<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ideo quippe et parua atque exigua iam communi loquendi <lb/>
            usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis <lb/>
            restitit, sine quo iam non modica, sed omnino nulla sunt<lb n="10"/>
            illa autem, quae propter nimium progressum dicuntur immodica. <lb/>
            ipsa nimietate culpantur: sed tamen etiam ipsa sub <lb/>
            deo, quia omnia in mensura et numero et pondere disposuit, <lb/>
            necesse est. ut modo aliquo cohibeantur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deus autem nec modum habere dicendus est, ne finis <lb n="15"/>
            eius dici putetur. nec ideo tamen immoderatus est, a quo <lb/>
            modus omnibus rebus tribuitur, ut aliquo modo esse possint. <lb/>
            nec rursum moderatum oportet dici deum, tamquam ab aliquo <lb/>
            modum acceperit. si autem dicamus eum summum modum, <lb/>
            forte aliquid dicimus, si tamen in eo, quod dicimus summum <lb n="20"/>
            modum, intellegamus summum bonum. omnis enim modus, <lb/>
            in quantum modus est. bonus est: unde omnia moderata, <lb/>
            modesta, modificata dici sine laude non possunt, quamquam <lb/>
            sub alio intellectu modum pro fine ponamus et nullum modum <lb/>
            dicamus, ubi nullus est finis: quod aliquando cum laude dicitur,<lb n="25"/>
            sicut dictum est: et regni eius non erit finis.

<note type="footnote"> 13 cf. Sap. 11, 21 26 Luc. 1, 88 </note>

<note type="footnote">1 percudsum P\' de <hi rend="italic">om. A</hi> 2 propriae <hi rend="italic">P1</hi> omnibus] hominibus <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            corruptio <hi rend="italic">om. L</hi> 3 abet P1 6 abBumpserit (p <hi rend="italic">m. 1 superscr.) P</hi> <lb/>
            6 quod] <hi rend="italic">que A</hi> 7 omnino <hi rend="italic">om. A</hi> 10 resistit <hi rend="italic">AVLb</hi> non iam b <lb/>
            12 ipsa etiam <hi rend="italic">b</hi> 13 qui <hi rend="italic">G</hi> qu6 <hi rend="italic">A</hi> omnia <hi rend="italic">om. A</hi> in numero b <lb/>
            dispossuit <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> 14 nepcesse <hi rend="italic">(ezp. m. 1)</hi> P et necesse <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            aJiquo modo <hi rend="italic">b</hi> 15 dicendu P1 16 nee] non est <hi rend="italic">b</hi> est <hi rend="italic">om. h</hi> <lb/>
            17 omnibusj omnis <hi rend="italic">PA</hi> tribuitur rebua <hi rend="italic">b</hi> 18 necrur su P rursus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            20 forte—modum <hi rend="italic">om. G</hi> 23 quaquft P1 24 ei-ubi <hi rend="italic">om. G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="865"/>
            posset enim dici etiam "non erit modus," ut modus pro fine <lb/>
            dictus intellegeretur; nam qui nullo modo regnat, non utique <lb/>
            regnat. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Malus ergo modus uel mala species uel malus ordo <lb/>
            aut ideo dicuntur, quia minora sunt quam esse debuerunt <lb n="5"/>
            aut quia non his rebus accomodantur, quibus accommodanda <lb/>
            sunt: ut ideo dicantur mala, quia sint aliena et incongrua, <lb/>
            tamquam si dicatur aliquis non bono modo egisse, quia minus <lb/>
            egit quam debuit, aut quod ita egit, sicut in re tali non <lb/>
            debuit, uel amplius quam oportebat uel non conuenienter: ut <lb n="10"/>
            hoc ipsum, quod reprehenditur malo modo actum, non ob <lb/>
            aliud iuste reprehendatur, nisi quia non est ibi seruatus <lb/>
            modus. item species mala uel in comparatione dicitur formosioris <lb/>
            atque pulchrioris, quod ista sit minor species, illa <lb/>
            maior, non mole, sed decore, aut quia non congruit huic rei, <lb n="15"/>
            cui adhibita est, ut aliena et inconueniens uideatur: tamquam <lb/>
            si nudus homo in foro deambulet, quod non offendit, si in <lb/>
            balneo uideatur. similiter et ordo tunc malus dicitur, cum <lb/>
            minus ipse ordo seruatur: unde non ibi ordo, sed potius inordinatio <lb/>
            mala est, cum aut minus ordinatum est quam debuit, <lb n="20"/>
            aut non sicut debuit. tamen ubi aliquis modus, aliqua species, <lb/>
            aliquis ordo est, aliquod bonum et aliqua natura est; ubi <lb/>
            autem nullus modus, nulla species, nullus ordo est, nullum <lb/>
            bonum, nulla natura est. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec, quae nostra fides habet et utcumque ratio uestigauit, <lb n="25"/>
            diuinarum scripturarum testimoniis munienda sunt, ut <lb/>
            qui ea minore intellectu adsequi non possunt, diuinae

