Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. hinc enim et silua graece λη dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a deo. 1 minui om. A 4 nimia u A 6 antiqui hylen b 7 non] nam G 8 appellajjt (exp. m. 1) P demandatissima (corr. m. 1) 8 12 necesse P 13 puto om. G quia] quae SL quod Gb 14 materiam A 15 istas A om. G formari A ut (8. 1. a m. 1) S om. PiA 16 hylc SPVALG dicitur hyle b 17 non] no P1 19 aliquem P1 20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab AG aliquod VLb 26 quod-dubitare om. A 28 materiam P Magnifice igitur et diuine deus noster famulo suo dixit: ego sum qui sum et: dices filiis Israhel, qui est, misit me ad uos. uere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat uere ergo ille est, qui incommutabilis est; cetera, quae ab illo facta sunt, ab illo pro modo suo esse acceperunt. ei ergo, qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est; ac per hoc sicut ab illo est omne, quod bonum est, sic ab illo est omne, quod naturale est, quoniam omne, quod naturaliter est, bonum est. omnis itaque natura bona est et omne bonum a deo est; omnis ergo natura a deo est. Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum 2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 1 magnificenter et diuine G et] etiam A 3 uere-erat om. A quia] qui SMA inroutabilis A 5 inmutabilis SA 6 suo modo b -7 non ante est om. G 9 naturaliter b naturale est quod naturaliter est A post omne ras. 1 uocabllli in P 13 sit post corpore add. in b ]4 resistit LG3b 17 inutilis est b 19 sunt] siC G 21 correptione PV etiam om. b 22 ademptione SG demp.tione (n er.) A sed S (in mg . I siC) 27 uidere (8. I. a m. 1) P uulneratam P XXV Aug. sect. (pars 2). 55 esse confixione clauorum et percussum de lancea quis negat? sed etiam ipsa, quae proprie ab omnibus corruptio corporis dicitur, id est ipsa putredo. si adhuc habet aliquid, quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio. quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia iam corruptio quod corrumpat non erit. et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non erit. Ideo quippe et parua atque exigua iam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit, sine quo iam non modica, sed omnino nulla sunt illa autem, quae propter nimium progressum dicuntur immodica. ipsa nimietate culpantur: sed tamen etiam ipsa sub deo, quia omnia in mensura et numero et pondere disposuit, necesse est. ut modo aliquo cohibeantur.