Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae essent, nisi a deo essent, nec corruptibiles essent, si de illo essent, quia hoc, quod ipse est, essent. ideo ergo quocumque modo, quacumque specie. quocumque ordine sunt. quia deus est, a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, . quia nihil est, unde factae sunt. sacrilega enim audacia coaequantur nihil et deus, si quale est illud, quod de deo natum est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est.