Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed de his, quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit, ita dicit apostolus: qui uocat ea, quae non sunt, tamquam sunt. apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; uide et scito, quia non erant, ex 19 Ioh. 18, 20 24 Bom. 4, 17 26 II Mach. 7, 28 1 possit SLP1G dici O 3 ita om. V 4 eat facta] facta est V . 5 factum sine illo b 6 quoniam] quod G 7 propriae P1 8 est factum PVAL 9 alt . factum est SPLVG 10 qui autem uelint A quia A 12 aliquid om. A 14 intellegeres G 15 at istij ita fit A 16 se om, b calumnietur P1 calampnientur A 21 omnia om. b de ae non b non om. V per uerbum suumj uerbo suo G 23 qua P1 84 tamquam ea que sunt b 27 uide] unde b quibus fecit nos dominus deus et illud, quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt, manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit; quod autem non de se, utique de nihilo. non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. "Ex ipso" autem non hoc significat quod „ae ipso." quod enim de ipso est, potest dici "ex ipso;" non autem omne, quod" ex ipso" est, recte dicitur "de ipso;" ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea, non autem de ipso, quia non de substantia sua. -sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus, sed filius de ipso, domus de terra et de ligno. sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere; deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat,. adiuuari omnipotentiam suam. Cum autem audimus "omnia ex ipso et per ipsum et in ipso," omnes utique naturas intellegere debemus, quae naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae ua. turam non seruant. sed uitiant. quae peccata ex uoluntate esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue illo. quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam autem cordis tui et 2 Ps. 148, 5 5 Rom. 11, 86 23 Rora. 2, 3 sqq 1 no. fecit b 2 manifestom est PV manifestissimu 6 b 3 ista (a. t. a m. 1) P genuerit (cotr. m. 1 ex genuit) P genuerint b 4 erat enim VL ó fecerat PiLI 8 dici] dici etiam V 13 de ante ligno o om. PVGb 14 etiam om. b 15 in que∗ (m er; corr . m. 1) P 16 habet b 17 potentiam A 23 illo quod (a m. 2 superacr..s . modo quo) G quod A 25 iuditium P 26 contempnis (exp. m. t) S 27 ignoras Gb patiencia P cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Nec tamen, cum in deo sint uniuersa, quae condidit, inquinant eum, qui peccant, de cuius sapientia dicitur: adtingit autem omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.