<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quae tamen etiam priuationes rerum sic in uniuersitate <lb/>
            naturae ordinantur, ut sapienter considerantibus non indecenter <lb/>
            uices suas habeant. nam et deus certa loca et tempora non <lb/>
            inluminando tenebras fecit tam decenter quam dies. si enim <lb n="20"/>
            nos continendo uocem decenter interponimus in loquendo <lb/>
            silentium: quanto magis ille quarundam rerum priuationes <lb/>
            decenter facit sicut rerum omnium perfectus artifex ? unde <lb/>
            et in hymno trium puerorum etiam lux et tenebrae laudant <lb/>
            deum, id est eius laudem bene considerantium cordibus <lb n="25"/>
            pariunt. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non ergo mala, in quantum natura est, ulla natura,

<note type="footnote">2 apertrsima <hi rend="italic">S</hi> 4 sime P1 5 fgdius <hi rend="italic">SP</hi> fedius stat quod minuit <lb/>
            si A 6 aliquid <hi rend="italic">om. G</hi> 7 siS sQpto <hi rend="italic">A</hi> consumto P ergo <lb/>
            eat <hi rend="italic">V</hi> 9 sic] si 8 10 contraritt <hi rend="italic">A</hi> grauem dicimus <hi rend="italic">PAVLG</hi> <lb/>
            canore S . 11 omnem <hi rend="italic">om. A</hi> penitus <hi rend="italic">om. A</hi> 13 apponi <hi rend="italic">Gx</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">otn. A</hi> 14 et (s. <hi rend="italic">I. a m. 1)</hi> 8 <hi rend="italic">om</hi>. P1G1 15 locis Pl quod] <lb/>
            quo <hi rend="italic">AVG2b</hi> sint <hi rend="italic">G</hi> 16 sicut-absentia <hi rend="italic">om. L</hi> 17 sic G1 <lb/>
            ordinantur in uniuersitate <hi rend="italic">naturę b</hi> 19 haboeant S 20 facit P <lb/>
            quam P1 dies] deus <hi rend="italic">PSALGb</hi> 24 in <hi rend="italic">om. A</hi> hymno 8 ymno <hi rend="italic">AG</hi> <lb/>
            25 dominum <hi rend="italic">G</hi> bene] in bene <hi rend="italic">AG</hi> 27 mala est <hi rend="italic">b</hi> quantum <lb/>
            natura <hi rend="italic">om. P*</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="862"/>
            sed cuique naturae non est malum nisi minui bono. quod si <lb/>
            minuendo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura <lb/>
            relinqueretur, non solum qualem inducunt Manichaei, ubi <lb/>
            tanta bona inueniuntur, ut nimia eorum caecitas mira sit, <lb/>
            sed qualem potest quilibet inducere. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- <lb/>
            xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus <lb/>
            hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, <lb/>
            formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod <lb/>
            alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora<lb n="10"/>
            nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus <lb/>
            et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse <lb/>
            nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen <lb/>
            dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, <lb/>
            unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui<lb n="15"/>
            dixerunt. hinc enim et silua graece <foreign xml:lang="grc">λη</foreign> dicitur, quod operantibus <lb/>
            apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid <lb/>
            fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per <lb/>
            aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem <lb/>
            cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem<lb n="20"/>
            formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non <lb/>
            posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod <lb/>
            est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut <lb/>
            a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam <lb/>
            capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, <lb n="25"/>
            quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne <lb/>
            bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua <lb/>
            est, materiem non esse nisi a deo.

