein b 8 deo] bono b 10 a quoparuae om. G 13 a quo est omnis modus sine magnus siue paruns 9 quo omnis speciessįuę mangna siue parua. a quo est omnis ordo sqq. G 14 mo derata P 17 itaque] namque L et om. b 19 haecordo om. V ergo om. L 21 supra omnem ordinem supra omnem eperiem P 22 epatiis] species G 24 hęc ergo b ubi s. I. a m. 1 S ubicvque (cv s. I.) G 26 rureum A ubi hęc tria b ubi magna sunt hęc tria L 27 priua naturae1 creare A sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura bona est.