<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa053.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec <lb/>
            alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum <lb/>
            peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; <lb/>
            potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, <lb/>
            qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus <lb n="20"/>
            eos nocere permittit. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, <lb/>
            qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non <lb/>
            tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta <lb/>
            bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra <lb n="25"/>
            dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos <lb/>
            etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non

<note type="footnote"> 1 remitatur A et cum] cura <hi rend="italic">(sup</hi>. cum <hi rend="italic">superscr</hi>. dm) <hi rend="italic">A</hi> et—deum <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> reditur <hi rend="italic">P\'</hi> 3 supplitio <hi rend="italic">P</hi> et impone <hi rend="italic">0</hi> 4 quae] quia b <lb/>
            etiam om. <hi rend="italic">b</hi> habens <hi rend="italic">(in tas.) S</hi> habent <hi rend="italic">b</hi> 6 et] et ut A at <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            poenitua <hi rend="italic">SP</hi> consumatur Gt consum mantur <hi rend="italic">P</hi> 8 igitur] ergo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            olno ns <hi rend="italic">b</hi> 9 nec-essent <hi rend="italic">om. L</hi> 12 autem] enim A non <hi rend="italic">om. V, <lb/>
            8. l. L</hi> incommutabiles (s <hi rend="italic">a m. 1 s. I.) P</hi> 13 elim] autem <hi rend="italic">b</hi> audatia <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b <hi rend="italic">22 uellentPAVGb</hi> <lb/>
            27 prorsus bona. et ab alio parua bona &amp; nisi <hi rend="italic">sqq. A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="860"/>
            esse nisi a deo. non ergo ab alio sunt magna bona et ab <lb/>
            alio parua bona, sed et magna et parua bona nonnisi a <lb/>
            summo bono, quod deus est. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Commemoremus ergo bona quanta potuerimus. quae <lb/>
            dignum est ut deo auctori tribuamus. et his sublatis uideamus,<lb n="5"/>
            utrum aliqua natura remanebit. omnis uita et magna <lb/>
            et parua, omnis potentia et magna et parua, omnis salus et <lb/>
            magna et parua, omnis memoria et magna et parua, omnis <lb/>
            intellectus et magnus et paruus, omnis tranquillitas et magna <lb/>
            et parua, omnis uirtus et magna et parua, omnis copia et <lb n="10"/>
            magna et parua, omnis sensus et magnus et paruus, omne <lb/>
            lumen et magnum et paruum, omnis suauitas et magna et <lb/>
            parua, omnis mensura et magna et parua, omnis pulchritudo . <lb/>
            et magna et parua. omnis pax et magna et parua et si qua <lb/>
            similia occurrere potuerint maximeque illa, quae per omnia<lb n="15"/>
            reperiuntur, siue spiritalia siue corporalia, omnis modus, omnis <lb/>
            species, omnis ordo et magnus et paruus, a domino deo sunt. <lb/>
            quibus bonis omnibus qui male uti uoluerit, diuino iudicio <lb/>
            poenas luet; ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla <lb/>
            natura remanebit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum <lb/>
            comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis <lb/>
            forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione <lb/>
            simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, <lb/>
            tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in <lb n="25"/>
            corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere <lb/>
            membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et <lb/>
            N cetera, quae persequi longum est.&lt;.

<note type="footnote"> 1 alio (o <hi rend="italic">sup. a a</hi><hi rend="italic">m. 1) SP2</hi>. 2 alia P1 sed <hi rend="italic">om. L</hi> nonnisi] non <lb/>
            eunt nisi <hi rend="italic">YLb</hi> 4 quanttl <hi rend="italic">b</hi> 6 ut deo] ut ea deo <hi rend="italic">G</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> memoria <lb/>
            <hi rend="italic">sequitur in b</hi> omnis uirtus 12 suauitas] uanitas <hi rend="italic">b</hi> 15 concurrere <lb/>
            poternnt <hi rend="italic">b</hi> 16 repperiuntur <hi rend="italic">SAG</hi> et omnis species <hi rend="italic">V</hi> 18 bonis <lb/>
            omnibus] omnibus modis quibus <hi rend="italic">L</hi> noluerint <hi rend="italic">G</hi> iuditio P <lb/>
            19 poenis P1 laent <hi rend="italic">G</hi> 22 conparationem P1 23 eius pulchritudo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            comparatione et seinie. Simif <hi rend="italic">sqq. b</hi> 26 parilitatem (ri <hi rend="italic">ex</hi> ra <hi rend="italic">a m. <lb/>
            1) P</hi> 27 incoJomitatis <hi rend="italic">SÃG</hi> 28 quae] qua P1 prosequi b </note> 
<pb n="861"/>
             
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed, ut quod dicimus intellegatur et nimium tardis <lb/>
            satis fiat, uel etiam pertinaces et apertissime ueritati repugnantes <lb/>
            cogantur quod uerum est confiteri, interrogentur, <lb/>
            utrum corpori simiae possit nocere corruptio. quod si potest, <lb/>
            ut foedius fiat, quid minuit nisi pulchritudinis bonum ? unde <lb n="5"/>
            tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit <lb/>
            proinde si consumpto bono natura consumitur, bona est ergo <lb/>
            natura. sic et tardum dicimus ueloci contrarium; sed tamen . <lb/>
            qui se omnino non monet, nec tardus dici potest. sic acutae. <lb/>
            uoci contrariam uocem dicimus grauem uel canorae asperam; <lb n="10"/>
            sed si omnem speciem uocis penitus adimas, silentium est, <lb/>
            ubi uox nulla est: quod tamen silentium eo ipso, quod uox <lb/>
            nulla est. tamquam contrarium uoci solet obponi. sic et lucida <lb/>
            et obscura tamquam duo contraria dicuntur; habent tamen <lb/>
            et obscura aliquid lucis, quod si penitus careant, ita sunt <lb n="15"/>
            tenebrae lucis absentia sicut silentium uocis absentia. 
</p></div></div></body></text></TEI>