<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec tamen, cum in deo sint uniuersa, quae condidit, <lb/>
            inquinant eum, qui peccant, de cuius sapientia dicitur: adtingit <lb n="5"/>
            autem omnia propter suam munditiam, et nihil <lb/>
            inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum <lb/>
            incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam <lb/>
            incoinquinabilem credamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>