<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Malus ergo modus uel mala species uel malus ordo <lb/>
            aut ideo dicuntur, quia minora sunt quam esse debuerunt <lb n="5"/>
            aut quia non his rebus accomodantur, quibus accommodanda <lb/>
            sunt: ut ideo dicantur mala, quia sint aliena et incongrua, <lb/>
            tamquam si dicatur aliquis non bono modo egisse, quia minus <lb/>
            egit quam debuit, aut quod ita egit, sicut in re tali non <lb/>
            debuit, uel amplius quam oportebat uel non conuenienter: ut <lb n="10"/>
            hoc ipsum, quod reprehenditur malo modo actum, non ob <lb/>
            aliud iuste reprehendatur, nisi quia non est ibi seruatus <lb/>
            modus. item species mala uel in comparatione dicitur formosioris <lb/>
            atque pulchrioris, quod ista sit minor species, illa <lb/>
            maior, non mole, sed decore, aut quia non congruit huic rei, <lb n="15"/>
            cui adhibita est, ut aliena et inconueniens uideatur: tamquam <lb/>
            si nudus homo in foro deambulet, quod non offendit, si in <lb/>
            balneo uideatur. similiter et ordo tunc malus dicitur, cum <lb/>
            minus ipse ordo seruatur: unde non ibi ordo, sed potius inordinatio <lb/>
            mala est, cum aut minus ordinatum est quam debuit, <lb n="20"/>
            aut non sicut debuit. tamen ubi aliquis modus, aliqua species, <lb/>
            aliquis ordo est, aliquod bonum et aliqua natura est; ubi <lb/>
            autem nullus modus, nulla species, nullus ordo est, nullum <lb/>
            bonum, nulla natura est. 
</p></div></div></body></text></TEI>