Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus eos nocere permittit. Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non 1 remitatur A et cum] cura (sup . cum superscr . dm) A et—deum om. L reditur P\' 3 supplitio P et impone 0 4 quae] quia b etiam om. b habens (in tas.) S habent b 6 et] et ut A at b poenitua SP consumatur Gt consum mantur P 8 igitur] ergo b olno ns b 9 nec-essent om. L 12 autem] enim A non om. V, 8. l. L incommutabiles (s a m. 1 s. I.) P 13 elim] autem b audatia P 14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino b 17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b 22 uellentPAVGb 27 prorsus bona. et ab alio parua bona & nisi sqq. A esse nisi a deo. non ergo ab alio sunt magna bona et ab alio parua bona, sed et magna et parua bona nonnisi a summo bono, quod deus est. Commemoremus ergo bona quanta potuerimus. quae dignum est ut deo auctori tribuamus. et his sublatis uideamus, utrum aliqua natura remanebit. omnis uita et magna et parua, omnis potentia et magna et parua, omnis salus et magna et parua, omnis memoria et magna et parua, omnis intellectus et magnus et paruus, omnis tranquillitas et magna et parua, omnis uirtus et magna et parua, omnis copia et magna et parua, omnis sensus et magnus et paruus, omne lumen et magnum et paruum, omnis suauitas et magna et parua, omnis mensura et magna et parua, omnis pulchritudo . et magna et parua. omnis pax et magna et parua et si qua similia occurrere potuerint maximeque illa, quae per omnia reperiuntur, siue spiritalia siue corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo et magnus et paruus, a domino deo sunt. quibus bonis omnibus qui male uti uoluerit, diuino iudicio poenas luet; ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit. Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et N cetera, quae persequi longum est.<. 1 alio (o sup. a a m. 1) SP2 . 2 alia P1 sed om. L nonnisi] non eunt nisi YLb 4 quanttl b 6 ut deo] ut ea deo G 8 post memoria sequitur in b omnis uirtus 12 suauitas] uanitas b 15 concurrere poternnt b 16 repperiuntur SAG et omnis species V 18 bonis omnibus] omnibus modis quibus L noluerint G iuditio P 19 poenis P1 laent G 22 conparationem P1 23 eius pulchritudo b comparatione et seinie. Simif sqq. b 26 parilitatem (ri ex ra a m. 1) P 27 incoJomitatis SÃG 28 quae] qua P1 prosequi b Sed, ut quod dicimus intellegatur et nimium tardis satis fiat, uel etiam pertinaces et apertissime ueritati repugnantes cogantur quod uerum est confiteri, interrogentur, utrum corpori simiae possit nocere corruptio. quod si potest, ut foedius fiat, quid minuit nisi pulchritudinis bonum ? unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit proinde si consumpto bono natura consumitur, bona est ergo natura. sic et tardum dicimus ueloci contrarium; sed tamen . qui se omnino non monet, nec tardus dici potest. sic acutae. uoci contrariam uocem dicimus grauem uel canorae asperam; sed si omnem speciem uocis penitus adimas, silentium est, ubi uox nulla est: quod tamen silentium eo ipso, quod uox nulla est. tamquam contrarium uoci solet obponi. sic et lucida et obscura tamquam duo contraria dicuntur; habent tamen et obscura aliquid lucis, quod si penitus careant, ita sunt tenebrae lucis absentia sicut silentium uocis absentia.