<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui <lb n="20"/>
            nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huiusmodi <lb/>
            uanitatem propterea putant cogi posse aliquem. quia ipsum <lb/>
            nihil in fine sententiae positum est. ergo, inquiunt, factum <lb/>
            est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est; sensum <lb/>
            enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil <lb n="25"/>
            interesse, utrum dicatur "sine illo factum est nihil," an <lb/>
            sine illo nihil factum est," quia etsi illo ordine diceretur

<note type="footnote"> 5 Ps. 101, 27 7 Sap. 12, 27 8 I Tim. 1, 17 9 Iac. 1, 17 <lb/>
            18 Ioh. 10, 30 15 Ioh. 1, 1 sqq. </note>

<note type="footnote">6 sapientia innouat omnia in se manens <hi rend="italic">A</hi> 7 ipsa <hi rend="italic">om. Ab</hi> omnia <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">b</hi> unde <hi rend="italic">om. b</hi> paulus <hi rend="italic">(sec</hi> u <hi rend="italic">8. 1. a m</hi>. 11 <hi rend="italic">P</hi> paulus apostolus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 et incorruptibili A 11 transmutatio <hi rend="italic">AV</hi> 12 hoc] hoc est (eat <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. m. 2) Sb</hi> 14 autem non est <hi rend="italic">VLb</hi> illum] ipsum <hi rend="italic">A</hi> illa P1 <lb/>
            sint] sunt <hi rend="italic">G</hi> 15 sic <hi rend="italic">enim A</hi> 18 id non est <hi rend="italic">A</hi> 21 ob huiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">nentate Gl</hi> 22 ipsum om. G123 positum est sententie b 25 prediderunt <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I</hi>. a m. <hi rend="italic">1) P perdiderant A</hi> 26 illo] ipso <hi rend="italic">LV (bis)</hi> 27 quia—est <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="867"/>
            "sine illo nihil factum est" , possent nihilominus dicere <lb/>
            ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim reuera <lb/>
            est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur "sine illo facta <lb/>
            est domus" an "sine illo domus est facta," dum intellegatur <lb/>
            aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia <lb n="5"/>
            dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil <lb/>
            utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue <lb/>
            dicatur "sine illo factum est nihil" siue "sine illo <lb/>
            nihil factum est* uel "nihil est factum" nihil interest. <lb/>
            quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum, quod <lb n="10"/>
            dixi "nihil interest". possunt dicere: ergo interest aliquid, <lb/>
            quia ipsum nihil aliquid est ? hi autem, qui sanum habent <lb/>
            cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, <lb/>
            cum dixi „nihil interest," quod intellegeretur si dicerem <lb/>
            "interest nihil." at isti si alicui dicant: quid fecisti? et ille <lb n="15"/>
            respondeat nihil se fecisse, consequens est ut ei calumnientur <lb/>
            dicentes: fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim <lb/>
            nihil aliquid est. <hi rend="underline">habent</hi> autem et <hi rend="underline">ipsum</hi> dominum in fine <lb/>
            sententiae <hi rend="underline">ponentem hoc</hi> uerbum, ubi ait: et in occulto <lb/>
            locutus sum nihil. <hi rend="underline">ergo legant</hi> et taceant. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>