Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae essent, nisi a deo essent, nec corruptibiles essent, si de illo essent, quia hoc, quod ipse est, essent. ideo ergo quocumque modo, quacumque specie. quocumque ordine sunt. quia deus est, a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, . quia nihil est, unde factae sunt. sacrilega enim audacia coaequantur nihil et deus, si quale est illud, quod de deo natum est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est. Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus eos nocere permittit. Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non 1 remitatur A et cum] cura (sup . cum superscr . dm) A et—deum om. L reditur P\' 3 supplitio P et impone 0 4 quae] quia b etiam om. b habens (in tas.) S habent b 6 et] et ut A at b poenitua SP consumatur Gt consum mantur P 8 igitur] ergo b olno ns b 9 nec-essent om. L 12 autem] enim A non om. V, 8. l. L incommutabiles (s a m. 1 s. I.) P 13 elim] autem b audatia P 14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino b 17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b 22 uellentPAVGb 27 prorsus bona. et ab alio parua bona & nisi sqq. A esse nisi a deo. non ergo ab alio sunt magna bona et ab alio parua bona, sed et magna et parua bona nonnisi a summo bono, quod deus est. Commemoremus ergo bona quanta potuerimus. quae dignum est ut deo auctori tribuamus. et his sublatis uideamus, utrum aliqua natura remanebit. omnis uita et magna et parua, omnis potentia et magna et parua, omnis salus et magna et parua, omnis memoria et magna et parua, omnis intellectus et magnus et paruus, omnis tranquillitas et magna et parua, omnis uirtus et magna et parua, omnis copia et magna et parua, omnis sensus et magnus et paruus, omne lumen et magnum et paruum, omnis suauitas et magna et parua, omnis mensura et magna et parua, omnis pulchritudo . et magna et parua. omnis pax et magna et parua et si qua similia occurrere potuerint maximeque illa, quae per omnia reperiuntur, siue spiritalia siue corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo et magnus et paruus, a domino deo sunt. quibus bonis omnibus qui male uti uoluerit, diuino iudicio poenas luet; ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.