Propter eos autem, qui, cum intellegere non possunt omnem naturam. id est omnem spiritum et omne corpus naturaliter bonum esse, mouentur spiritus iniquitate et corporis mortalitate et ob hoc aliam naturam maligni spiritus et mortalis corporis, quam deus non fecerit, conantur inducere: sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus, posse perduci. fatentur enim omne bonum non esse posse nisi a summo et uero deo, quod et uerum est et ad eos corrigendos, si uelint aduertere, sufficit.