<note type="footnote"> 1 posse∗ (t cr. ) <hi rend="italic">Q</hi> etiam <hi rend="italic">om. G</hi> 6 in his <hi rend="italic">b</hi> aetomodantur G* <lb/>
            7 ut] aut <hi rend="italic">b</hi> quia] quod <hi rend="italic">PYLa</hi> que <hi rend="italic">A</hi> sunt <hi rend="italic">b</hi> 9 an quia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ita] non ita <hi rend="italic">G</hi> non <hi rend="italic">om. G</hi> 11 modo (do ex du <hi rend="italic">corr. m. 1) P</hi> <lb/>
            13 formonsiorifi P1 17 nudus] nullus <hi rend="italic">L</hi> 18 malus tunc <hi rend="italic">b</hi> esse <lb/>
            dicitur <hi rend="italic">L</hi> 19 ipse minus <hi rend="italic">Lb</hi> ordo <hi rend="italic">(pr.) om. b</hi> potius <hi rend="italic">om. G</hi> <lb/>
            inordinatio] ordinatio <hi rend="italic">L</hi> 90 aut] aQ S autem <hi rend="italic">L</hi> 21 ubi tamen <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            ubi est <hi rend="italic">b</hi> 22 aliquid <hi rend="italic">L</hi> est <hi rend="italic">post</hi> natura <hi rend="italic">om. L</hi> 23 autem] enim <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            24 et nulla <hi rend="italic">b</hi> est om. <hi rend="italic">L</hi> 25 fides nostra <hi rend="italic">b</hi> inuestigauit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 munienda (u <hi rend="italic">sup</hi>. i <hi rend="italic">a m. 1) P</hi> 27 qui] quia Gl ea <hi rend="italic">om. Gl</hi> seqai Pl </note>

<note type="footnote"> 55* </note> <lb/>
             
<pb n="866"/>
            auctoritati credant et ob hoc intellegere mereantur ; qui autem <lb/>
            intellegunt, sed ecclesiasticis litteris minus instructi sunt, <lb/>
            magis ea nos ex nostro intellectu proferre quam in illis libris <lb/>
            esse non arbitrentur. itaque deum esse incommutabilem sic <lb/>
            scriptum est in psalmis: mutabis ea. et mutabuntur; tu<lb n="5"/>
            autem idem ipse es; et in libro sapientiae de ipsa sapientia: <lb/>
            in se ipsa manens innouat omnia. unde et apostolus Paulus: <lb/>
            inuisibili, incorruptibili soli deo et apostolus Iacobus: <lb/>
            omne datum optimum et omne donum perfectum <lb/>
            desursum est descendens a patre luminum, apud <lb n="10"/>
            quem non est commutatio nec momenti obumbratio. <lb/>
            item quia id, quod de se genuit, hoc, quod ipse est, ita ab <lb/>
            ipso filio breuiter dicitur: ego et pater unum sumus. quia <lb/>
            non est autem factus filius. quippe cum per illum facta sint omnia, <lb/>
            sic scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum<lb n="15"/>
            erat apud deum et d-eus erat uerbum; hoc erat in <lb/>
            principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et <lb/>
            sine ipso factum est nihil, id est non est factum sine <lb/>
            ipso aliquid. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui <lb n="20"/>
            nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huiusmodi <lb/>
            uanitatem propterea putant cogi posse aliquem. quia ipsum <lb/>
            nihil in fine sententiae positum est. ergo, inquiunt, factum <lb/>
            est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est; sensum <lb/>
            enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil <lb n="25"/>
            interesse, utrum dicatur "sine illo factum est nihil," an <lb/>
            sine illo nihil factum est," quia etsi illo ordine diceretur

<note type="footnote"> 5 Ps. 101, 27 7 Sap. 12, 27 8 I Tim. 1, 17 9 Iac. 1, 17 <lb/>
            18 Ioh. 10, 30 15 Ioh. 1, 1 sqq. </note>

<note type="footnote">6 sapientia innouat omnia in se manens <hi rend="italic">A</hi> 7 ipsa <hi rend="italic">om. Ab</hi> omnia <lb/>
            ipsa <hi rend="italic">b</hi> unde <hi rend="italic">om. b</hi> paulus <hi rend="italic">(sec</hi> u <hi rend="italic">8. 1. a m</hi>. 11 <hi rend="italic">P</hi> paulus apostolus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 et incorruptibili A 11 transmutatio <hi rend="italic">AV</hi> 12 hoc] hoc est (eat <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. m. 2) Sb</hi> 14 autem non est <hi rend="italic">VLb</hi> illum] ipsum <hi rend="italic">A</hi> illa P1 <lb/>
            sint] sunt <hi rend="italic">G</hi> 15 sic <hi rend="italic">enim A</hi> 18 id non est <hi rend="italic">A</hi> 21 ob huiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">nentate Gl</hi> 22 ipsum om. G123 positum est sententie b 25 prediderunt <lb/>
            <hi rend="italic">(s. I</hi>. a m. <hi rend="italic">1) P perdiderant A</hi> 26 illo] ipso <hi rend="italic">LV (bis)</hi> 27 quia—est <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="867"/>
            "sine illo nihil factum est" , possent nihilominus dicere <lb/>
            ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim reuera <lb/>
            est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur "sine illo facta <lb/>
            est domus" an "sine illo domus est facta," dum intellegatur <lb/>
            aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia <lb n="5"/>
            dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil <lb/>
            utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue <lb/>
            dicatur "sine illo factum est nihil" siue "sine illo <lb/>
            nihil factum est* uel "nihil est factum" nihil interest. <lb/>
            quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum, quod <lb n="10"/>
            dixi "nihil interest". possunt dicere: ergo interest aliquid, <lb/>
            quia ipsum nihil aliquid est ? hi autem, qui sanum habent <lb/>
            cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, <lb/>
            cum dixi „nihil interest," quod intellegeretur si dicerem <lb/>
            "interest nihil." at isti si alicui dicant: quid fecisti? et ille <lb n="15"/>
            respondeat nihil se fecisse, consequens est ut ei calumnientur <lb/>
            dicentes: fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim <lb/>
            nihil aliquid est. <hi rend="underline">habent</hi> autem et <hi rend="underline">ipsum</hi> dominum in fine <lb/>
            sententiae <hi rend="underline">ponentem hoc</hi> uerbum, ubi ait: et in occulto <lb/>
            locutus sum nihil. <hi rend="underline">ergo legant</hi> et taceant. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>