<note type="footnote"> 1 minui <hi rend="italic">om. A</hi> 4 nimia u <hi rend="italic">A</hi> 6 antiqui hylen <hi rend="italic">b</hi> 7 non] nam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            8 appellajjt <hi rend="italic">(exp. m. 1) P</hi> demandatissima <hi rend="italic">(corr. m. 1) 8</hi> 12 necesse <lb/>
            P 13 puto <hi rend="italic">om. G</hi> quia] quae <hi rend="italic">SL</hi> quod <hi rend="italic">Gb</hi> 14 materiam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 istas <hi rend="italic">A om. G</hi> formari <hi rend="italic">A</hi> ut <hi rend="italic">(8. 1. a m. 1) S om. PiA</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">hylc SPVALG</hi> dicitur hyle <hi rend="italic">b</hi> 17 non] no P1 19 aliquem P1 <lb/>
            20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab <hi rend="italic">AG</hi> aliquod <hi rend="italic">VLb</hi> <lb/>
            26 quod-dubitare <hi rend="italic">om. A</hi> 28 materiam P </note> 
<pb n="863"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Magnifice igitur et diuine deus noster famulo suo <lb/>
            dixit: ego sum qui sum et: dices filiis Israhel, qui <lb/>
            est, misit me ad uos. uere enim ipse est, quia incommutabilis <lb/>
            est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat  uere <lb/>
            ergo ille est, qui incommutabilis est; cetera, quae ab illo <lb n="5"/>
            facta sunt, ab illo pro modo suo esse acceperunt. ei ergo, <lb/>
            qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non <lb/>
            est; ac per hoc sicut ab illo est omne, quod bonum est, sic <lb/>
            ab illo est omne, quod naturale est, quoniam omne, quod <lb/>
            naturaliter est, bonum est. omnis itaque natura bona est et <lb n="10"/>
            omne bonum a deo est; omnis ergo natura a deo est. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, <lb/>
            siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse <lb/>
            nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, <lb/>
            quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod <lb n="15"/>
            erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum <lb/>
            ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas <lb/>
            resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus <lb/>
            resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore <lb/>
            peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere <lb n="20"/>
            de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest <lb/>
            esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est <lb/>
            desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum <lb/>
            dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio <lb/>
            dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro <lb n="25"/>
            domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis <lb/>
            sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum

<note type="footnote">2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 </note>

<note type="footnote">1 magnificenter et diuine G et] etiam <hi rend="italic">A</hi> 3 uere-erat <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            quia] qui <hi rend="italic">SMA</hi> inroutabilis <hi rend="italic">A</hi> 5 inmutabilis <hi rend="italic">SA</hi> 6 suo modo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            -7 non <hi rend="italic">ante</hi> est <hi rend="italic">om. G</hi> 9 naturaliter <hi rend="italic">b</hi> naturale est quod naturaliter <lb/>
            est <hi rend="italic">A post</hi> omne <hi rend="italic">ras. 1 uocabllli in P</hi> 13 sit <hi rend="italic">post</hi> corpore <hi rend="italic">add. in b</hi> <lb/>
            ]4 resistit <hi rend="italic">LG3b</hi> 17 inutilis est <hi rend="italic">b</hi> 19 sunt] siC <hi rend="italic">G</hi> 21 correptione <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. b</hi> 22 ademptione <hi rend="italic">SG</hi> demp.tione (n <hi rend="italic">er.) A</hi> sed <hi rend="italic">S (in <lb/>
            mg</hi>. I siC) 27 uidere (8. <hi rend="italic">I. a m. 1) P</hi> uulneratam <hi rend="italic">P</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV Aug. sect. (pars 2). </note>

<note type="footnote"> 55 </note> <lb/>
             
<pb n="864"/>
            esse confixione clauorum et percussum de lancea quis negat? <lb/>
            sed etiam ipsa, quae proprie ab omnibus corruptio corporis <lb/>
            dicitur, id est ipsa putredo. si adhuc habet aliquid, quod alte <lb/>
            consumat, bonum minuendo crescit corruptio. quod si penitus <lb/>
            absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit,<lb n="5"/>
            quia iam corruptio quod corrumpat non erit. et ideo nec ipsa <lb/>
            putredo erit, quia ubi sit omnino non erit. 
</p></div></div></body></text></TEI>