<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per <lb/>
            uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed <lb/>
            de his, quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita <lb/>
            dicit apostolus: qui uocat ea, quae non sunt, tamquam <lb/>
            sunt. apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: <lb n="25"/>
            oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, <lb/>
            quae in eis sunt; uide et scito, quia non erant, ex

<note type="footnote"> 19 Ioh. 18, 20 24 Bom. 4, 17 26 II Mach. 7, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 possit <hi rend="italic">SLP1G</hi> dici <hi rend="italic">O</hi> 3 ita om. <hi rend="italic">V</hi> 4 eat facta] facta est <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            . 5 factum sine illo <hi rend="italic">b</hi> 6 quoniam] quod <hi rend="italic">G</hi> 7 propriae P1 8 est <lb/>
            factum <hi rend="italic">PVAL</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. factum est <hi rend="italic">SPLVG</hi> 10 qui autem uelint <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">A</hi> 12 aliquid <hi rend="italic">om. A</hi> 14 intellegeres <hi rend="italic">G</hi> 15 at istij ita fit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 se <hi rend="italic">om, b</hi> calumnietur P1 calampnientur <hi rend="italic">A</hi> 21 omnia om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            de ae non <hi rend="italic">b</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> per uerbum suumj uerbo suo <hi rend="italic">G</hi> 23 qua P1 <lb/>
            84 tamquam ea que sunt <hi rend="italic">b</hi> 27 uide] unde <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="868"/>
            quibus fecit nos dominus deus et illud, quod in psalmo <lb/>
            scriptum est: ipse dixit, et facta sunt, manifestum, quod <lb/>
            non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit; <lb/>
            quod autem non de se, utique de nihilo. non enim erat aliud, <lb/>
            unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quoniam<lb n="5"/>
            ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. 
</p></div></div></body></text></TEI>