Propter eos autem, qui, cum intellegere non possunt omnem naturam. id est omnem spiritum et omne corpus naturaliter bonum esse, mouentur spiritus iniquitate et corporis mortalitate et ob hoc aliam naturam maligni spiritus et mortalis corporis, quam deus non fecerit, conantur inducere: sic arbitramur ad eorum intellectum, quod dicimus, posse perduci. fatentur enim omne bonum non esse posse nisi a summo et uero deo, quod et uerum est et ad eos corrigendos, si uelint aduertere, sufficit. Nos enim catholici christiani deum colimus, a quo omnia bona sunt seu magna seu parua; a quo est omnis -modus, siue magnus siue paruus; a quo omnis species, siue magna siue parua; a quo omnis ordo, siue magnus siue paruus. omnia enim quanto magis moderata, speciosa, ordinata sunt, tanto magis utique bona sunt; quanto autem minus moderata, minus speciosa, minus ordinata sunt, minus bona sunt. haec itaque tria: modus, species et ordo, ut de innumerabilibus taceam, quae ad ista tria pertinere monstrantur, haec ergo tria : modus, species, ordo, tamquam generalia bona sunt in rebus a deo factis siue in spiritu siue in corpore. deus itaque supra omnem creaturae modum est, supra omnem speciem, supra omnem ordinem: nec spatiis locorum supra est, sed ineffabili et singulari potentia; a quo omnis modus, omnis species, omnis ordo. haec tria ubi magna sunt, magna bona sunt; ubi parua sunt, parua bona sunt; ubi nulla sunt. nullum bonum est. et rursus haec tria ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parua sunt, paruae naturae 4 immortalitate (sp. m. 1) 8 spiritalis (in mg . I spiritus) S 5 fecerat V 6 duci G 7 enimj autein b 8 deo] bono b 10 a quoparuae om. G 13 a quo est omnis modus sine magnus siue paruns 9 quo omnis speciessįuę mangna siue parua. a quo est omnis ordo sqq. G 14 mo derata P 17 itaque] namque L et om. b 19 haecordo om. V ergo om. L 21 supra omnem ordinem supra omnem eperiem P 22 epatiis] species G 24 hęc ergo b ubi s. I. a m. 1 S ubicvque (cv s. I.) G 26 rureum A ubi hęc tria b ubi magna sunt hęc tria L 27 priua naturae1 creare A sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. omnis ergo natura bona est. Proinde cum quaeritur, unde sit malum, prius quaerendum est, quid sit malum . quod nihil aliud est quam corruptio uel modi uel speciei uel ordinis naturalis. mala, itaque natura dicitur, quae corrupta est; nam incorrupta utique bona est. sed etiam ipsa corrupta, in quantum natura est, bona est; in quantum corrupta est, mala est. Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto corruptus.